1241_00_00

1241: Leping läänemaalaste ja ordu vahel

In nomine Domini nostri Iesu Christi, Amen. Anno Dominicae incarnationis MCCXLI, venerabili domino H., episcopo Osiliae et Maritimae, pro suis agendis ad sedem apostolicam vergente, qui negotia episcopatus sui magistro et fratribus domus Teutonicorum in Livonia plene commiserat et devote, accidunt ea, quae sunt inferius adnotata. Ego frater Andreas de Velven, domus Teulonicorum fratrum magister in Livonia, cum essem in Maritima, Osiliani apostatae, qui Christianis nimis infesti et nocivi existunt, in mari, terris et insulis cismarinis, ordinatione Divinae gratiae nuntios suos pro attemptanda compositione in Maritimam transmiserunt. Multis itaque placitis et interlocutoriis hinc inde habitis, praedicti apostatae in hoc tandem universaliter et finaliter conveniunt: Quod si ecclesia subscriptam formam sine omni permutatione violenta in perpetuum ab ipsis acceptare dignaretur, vellent redire devoto animo et prompta voluntate ad catholicae fidei, a qua diabolico instinctu recesserant, unitatem. Forma autem talis erat: Pro censu dimidiam mensuram siliginis, quod vulgariter dicitur punt, de quolibet unco dare promiserunt et in coggam inferre, quam episcopus eorum seu magister Rigensis ipsius sumptibus procurabunt. Si vero coggam habere non potuerint, naves et gubernatores in ipsa terra conducent, quae ab ipsis Osilianis in Rigam seu Maritimam deducentur. Advocatum ad secularia iudicia semel in anno, eo scilicet tempore, quo census colligitur, recipient, qui de seniorum terrae consilio iudicabit, quae fuerint iudicanda. Pro occisione pueri III oseringh ad poenam dabunt, et mater ipsa quoque diebus Dominicis nuda in coemeterio recipiet disciplinas. Interim si quis ritu gentili immolavit et qui immolari fecit, uterque dimidiam marcam argenti dabit; ipse autem, qui sic immolat, III diebus Dominicis nudus in coemeterio vapulabit. Si quis in 6ta HR, vel quadragesima, vigiliis apostolorum seu quatuor temporibus carnes comedit, dimidiam marcam argenti persolvet. Si homicidium inter ipsos et homines alterius terrae contigit, X marcis argenti redimetur. Clericis parochianis et ecclesiis praebeudam dabunt, quam ante apostasiam dare consueverant, cum restitutione omnium ablatorum. Cognito ergo, quod praedicti Osiliani fidelibus, in circuitu suo positis, minus fuerant opportuni, quod proficientiam et incrementum fidei in partibus Livoniae vehementer impediebat; ego praedictus frater A., magister Rigensis, de consilio fratrum meorum et clericorum, vasallorum et de Maritima et multorum aliorum fidelium, Theutonicorum et Estonum, necessitate urgente et utilitate permaxima suadente, praedictam formam, salvo iure dioecesano episcopi in omnibus, acceptavi, praesentes litteras super ratificatione et confirmatione praedictorum conventus nostri sigilli munimine perpetuo roborando. Testes sunt dominus Nicolaus, qui tunc gerebat vices episcopi, Waltherus sacerdos, commendator in Maritima, tunc dioecesis praepositus; frater Fridericus Stultus, marschalcus; frater Iohannes Camerarius, plebanus, et alii fratres de domo Theutonica; Fundammer, frater ordinis praedicatorum, Conradus, Theodericus, fratres de ordine nudipedum. Vasalli ecclesiae Iohannes de Bardewich, Henricus de Beckeshofwede, Henricus de Braehl, Gerbertus, frater Iohannes de Huxaria, Th. de Pallele, Thidericus Ezzeke, et seniores de Estonibus Maritimae et alii quam plures.