1170_00_00

u. 1170 Munk Fulco määratakse Eestimaa piiskopiks

Lõuna-Prantsusmaa La Celle abt Peter teatas u. 1170, et Rootsi kuningas on nimetanud kloostri munga Fulco Eestimaa piiskopiks. Täpsemalt on arvatud, et see nimetamine toimus juba aastal 1167 ning Fulco külastas Eestit ristimise eesmärgil aastatel 1169 ning 1178. Sedasi võib ka olla, et Fulco määrati piiskopiks alles pärast esimest Eestimaa külastamist.

Regi Sveonum et ducibus et principibus, et eorum dem archiepiscopo et cunctis suffraganeis eius, Petrus, abbas Cellensis. Cum animi Deo devoi principale et summum debeat esse studium, ad gloriam et honorem Dei omnia componere, si forte aliquatenus se omnipotenti Deo placere vel leviter senserit; cumulatis intrinsecus gaudiis totum se effundit, tanquam liquefactus, post sponsum acclamans et dicens : Exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum. His nostra parvitas provocata exemplis, etsi in multis, immo pene in omnibus, quotidie me sciam peccare, et non, ut iustum est, divinis mancipari studiis, in hoc uno non usquequaque despero de misericordia Dei, quia de manu nostra manipulum benigne suscepit, domnum Fulconem Episcopum, qundam monachum nostrum et in claustrali religione a nobis enutritum, ad summum provexit sacerdotium. Recognoscimus in eo vultum nostrum et speramus, quod non recedat cor eius a Deo nostro et a mandatis eius. Cum ergo opportunitas grata obtulerit, quod tempus habere possumus adhuc eum instruendi et informandi in ampliorem Dei dilectionem, gratanter et devote excipimus, quia ulterius non eum videndum, usque ad thronum gratiae, et ad distributionem aeterni stipendii, arbitramur. Ad haec ipsa temporis incommoditas cooperatur desiderio nostro. Si enim uterque nostrum vellet, discrimina et pericula,quae habet, transire non posset, inundantia enim aquarum, ut audivimus, tanta est, ut vix serenissimis temporibus meabile sit iter, quo ad vos pervenitur. Tertia denique causa subest, quia domnus archiepiscopus noster, Romam pergens, officium suum nos supplere commisit. Nequaquam autem in dedicatione ecclesiarum vei ordinatione clericorum vel confirmatione Christianorum, abbatis acsurgit dignitas. Per ipsum ergo, qui in omnibus noster est, noptemus, quod per nos non possumus. Veniet autem ad vos Dei benedictione, cum tempora fuerint meliorata. VaIete.