ōlim certāmen erat inter Marsyam, satyrum, et deum Apollinem. hic est deus artis mūsicae et magister lyrae, ille comes erat Magnae Matris, deae Phrygiae.
haec est orīgō illīus certāminis:
ōlim dea Minerva tibiam ex osse cervī creāvit. illa, postquam sonum iucundum audīvit*, tibiā apud deōs in convīviō canēbat, sed, quod Iūnō et Venus clam rīdēbant, tibiam posteā cēlāvit*. “istae mihi inrīdent! in silvīs Phrygiīs tibiā canam dum mē in aquā vitreā inspectō.”
illa sē in aquā mōnstrum vīdit*. buccae enim magnae erant velut globulī purpureī. tum tibiam dea īrāta in herbās iēcit, et hanc dīrā imprecatiōne dēfīxit.
“tibicēn istīus tibiae malē perībit!”
in monte satyrus Marsyās tibiam invēnit et hāc in festīs Magnae Mātris canēbat. per tōtam Phrygiam pastōrēs ignārī et hominēs rusticī illum laudābant:
“nēmō tam suāviter canit quam hic satyrus. nōn sōlum Pan sed etiam Apollō huic debet palmam victoriae dare!”
“quam suāviter tibiā canō!”, inquit satyrus, “hominēs semper mē laudant et mē vocant tibicinem optimum. etiam Apollinem possum superāre musicā meā. Apollō lyrā suāviter canit, sed ego tibiā suāvius canō.”
Apollō illum auscultābat et īrātus certāmen instītuit. Mūsae iūdices sedēbant certāminis.
Mūsae autem et Marsyam et Apollinem pariter laudābant:
“palmam victoriae et Apollinī et Marsyae damus”.
tum īrātissimus Apollo exclāmāvit: “iste nōn potest tibiam vertere et tibiā canere dum carmina voce suā cantat, velut ego possum lyrā meā.”
ille igitur hoc fēcit, sed satyrus non poterat; Musae igitur illī palmam victoriae dedērunt.
tum deus exclāmāvit: “ego hunc crudēliter necābō. huius cutem minutātimdēglūbam.”
et haec fābula vēra est. nam cutem illīus sartyrī in antrō suspensam etiam nunc vidēre potes.