[ante iānuam Mēdēa et vīcīnae stant, inter sē loquentēs. per viam ad eās festīnat Aegeus, rēx Athēnārum, quī iam prīdem est Mēdēae amīcus.]
AEGEUS: salvē, Mēdēa!
MEDEA: salvē, Aegeu, rex Athēnārum! unde et cūr tū ad hanc urbem vēnistī?
AEGEUS: Delphīs advēnī, ubi ā deō ōrāculum petēbam, quaerēns quō modō prolem gignerem. nam adhūc līberīs orbus sum. Troezēna nunc petō, ut rēgem Pittheum dē respōnsō deī consulam, quod ambiguum atque incertum est. ille enim dīcitur sapientissimus ac sagācissimus in rēbus dīvīnīs esse hominum. at cūr tū tam tristis es, Mēdēa?
MEDEA: ō, Aegeu, omnīnō dēstitūta sum — ā virō meō. ille enim nympham novam in mātrimōnium dūxit; nam Creōn, rex hūius terrae, fīliam eī in mātrimōnium dedit. ego autem per dēcrētum rēgāle ex hāc urbe nunc pellenda sum. sub poenā mortis nōs oportet ante lūcem mātūtīnam fugere — mē et līberōs meōs. hīs novīs rēbus ita commōveor, ut haud possim excōgitāre quid posthāc faciam, quō vādem, ā quibus amīcīs opem petem. ō Aegeu, velim ignōscās, quod tē haud līberāliter excēpī! tōta domus dīrūta est.
AEGEUS: ille tam malus est vir? haud crederem. et in hōc ille cōnsentit?
MEDEA: ille dissimulat sē nolle mē vidēre expulsam, sed rē vērā hoc aequō animō fert.
ō Aegeu, per hās manūs, per barbam genuaque tua, ego tē ōrō et supplex mē ad pedēs tuōs abiciō: meī miserēre! nōlī mē sinere per urbēs exulem peregrīnārī, at ōrō ut tū apud tē benignē mē excipiās.
posteā, hospitiō tuō ūsa, tē in nātīs gignendīs ita adiūvābō ut tū fēlīx usque ad vītae fīnem perveniās. quālem copiam bonōrum tū hīc nactus es, amīce, quod ego apta sum quae tibi per artem meam līberōs conferam! medicāmenta habeō quibus hoc efficiam.
AEGEUS: quamquam ego ē plūribus causīs volō in hōc tibi cōnsentīre, tamen anxius sum nē odium rēgis hūius terrae contraham. at tibi apertē hoc dīcō: sī tuā sponte ad larēs meōs pervēneris, tē supplicem apud mē excipiam. nēmō tē ad inimīcōs tuōs trādet, dummodō tuā ope iter perficiās sinē auxiliō meō.
MEDEA: ita estō. atquī hoc ā tē requīrō: mihi fac fidem, tē mihi semper praesessūrum esse.
AEGEUS: nōnne mihi credis? cūr iūsiūrandum ā mē requīris?
MEDEA: tibi quidem credō — atquī adhūc plūrimī mihi sunt inimīcī ubīque. nōn sōlum Pēliādae mē odērunt, sed etiam Creōn et gener eius contrā mē coniūrant. sine iūre iūrandō nīl valēbis contrā vīrēs illōrum, verbīs tantum mūnītus. at iūre iūrandō per potentissimōs deōs datō, nihil erit quod illī in mē perficere possint. inops sum; illī autem potentissimī sunt.
AEGEUS: cum tū omnia bene praevīderīs, haud possum recūsāre. per quōs deōs?
MEDEA: per Terram, mātrem omnium, et per Sōlem, patrem patris meī, perque relīquōs caelestēs, ita: tē numquam mē ē fīnibus tuīs ēiectūrum, nec, sī quis inimīcōrum abs tē postulet ut trādar, quid tibi cēdendum esse.
AEGEUS: ita estō: per Terram, per Sōlem, per omnēs deōs ita iūrō, ut tū dixistī.
MEDEA: satis! et quid ēveniet sī tū periūrē dīxeris?
AEGEUS: eadem quae accidunt omnibus periūrīs!
MEDEA: agedum, amīce, perge hoc iter tuum; mihi autem necesse est rēs meās bene compōnere. valē igitur!
AEGEUS: valē! [Aegeus exit.]
VICINAE: tibi faveat Mercurius, custōs peregrīnōrum, Aegeu!
MEDEA: euge, amīcae! iam tandem tempus adest quō inimīcōs meōs vincam! hic mihi refugium tūtum tamquam arcem ita praebet, ut omnia bene perficere possim. auscultāte, fēminae, et vōbīs cōnsilium meum patefaciam.
ad rēgiam mittam quī Iāsōnem hūc accessat, et cum ille vēnerit, suāvibus verbīs mē grātiōrem eī ac mitiōrem faciam. dīcam mē omnīnō coniugium novum comprobāre, līberōrum nostrōrum causā, et tōtum eius cōnsilium laudābō. tum ab eō vehementer petam ut puerī hīc remaneant, nē longum exilium sufferant. hoc faciam, nōn ut manentēs contumeliam ab inimīcīs meīs ferant, sed potius ut per dolum fīliam Creontis interficiam. nam puerōs ad eam mittam dōna ferentēs, quibus veniam impetrent — diadēma aureum et stolam mīrificē contextam; quae autem ita tincta venēnō sunt ut carnem puellae ignī invīsō combūrant, cum illa investimenta sibi induerit; praetereā, quīcumque eī volet succurrere ipse acerbē perībit.
id vērō quod post hoc succēdit mihi maximum dolōrem fert: nātōs meōs necābō. nam nēmō supererit quī eōs tūtōs servet. cum tōtam Iāsōnis domum dīruerō, ex hāc terrā effugiam, caedem relinquēns nātōrum cārōrum, quōs meā manū occīderō. āh! intolerandum est ut inimīcī mihi inrīdeant. ergō ita estō! ille istōs fīliōs ā mē nātōs numquam postāc vīvōs vidēbit, nec ā nymphā suā aliōs gignet, quoniam ipsa atrociter mortem obībit. nē quis mē imbellem neque ignāvam vocet!
[Mēdēa sē ad nūtrīcem vertit.] tū, perge ad rēgiam; fac Iāsōn statim veniat.
[nūtrix exit, prōcēdēns ad arcem. Mēdēa sōla in viā stat et ad acrem intentē spectat.]
PRĪMA VICINA: cum tū nōbīscum hoc cōnsilium commūnicāverīs, in animō ambigua sum in ancipitī metū: tē volō adiūvāre sed velim abs tē tuōque scelere abhorrēre.
SECUNDA VICINA: quō modō poteris tantum nefandum perficere?
TERTIA VICINA: quā audāciā in oculōs puerōrum intuēberis, cum ferrum manū tenēbis?
PRĪMA VICINA: ecce! Iāsōn hūc festīnat.
IASON: ecce mē! adsum, ut postulātum est, parātus cōgnōscere quae plūra tū ā me poscere vīs.
MEDEA: Iāsōn, tē rogō ut tū mihi ignōscās id quod anteā dīxerim. ex īrā tē vituperābam, quod dolōre afficiēbar. oportet tē haec verba mea aequō animō ferre, quod inter nōs multus erat amor. reī meae consuluī, et nunc videō tē sapientiōrem esse. ‘stulta!’, mihi inquam. ‘cūr eīs obstō quī meliōra excōgitāvērunt? quam ob rem bellum prīvātum in potentiōrēs gerō — praecipuē in marītum meum, quī meīs rātiōnibus cōnsuluit, cum cūrāret ut līberī nostrī frātrēs cōnsanguineōs habērent, rēgālibus nuptiīs factīs. melius est mē īram meam dēpōnere.’
ita mihi dīxī, et mihi cōnscia sum mē in tē peccāvisse. melius esset sī ego tē in tuīs cōnsiliīs adiūvissem! at nōs fēminae ita sumus — paulō mūtābilēs et fortasse inūtilēs. vōs virōs decet in nōs feminās aequō animō vōs gerere. ēn! tibi concēdō; apertē confiteor mē errāvisse. [arcessit nūtrīcem ad sē.] cāra, fac ut puerī ex aedibus excēdant. [intus clāmat.] īte, puerī. amplexūs patrī date. gaudeāmus quod omnēs nunc sumus inter nōs amīcī!
[intrant puerī cum praeceptōre.]
puerī, pax inter mē patremque vestrum nunc regnat. manum eius manibus vestrīs cōnserite. ecce! laetitiā nunc lacrimō. tamen metuō.
IASON: comprobō id quod dīxistī, mulier, nec reprehendō quae anteā dicta sunt. rectē tū agis. at vōs, puerī, pater vester līberāliter cūrābō. posthāc maximōs honōrēs hāc in urbe habēbitis, ut opīnor, et vōs vidēbō altōs fortēsque virōs, quī possītis inimīcōs meōs superāre. Mēdēa, cūr tū lacrimās?
MEDEA: nihil. dēbilis sum. fēmina tāle est quāle facile lacrimat. sed hoc est alterum quod tē poscō: certum est mē Corinthō excēdendam esse; bene hōc sciō, et quam ob causam sciō. plūra dīxī, dē quibus certior factus, rēx mihi maximē diffidet. ita est. tē tamen hoc ōrō: Creontī persādeās ut līberī nostrī Corinthī maneant.
IASON: haud credō illum in hāc rē persuādērī posse.
MEDEA: tum uxōrī tuae persuādē! fac ut illa ā patre suō veniam līberīs impetret.
IASON: conābor. Creusae quidem persuādēre poterō.
MEDEA: sī tālis est quālis reliquum genus fēminārum, victoria certa est. labōrem tuum dōnīs levābō, quibus facilius fīliam rēgis convincās. stolam mittam mīrificē contextam, et diadēma aureō confectum, quae uxōrī tuae līberī dōnābunt.
[Mēdēa sē ad ūnam ex ancillīs vertit.] tū, aedēs intrā. fac ut mihi ferātur illa cista in quā haec rēs collocantur. scīs ubi sit.
Iāsōn, illa ē mīlibus causīs gaudēbit, nōn sōlum quod tē marītum in lectō suō habet, sed etiam cum hoc vestimentum splendidum vīderit, quod Sōl ipse patrī meō dōnāverat. [revenit ancilla cum famulīs, quī cistam portant.] puerī, īte ad arcem ūnā cum hīs, quī cistam illūc portābunt. rogāte fīliam Creontis ut liceat vōbīs hīc cum patre manēre.
IASON: nōlī ineptīre, Mēdēa! haec tantī pretiī sunt! putāsne domum rēgiam tam viduam esse dīvitiārum ut vestimentibus careat? num credis nōs adeō aurō egēre? sī uxor mea mē cāriōrem pecūniā habēbit, hoc dōnum floccī faciet.
MEDEA: minimē. cēde mihi. dicunt et deōs dōnīs persuādērī, et apud hominēs aurum plūs valēre quam verba. vādite, puerī; este supplicēs ad pedēs novae patris uxōris; rogāte nē exulēs per urbēs Graeciae errētis. īte cītō.
[exeunt Iāsōn cum famulīs suīs, paedagōgus et puerī cum servīs, quī cistam portant. in mediā viā Mēdēa stat, longum ad arcem spectāns.]
PRĪMA VICINA: nunc nūlla est spēs, nunc puerī ad mortem certam prōcēdunt. puella diadēma in capite imponet, stolam mīrābitur, in corpore induet. tum continuō malē perībit.
SECUNDA VICINA: marītus novus nōn videt quid exitium iam instet. iam in arce tumultus maximus erit et clangor clāmantium.
TERTIA VICINA: tuī, māter, misereor, etiam cum animus ad facinus nefandum obdūrescit.
[intrat paedagōgus cum puerīs.]
PRAECEPTOR: domina, magnum gaudium nūntiō: puerīs venia data est, et dōna tua fīliam rēgis dēlectant. sed cūr tam tristis apparēs, cum tū tantā laetitiā beāris? nōnne hoc voluistī?
MEDEA: equidem, ita ego volō. tū bene fēcistī. necesse est ut lacrimem, senex. iam iam dēhinc discēdam.
PRAECEPTOR: domina, antehāc aliī, necessitāte coāctī, amātōs relīquērunt. mortālem oportet aequō animō ferre id, quod fortūna eī fert.
MEDEA: ita feram, vetule. tū autem dūc intus hōs. at manēte: ō nātī, nātī! vōs nunc urbem, nunc domum habētis, dum ego exul per terrās ignōtās errō. sine vōbīs vīta mea lūgubris erit. adhūc spērābam mē nuptiās vestrās vīsūram esse, adhūc spērābam vōs mē in senectūte cūrātūrōs.
inānia — nīl nisi spem meram! āh! istī oculī cārī. cūr tam dulce surrīdētis hoc ultimum? ō amīcae. egomet facinore abhorreō. nōn valeō. omnia quae excōgitāvī reïciō.…
quid? ut inimīci in exitiō meō exultent? alea iam iacta est! vōs, in aedēs intrāte! tantō dolōre vincor, ut nōn valeam iam vōs spectāre. īte!
[paedagōgus puerōs in aedēs dūcit. Mēdēa prōcēdit et in mediā viā stat, ad arcem spectat, quasi nūntium exspectāns.]
PRĪMA VICINA: fēliciōrēs sunt quī prōle careant, quod dolōrem ignōrant!
SECUNDA VICINA: summā cūrā vacuī sunt quī orbī partū vīvant, nec dolent quod numquam sciunt utrum futūrum sit ut līberī meliōrēs sint an peiōrēs.
TERTIA VICINA: atquī etiam sī līberī bene adultī ad aetātem bonam prosperē perveniunt, tamen saepe ēvenit ut ante tempus mortem obeant.
[per viam intrat Mēdēa, quae nūntium ab arce venientem cōnspexit.]
MEDEA: triumphāvī, amīcae! nūntium cōnspiciō, quī summā celeritāte ab arce hūc currit; coniciō illum nōbīs fāmam ferre malam et cruentam.
NUNTIUS: tū scleus dētestābile fēcistī, Mēdēa; fuge quā viā possīs! et Creusa et pater eius mortuī iacent, venēnīs tuīs interfectī!
MEDEA: quam bella et dulcia sunt haec verba. tē posthāc in numerō amīcōrum habēbō!
NUNTIUS: quid? tū tam insāna es? num scīs omnem rēgiam domum scelere tuō incēnsam esse?
MEDEA: nōlī mē nimis reprehendere, nec diūtius morārī! amplius ēnārrā quid ēvēnerit. grātius audiētur sī dīxeris eōs crudelissimē perīsse.
NUNTIUS: cum pater et puerī rēgiās aedēs intrāvērunt, nōs, quī iniūriīs tuīs sollicitātī erāmus, magnopere gaudēbāmus, quod tū et dominus iurgium vestrum fīnīvistis. aliī puerōrum manūs, aliī capillos osculābantur. laetissimus ego cum puerīs ad tectum muliebre pergēbam, apud Creusam, quam nunc solēmus dominam vocāre.
illa, antequam nātōs tuōs conspexit, Iāsōnem sōlum intentē spectābat. tum autem, puerīs conspectīs, vultum manū tegēbat et fastidiō mōta oculōs āvertit. at ille ‘nōlī’ inquit ‘amīcōs dēspicere! metum dēpōne! sint tibi īdem amīcī ac mihi! ecce! haec accipe splendida dōna, et patrem rogā ut eīs missiōnem exiliī det! illa tum, veste vīsā, libininem haud poterat refrēnāre, et cum marītō in omnibus, quae poposcerat, cōnsēnsit.
postquam Iāsōn cum puerīs discessit, illa vestem induit et in capite diadēma collocāvit, dum sē in speculō spectat. longum imāginem inanimam admīrābātur, superbē incēdēns, pedem flectēns, dulce surrīdēns — omnīnō dōnō dēlectāta.
tum — mīrābile vīsū — aspectus eius mīrificē mūtātus est. nam vultus pallescēbat, et gradū incertō vacillāns in sellam cedidit. aliqua ex ancillīs clāmāvit: ‘Pān eam rapuit!’ — id quod apparuit. vērō posteā ex ōre spūmam luridam ēvomēbat, dum oculī cālīgant; tum dēmum clāmor alter tollitur horribilis. ancillārum alia ad rēgem accurrēbat, alia dominum nostrum petēbat, ut auxilium ferrent.
intereā illa misera sēsē recēpit, dūplicī dolōre acūtō excītāta. nam circā caput flammae inter cirrōs flāveōs ardēbant, et vestis in cute ita inhaerēbat tamquam hirūdō, ut carō omnīnō consūmerētur.
subitō surrexit, et currēns diadēma manibus āvellere conātur, quod autem eō fortius inhaeret. tum dēmum victa in solō collābitur. nec forma vultūs eius facile cernī potest, nec aspectus oculōrum, sed ā vertice capitis ignis sanguine mixtus effluit, et eōdem modō quō ē pīnō sucus lūcidus stillat, ita guttae carnis liquefactae ab ēius corpore cadunt, venēnō ērōsae.
omnēs perterritī abhorrēbāmus, et metuēbāmus nē corpus tangerēmus. at eōdem tempore pater eius, ignōrāns quid ēvēnerit, corpore vīsō, statim accurrit ac fīliae amplexum dedit. plōrāns ‘ō cāra’ clāmāvit, ‘utinam tēcum peream!’ cum autem ille surgere volēbat, in vestimentō lētālī inhaerēbat eōdem modō quō hedera in quercū inhaeret. ille fortiter ēnitēbātur, sed corpus venēnātum illum in sē attrahēbat, et dēnique senex dēfessus in morte collāpus est. sed valeō. dēhinc fugiō. [nūntius exit.]
PRĪMA VICINA: hodiē caelestēs Iāsōnī multa et mala, sed merita quidem trībuērunt.
MEDEA: amīcae, officium meum nunc faciendum est, quamquam acerbum est. nōn decet illōs necārī manū aliā, quae minus benigna sit; quae cum ita sint, eōs ipsa māter necābō! age, manus, ignāva manus: ferrum prehende; nōlī ā rē abhorrēre! fac sīs fortis! posthāc licēbit lacrimāre.
[Mēdēa clāmat et in aedēs ruit. tum valvae claustrō occlūduntur.]
SECUNDA VICINA: fortasse aliquid dēbēmus facere, auxilium quaerere, nē nefās committātur.
TERTIA VICINA: quid nōs fēminae sōlae valēmus?
[intus audītur vōcēs puerōrum clāmantēs.]
PRĪMUS PUER: [clāmat.] frāter, adiūvā mē. māter vult mē iugulāre!
ALTER PUER: quid valeō facere? perdimur! [acūtē ululat.]
PRĪMUS PUER: ō per deōs, nōlī!
[intrat Iāsōn cum famulīs, fūriēns, gladiō strictō.]
IASON: fēminae, iam intus est illa, quae haec scelera excōgitāvit? praecipuē dē puerīs sollicitōr, quod tōta domus rēgia eōs vult interficere.
PRĪMA VICINA: intus, Iāsōn, est aliud crīmen quod iam ignōrās – quod tibi erit maximus dolor.
IASON: quid? illa mē quoque vult interficere?
TERTIA VICINA: multō pēius tibi nūntiō: fīliī tuī mortem obiērunt, manū matris suae occīsī.
IASON: ō nefās! quid? fēmina, tū mē dēlēvistī! iam intus est? [ruit ad portam, quam pede violenter pulsat.] aperī! famulī, adiūvāte me! valvās confringite!
[subitō in cacūmina tectī Mēdēa apparet in currū Sōlis, serpentibus ingentibus tractō. in currū iacent corpora duōrum puerōrum.]
MEDEA: cūr portām ferīs? numquam mē capiēs: tālem currum mihi Sōl, pater patris meī, suppeditāvit, quō facilius inimīcōs effugiam.
IASON: ō mōnstrum dētestābile! nunc omnia praeclārē videō. tū immānis es et ferōx barbara, quae patrem tuum prōdidistī, frātrem tuum trucīdāvistī. nunc hoc scelus horribile amōris causā commīsistī.
MEDEA: Iuppiter ipse scit quae beneficia tū abs mē accēperīs. nōn fātum erat ut tū mē sprētam relīquerīs, impūnē mihi inrīdēns. istī mortuī sunt morbō ā patrē contractō. hoc tū ipse fēcistī, nōn manū sed insolentiā tuā. hoc tibi dīcō ut dolōrem sentiās: fīliī mortuī sunt!
IASON: quae scelera in tē rēs dīrās ā dīs attrahent! dā mihi saltem corpora eōrum, ut rīte eōs sepeliam!
MEDEA: nōn dabō. ipsa eōs in Hērae fanō, quod est in prōmontōriō, sepeliam. tum Athēnās petam, ubi refugium cum Aegeō inveniam. tū autem ignōminōsē mortem obībis: nam ēbrius in litore, sedēns sub carīnā Argūs, in capite ictus tabe putrefactā moritūrus es. nunc ad rēgiam abī; uxōrem tuam sepelī! tuī me iam taedet.
IASON: mortem fīliōrum lugeō. ō quantum vōs amāvī!
MEDEA: ego eōs amāvī, quōs tū relīquistī!
IASON: tū eōs cecīdistī!
MEDEA: ut tū dolōrem sentiās!
IASON: vae mihi, miser sum! dēsīderō eīs oscula dare, corpora parva tangere.
MEDEA: nunc vīs id quod ōlim recūsābās. nōn ita erit!
[currus — mīrābile dictū — per aëra ascendit et ad caelum volat.]