[raeda duōbus equīs vecta prō Agamemnōnis tentōriō cōnsistit. comitātus eam sequitur. in raedā Clytaemnestra ē sellā suā surgit.]
CLYTAEMNESTRA: tandem advēnimus, nātam comitātī ad nuptiās celebrandās. ancillae, dōtem maximā cum cūrā dē raedā prōmite! in tentōrium omnia ferte! ō quam laeta sum, Iphigenīa! venī. dē raedā cautē dēscende. eam adiūvāte, vōs! cuntae, eam sustinēte, nē pedem laedat dēscendēns! ancillae, mihi quoque, operam date! velim dēscendere. cavēte nē equōs territētis! dēnique illum Orestam ā manibus nūtrīcis prehendite. maximā cum cūrā! hunc rēgem fūtūrum Argōrum — dīs annuentibus — tenētis. ō Oresta, ad sorōris nuptiās vēnimus! quae nōbilissimō nūbet adulescentī, deā nātō Achillī.
[sedet in sellā prō tentōriō.] fīlia mea, hūc venī; iuxtā sedē illīc mēcum!
[ancillae ūnā cum infantī Orestā tentōrium intrant.]
at ecce! hūc contendentem patrem videō tuum!
[ē tentōriō exit Agamemnōn.]
IPHIGENIA: ignōsce mihi, māter, quod ad patrem accurrō amplexūs eī datum! [ad eum accurrit.] ō, pater! diū volēbam tibi amplexūs dare!
CLYTAEMNESTRA: maxime Agamemnōn, praeclāre imperātor! advēnimus, tibi obsequentēs. salvē!
IPHIGENIA: quantum tempus tē dēsiderābam, pater; nunc gaudeō quod tē videō.
AGAMEMNON: ego quoque gaudeō.
IPHIGENIA: praeter spem nōs hūc arcessītae adsumus! grātum mihi maximum tū fēcistī!
AGAMEMNON: nesciō quō modō respondam.
IPHIGENIA: itane? tū dīcis tē gaudēre, sed tristis appārēs esse, oculīs turgentibus. parvum lībamen lacrimae illīc video prōfundendum.
AGAMEMNON: multa cūrō; imperātōrī rēgīque plūrimae sunt cūrae, mī cāra. praetereā posthāc discessus nōbīs diutūrnus patiendus est.
IPHIGENIA: haud intellegō, pater. quārē hīc in litore morāris? cūr nōn domum retrō redīre vīs?
AGAMEMNON: patriae serviō; animō exercitūs obsequor. multa ad bellum comparanda sunt, et iam quibusdam dē causis impeditī sumus. ō quantum inter volendum ac nōlendum excrūcior!
IPHIGENIA: utinam iniūriae Menelaī ac causae bellī gerendī pereant! quantum distant Trōiānī dēhinc, pater?
AGAMEMNON: Trōiam ītur ultrā īnsulās marītimās trāns aequora multa ad ostium Prōpontidis. in Troāde ad rādīcēs Idae Trōiānī urbem incolunt opulentam.
IPHIGENIA: vidētur longē abesse, pater.
AGAMEMNON: tibi quoque, mī cāra, iter longum faciendum est..
IPHIGENIA: nova mihi domus erit — quōnam ībō?
AGAMEMNON: mihi hoc est cūrae; nōlī tē dē rēbus fūtūrīs crūciāre! prīmum mihi hostia in sacrificium praebenda est, ad vōtum reddendum.
IPHIGENIA: euge! nam sacrificiīs deōs colimus — licetne mihi adesse?
AGAMEMNON: aderis, mī cāra, aderis — ad aram prō malluviō lustrālī. at age: tentōrium intrā apud ancillās tuās. iamiam ā patre sēiungēris. prīmūm vērō patrī osculum dā. [illum complexa osculātaque Iphigenīa discēdit.]
mihi ignōsce, nāta Lēdae, quod lacrimīs indulgeō. ecce! fīliam meam Achilleō nuptum dō! in tālī discessū multum gaudium inest — atquī patrī quidem luctus quoque.
CLYTAEMNESTRA: haud tē vituperō, magne Agamemnōn. ego quoque tum lacrimīs indulgēbō, cum facem nuptiālem feram. age nunc: dīc mihi dē spōnsō. quō genere? quibus dē parentibus? quam terram patriam suam vocat?
AGAMEMNON: Achillēs nātus est ā Thetide Nērēide, quam Pēleus in mātrimōnium, datam ā Iōve, dūxit. Pēleī pater autem, Aeācus nōmine, ipse fīlius erat Iōvis, nātus ab Aeginā, fīliā Asōpī. Achillem puerum Pēleus ad Chīrontem praeceptōrem mīsit ad discendum quae virō nōbilī scienda essent, ut mōrēs malōrum abhorrēret. ibi sub umbrīs montis Pēliī multōs annōs sē studiō virtūtis dedit. nunc ille Myrmidōnēs suōs hūc ā Phthiā dūxit.
CLYTAEMNESTRA: illūc igitur uxōrem redūcet?
AGAMEMNON: hoc marītō cūrae estō.
CLYTAEMNESTRA: bene. ergō hoc mihi pateface: ad quem diem nuptiae fient?
AGAMEMNON: ad lūnam plēnam, ut rēs prosperē ēveniat.
CLYTAEMNESTRA: nōnne iam hostiās Diānae, deae nūptiālī, immolāstī, ut mōs est?
AGAMEMNON: immolābō; omnia ad hoc iam comparāvī.
CLYTAEMNESTRA: ergō monstrā mihi quō in locō cēna nuptiālis paranda sit.
AGAMEMNON: ībi, prō nāvium carīnīs.
CLYTAEMNESTRA: itane cēnsēs? inter ancorās et retinācula? ita putās nuptiās secundās fore?
AGAMEMNON: ego omnia bene faciam. tū hoc tantum observā: mihi parē.
CLYTAEMNESTRA: hoc bene sciō, tibi parēre. atquī matrī sunt officia quaedam facienda ad fīliam nūbendam. num in animō habēs facem nupiālem in pompā ferre — id quod mātris officium est?
AGAMEMNON: feram quicquam ferendum est.
CLYTAEMNESTRA: praeter mōrem maiōrum! omnia perperam facis! quō intereā maneam, quid faciam?
AGAMEMNON: Argos redī, quō tū alteram domī fīliam relīquistī. hīc, mediō in exercitū, inter mīlitēs, arma, nāvēs haud decet tē, rēgīnam meam, manēre. regredere ad tecta mulebria. egomet ipse omnia ad nuptiās parandās bene faciam.
CLYTAEMNESTRA: minimē! forās tū fac omnia quae tibi ad bellum gerundum facienda sunt; intus ego officiō mātris fungar, secundum mōrem maiōrum.
[īrāta Clytaemnestra tentōrium intrat.]
AGAMEMNON: heu! haec rēs malē ēventā est. omnia cōnsilia mea in malam partem conversa sunt! quod dīligenter excōgitāveram temere factum est. utinam illa taceat! tantum mihi pareat! quid nunc? ad Calchantem ībō quaesītum quid dea velit. [exit]
[paulō post Achillēs ad tentōrium apprōpīnquat.]
ACHILLES: [clāmat intrō.] heus! aliquis legātōrum Agamemnōnī hoc intus annūntiet: mē Achillem adesse.
mīlitēs meī hanc moram longam aegrē ferunt. hīc Aulide ad litus sterile vītam in diēs dēterunt, et omnēs domum redīre volunt. quamquam omnis Graecia cupiditāte bellī gerendī accēnsa est, virōs ipsōs hūius morae taedit diūtūrnae. itaque contumācēs gradātim fiunt, et postulant vel ut domum redeant vel ut coeptum sit bellī.
[Clytaemnestra ē tentōriō ēgreditur.]
CLYTAEMNESTRA: fīlī Nērēidis, hūc veniō ad tē salūtandum, cum vocem tuam intus audīverīm.
ACHILLES: ō domina, quis est tū, cuī salūtem dīcō? nam visū tū praeclāra es ac nōbilis. quārē hīc inter virōs armātōs in castrīs versāris?
CLYTAEMNESTRA: nāta sum Lēdā, Clytaemnestra nōmine, uxor Agamemnonis.
ACHILLES: pulchē dīxistī, ō rēgīna, sed haud decet mē in mediō vidērī loquī aut tēcum aut cum aliā quācumque. valē. [incipit discēdere.]
CLYTAEMNESTRA: ō, morāre, Achilla. quam ob rem dēhinc festīnās? iuvat dextram cum dextrā iungere, spōnsālibus faustīs inceptīs!
ACHILLES: quid tū dīcis, Clytaemnestra? ego dextram meam cum tuā iungam? magnum dedecus postulās, ō rēgīna. quantum mē pudēret hoc facere sī Agamemnōn id cognōsset!
CLYTAEMNESTRA: minimē! omnīno fas est, ō deā nāte, cum tū fīliae meae spōnsus sis.
ACHILLES: quid? quae spōnsālia dīcis? dē fīliā tuā nihil sciō, neque umquam dē cōnūbiō cum Atreī fīliīs locūtus sum. ō rēgīna, tū malē decepta es!
CLYTAEMNESTRA: nōn intellegō, et verba tua mīror.
ACHILLES: ego quoque valdē mīror. age, tamen: coniunctē hanc rem investīgēmus, ego et tū. nam vereor nē in utrāque parte aliquid vērī lateat.
CLYTAEMNESTRA: ō fallor! cōnūbium Aulide pactum manifestō falsum est. ō mendācium maximum! vae mihi: pudōre morior! iam mē pudet tē intuērī, nāte deā. oculīs dēmissīs, intrō recēdō. valē, Achilla!
ACHILLES: fortasse aliquis vult nōbīs duōbus inrīdēre. fortasse haec rēs nihil est. ego tamen eō marītum tuum quaerendum. valē!
[in tentōriō vox senis audītur.]
SENEX: heus! domine, remanē! tē vocō, Achillēs. tū quoque, domina Clytaemnestra: auscultāte!
ACHILLES: quis per portam tentōriī clāmat, perterritā voce!
SENEX: servus sum vetus, ā Tyndāriō Agamemnōnī datus ūnā cum dōte hūius dominae, cum nūpsisset. estisne vōs sōlī?
ACHILLES: nēmō alius adest. parce metuī; excēde ē tentōriō. [senex ē tentōriō exit.] dīc. quid vīs?
SENEX: beātī sītis. agnōscisne mē, domina, quis sim? tibi tuīsque līberīs fidus sum.
CLYTAEMNESTRA: tē agnōscō. tū mihi in rēgiā serviēbās. agedum: istud sēcrētum tuum — ēnārrā!
SENEX: tibi fīdēlior sum quam erō meō. nūntium meum vērō, quamquam horrificum, brevī dīcam: ille in animō habet manū suā fīliam tuam interficere.
CLYTAEMNESTRA: quae vēsāna ac nefanda ā tē dicta sunt, vetule!
SENEX: at vērissima, domina. ille enim eam necābit propter ōrāculum ā Calchante obnūntiātum; nam sacrificiō factō licitūrum esse classem dēdūcere. adhūc, ventīs negātīs, nāvēs in litore cohibitae sunt, nec Trōiam prōficiscī queunt.
CLYTAEMNESTRA: heu! ō dī! scelus nefandum! quid? ergō ille fīliam meam vult interimere ut periūram illam Menelaus uxōrem recuperet?
SENEX: Agamemnōn, postquam illam tabellam ad tē mīsit, mē iussit alteram ad tē afferre, priōrī discrepentem, quia valdē eum sceleris paetitēbat. nam sērō sānior fiēbat atque ad sē redībat. itaque mē mīsit quī tē iubērem domum redīre, illamque domī inclūdere. sed in itinere ā Menelaō captus sum, et, tabellā vī ā manibus meīs ēreptā, tōta rēs patefacta est.
CLYTAEMNESTRA: [Achillem appellat.] ō nāte deā, nōnne audīvistī quantum dedecus nōmine tuō factum sit? ego manūs supplicēs ad tē tollō. tē obsecrō per omnēs deos ut tū mihi nātaeque meae praesidiō sīs! illa tibi nōmine quidem spōnsa est, et ego nōmine fictō tantum noverca tibi sum.
heu! ego eam hūc comitāta sum, nōn ad nuptiās sed ad mortem. ille, speciē cōnūbiī tēcum pactī, scelus turpissimum committere vult; nōmine tuō ūsus crīmen taeterrimum excōgitāvit. tū tē ipsum ulcīscere ac nōmen tuum dedecore turpī solvā. ō nāte deā, hōc in locō mihi nēmō est quī mē defendat. ergō aut mē manū tuā tūtāre aut, sī nōlīs tantum audēre, perībō.
ACHILLES: istīs verbīs tuāque īrā valdē commōtus sum, domina. imperātōrī iniusta iubentī numquam parēbō, et parātus sum inīqua in aequa reficere — quantum in mē est.
āh! nē patiar illum nōmine meō ūtī ad fīliam tuam necandam — id quod idem esset ac sī manū meā ego eam interfēcissem. eō cāsū ego vīlissimus essem Graecōrum, nihilō melior quam Menelaus ipse! minimē!
per Nēreum, patrem Thetidis, ā quā nātus sum, hoc iūrō: Agamemnōnem numquam manum in eam intentātūrum esse. neque illī licēbit crīmen taetrum fātīs vātis mendācis cēlāre.
praetereā illī vehementer īrātus sum quod mihi et contumēliam et iniūriam intulit. fortasse, sī rogāsset, ūsum nōminis meī ad patriam servandam concessissem. at nunc, propter illīus stultiam ego ignōminiā periclītor! mihi ergō omnia facienda sunt ut vōs dēfendam. itaque, rēgīna, animō bonō sīs. tē ab omnī iniūriā tūtābor, ut decet.
CLYTAEMNESTRA: tū tē virum maximā virtūte praebēs, Achillēs. idcircō nōs duae tūtiōrēs sīmus — dīs annuentibus. quid nunc faciāmus?
ACHILLES: agedum: prīmum, cēnseō, nōbīs conandum est patrī eius persuadēre ut mītior fiat.
CLYTAEMNESTRA: melius esset marī persuadēre nē fluctuet! metum exercitūs — ille scit nihil praeter hoc ūnum!
ACHILLES: ratiōnem cēnseō valēre et in tyrannīs vincendīs!
CLYTAEMNESTRA: ita haud opīnor. dīc tamen quid mē oporteat facere.
ACHILLES: prīmum eī supplex manūs tende et ōrā nē fīliam interficiat. sī misericordiā mōtus ille tibi parēbit, bene erit. sī nōn, ego procul omnia observābo ac vōbīs tum subveniam cum necesse erit.
CLYTAEMNESTRA: ita estō. tibi libēns pareō; nam mālō virō obsequī.
ō utinam dī — sī sunt dī rē vērā — tē beātum efficiant; at sī nōn sunt, tum vānum et inūtile est omne quod facimus.
[Achillēs exit. Clytaemnestra et senex in tentōrium redeunt.]