Fābula 06 – Midas

Midās

ōlim in Asiā vir bonus sed stultus regnābat. magnum regnum habēbat, deōrum gratiā.

“pater Iuppiter,” inquit Līber, deus vīnī. “Sīlēnus, servus meus, salvus est propter beneficium Midae, virī bonī sed stultī. nam Sīlēnus ēbrius in dōlium vīnī plēnum incidit, et Midās Sīlēnum meum servāvit. sed Midās putat beātissimum esse hominum, quod magnum regnum habet, multamque pecuniam vīlla sua continet.

praetereā Midās filiam sōlam valdē amat. idcircō Midās beātumvocat. rē vērā autem beātus nōn est. nam nēmō beātus est sine gratiā deōrum. quid beneficiī igitur dēbēmus Midae reddere?”

stultō donum malum, Bacche. dā stultō optātum, quicquiderit. Midās optābit dīvitiās habēre. Midās aurum habēre optābit. optābit omnia in aurum commūtāre. tum manus ēius omnia poterit in aurum commutāre.

“ita estō! sella ēius erit aurea, et Midās gaudēbit. pōculum vīnumque ēius aurea erunt, et Midās gaudēbit. ūvās aureās tenēbit, et magnopere Midās gaudēbit. Midās manū arbōrēs in aurum commūtābit gaudēbitque.

“dēinde Midas fīliae cārae bāsium dabit, et tunc stultus lacrimābit, quod puella tōta aurea erit. tunc sē miserum vocābit.

“ita nōs stultōs docēmus. iam serō stultus stultitiam suam videt.”

Silenus ebrius