Īō erat sacerdōs Argīva Iūnōnis et fīlia Ināchī, quī est deus flūmineus. quōdam diē puella flōrēs ad corōnam in prātō colligēbat, et subitō vōcem suāvem ex aurā audīvit:
“ō virgō, quam bella es. vāde mēcum, Iō, et ego, quī pater sum hominum deōrumque, magnus Iuppiter ipse, beātissimam tē faciam. venī ad hoc nemus amoenum, et coniunx dīvīna posthāc vocāberis.”
statim nebula dēnsa in terram dēscendere coepit, et tenebrae silvās undique obvolvēbant.
in Olympō autem nihil Iūnōnem fefellit, quia uxor Iōvis absentiam marītī iam prīdem nōverat. illa quidem nūbem novam prope fanum suum vīderat, et continuō rem intellēxit.
Iūnō terram Argīvam pedibus tetigit et nebulam diffugere iussit. Iuppiter autem hunc ēventum prōvīderat, et puellam in iuvencam albam commūtāverat.
illa tamen aequō animō “ō marīte,” inquit “quam bellam iuvencam invēnistī! cuius ex armentō tam pulchram ac magnificam adeptus es?”
cuī deus respondit: “ē nullīus armentō, uxor mea, vēnit, quia terra — mirābile dictū! — eam ē sē ipsā modo creāvit.”
et dea, “ō, mī marīte,” inquit, “dā mihi dōnum! rēgīnam deōrum decet habēre tale dōnum exīmium”; cuī negāre Iuppiter nōn poterat.
tum Iūnō Argum Panōptem arcessivit, cuius in corpore ubīque inerant centum oculī, ē quibus singulī semper vigilābant. hunc dea custōdem Iōnis posuit.
tristis Iō per agrōs errābat, ā dēformī pastōre custōdīta.
ad flūmen dēnique vēnit, ubi patrem et sorōrēs suās vīdit. ea illōs magnā voce vocāvit, sed audīrī nōn poterat, quia tantum mugītūs ēdēbat.
illī exclāmāvērunt, “quam bella est iuvenca!” et eī herbās tenerās praebēbant. Iō simul ac sē in lacūnā quiētā īnspexit et sua cornua longa et tristēs oculōs nigrōs in sē intuentēs vīdit, ūbertim lacrimābat. dēinde litterās in harenā ad sorōrēs ungulā scrīpsit: ΙΩ ΕΙΜΙ, id quod Latīnē “Īō sum” dīcit. sed nēmō rem intellēxit.
Argus eam per campōs latē agēbat et artē custōdiēbat. dēnique Iuppiter Mercurium arcessīvit et vigilem interficere iussit.
Mercurius igitur, sub speciē pastōris adolescentis, caprōs prope Argum agēbat syringe dulce canēns.
Argus sonō dēlectātus pastōrem ad sē advocāvit: “heus!” inquit. “manē mēcum; sedē in saxō et quidlibet istīs harundinibus cane! nam numquam talem audīvī cantum. ubi istud invēnistī?”
cuī ille “haec syrinx vocātur,” inquit, “quam Pān, fīlius Mercuriī, invēnit. ōlim ille mihi dedit.
“Syrinx enim nympha casta erat, cuī Diāna favēbat. Pān autem eam per silvās errantem vīdit et īnsequēns ā monte Lycaeō ad Ladōnis amnem agitāvit.
“nympha autem perterrita flūmen nōn poterat trānsīre. ad nymphās igitur sorōrēs suās ōrāvit, auxilium ab eīs petēns, quae eam continuō in harundinem commūtāvērunt.
“ille igitur corpus ēius gracile nōn prehendit manū, sed tantum palustrem calamum, in quem suspīrāns cantum tristem similem avī querentī effēcit. age, auscultā!”
et Mercurius dulce syringe canēbat. sēnsim Argus obdormiēbat et oculī eius alius ex aliō somnō premēbantur. dēnique Mercurius, simul atque omnēs oculī somnō succubuērunt, cādūceō suō mōnstrum tetigit, quō sopōrem artius firmāvit, tum ferrō falcātō caput nutāns ab humerīs obtruncāvit, dīxitque:
“Arge, iacēs. quodque in tot lūmina lūmen habēbās
exstinctum est, centumque oculōs nox occupat ūna.”*
(* Ovid, Metamorphoses 1.720 f.)Iūnō autem caedem aegerrimē ferēbat, et in memoriam facinōris illīus, oculōs eius in pennīs avis suī collocāvit, caudam pāvōnis gemmīs implēns. praetereā in Iōnem ipsam tabānum saevissum immīsit, quī eam, per tōtum terrārum orbem sine missiōne persequēns, noctū diūque vexābat.
illa, postquam per Graeciam, Asiam, Aethiōpiamque errāvit, dēnique ad flūmen Nīlum pervēnit, ubi ad Iōvem ōrāvit: “Iuppiter, diūtius errāre nōn possum. aut sine mē vītam reddere aut dā mihi otium ac quiētem in corpore humānō refectō.”
posthāc Iūnō īram suam omnīnō dīmīsit et Iuppiter iuvencam manū suā tetigit, quā illa et in corpus prōprium commūtāta est et nātum dīvīnum concēpit, quī Epaphus vocātur.
posteā Aegyptiī ritūs novōs Iōnī ut deae Isidī — quae Latīnē Cerēs vocātur — instītuērunt. Epaphus autem ab Aegyptiīs ut deus Apis colitur.