deōrum Olympiōrum pater est Iuppiter. Graecē Iuppiter est Zeus. uxor eius est Iūnō, Graecē Hēra. Iuppiter et Iūnō duōs habent fīliōs, Martem et Vulcānum. Graecī Martem ‘Arem’ vocant, Vulcānum autem ‘Hephaestum’. uxor Vulcānī est Venus.
Apollō quoque est fīlius Iovis. soror gemina Apollinis est Diāna. māter Apollinis et Diānae est Lātōna. per nympham Maiam autem Iuppiter pater est Mercuriī. Graecī Mercurium ‘Hermam’ vocant.
duo sunt frātrēs Iōvis, Neptūnus et Plūtō, et est concordia inter trēs frātrēs: per pactum Iuppiter rēx est caelī, Neptūnus autem maria habet, et Plūtō apud inferōs rēx sedet. Plūtōnis uxor est Prōserpīna, fīlia Iovis et Cereris.
Cererem Graecī Dēmētrem vocant. Cerēs dea est agricultūrae. agricolae deam adōrant et dea agricolās opusque agricolārum cūrat. Diāna autem silvās amat, et omnia animalia cūrat, et idcircō apud hominēs venātōrēs adiuvat.
Iūnōnis cultōrēs sunt obstetricēs et matrōnae, Venerem autem amantēs adōrant. mercātōrēs et aleātōrēs favōrem Mercuriī petunt, sed fūrēs latrōnēsque quoque deum adorant, quod Mercurius callidōs amat.
Apollō autem medicōs adiūvat, et poētās vātēsque cūrat. nautae Neptūnum adōrant, et Vulcānus fabrōs curat.
apud Graecōs autem nēmō Martem, deum bellōrum, laudat; Rōmānī autem Martem adōrant et dīvīnum patrem Romulī, conditōris Rōmae, vocant.
concilium deōrum Olympiōrum