Fābula 33 – Aethra

Aethra

Aegeus, rex Athēnārum, cuī nec prīma uxor Melitē nec altera, Calchiōpē nōmine, līberōs peperit, anxius erat nē sine herēde ad vītae fīnem venīret, praesertim cum illī esset discordia acerba cum frātre Pallante dē regnō. quibus dē causīs Delphōs īit ut ā deō cōgnōsceret quō modō prolem genitūrus esset.

respōnsum deī perobscūrum erat: “nōlī prius”, inquit, “pedem saccī vīnāriī solvere quam domī caelum clārum vīderis; tum tandem stirps virgam ēdet.” valdē inops consiliī, Aegeus, Delphīs relictīs, Troezēna prōfectus est ut Pittheum dē eō consuleret. Pittheus tertius fīlius erat Pelōpis, cūius frātrēs Thyestēs et Atreus eō tempore inter sē dē regnō Argōrum dissentiēbant. Pittheus ipse autem sapientissimus habēbātur ac sagācissimus hominum in rēbus dīvīnīs.

benignē ab hōc exceptus, rex Athēniēnsis rem tōtam explicāvit et ōrāculum hospitī suō prōposuit. quō audītō, Pittheus dissimulāvit sē nescīre quid respōnsum deī significāret. rē vērā autem statim intellexit quid faciendum esset.

Pittheō erat fīlia ūna, Aethra nōmine, quae multīs annīs anteā spōnsa erat Bellerophontī, quī autem multōs annōs āfuerat, quod rēgī Lyciō serviēbat. Pittheus iam dēspērābat, credēns eam virginem perpetuam futūram ac genus suum ēmoritūrum esse, quod fīlia nēminī darī in mātrimōnium posset. tunc vērō intellexit Apollinem Aethram nōmināvisse mātrem rēgis Athēnārum fūtūrī, quod nōmen eius idem valet ac ‘caelum clārum’ Graecē. ex quibus causīs rex Troezēnius hospitī suō vīnum merum ac dulcissimum tam assiduē suppeditābat, ut eum valdē ēbrium fēcerit. tandem vīnōsum hospitem ad Aethrae cubiculum dūxit.

eā nocte Aethra dīcitur vīdisse Minervam vel in somniō vel rē vērā, monentem ut ad tumulum Sphaerī, quī ōlim auriga Pelōpis erat, lībamen lībāret. puella ā lectō surrexit, in quō iuxtā Aegeum iacēbat, et nūdīs pedibus ad litus pervēnit. ībi Sphaeria, īnsula in quā auriga ille sepeltus est, tantō brevī spatiō ā continente iacet ut facile illūc paucō tempore natāre possīs. hōc itinere factō, puella ē carchēsiīs lac et mel suprā herōis sepulcrum humī fūdit, tum pedem referēbat ad mare, cum ā Neptunō sēducta est.

Laurent de la Hyre, Aethra showing Theseus the tokens

māne Aegeus admīrābātur quod iuxtā fīliam hospitis nescius iacēbat, nec meminerat quid eā nocte ēvenisset. ā puellā petēbat ut veniam daret in eō quod ignōrāns et ēbrius ēgisset. praetereā rogāvit ut, sī forte fīlium pareret, ille pignus ā patre habēret. dīxit sē gladium suum, mīrificē ornātum, soleāsque collocātūrum esse sub saxō quōdam ingentī, quod in usū erat arae Iōvīs. hīs dictīs, Aegeus Athēnās prōfectus est.

novem mēnsibus post, Aethra fīlium peperit, quem Thēseum nōmināvit. incertum est utrum pater Neptunus an Aegeus fuerit, quod factum autem Pittheus nihilī faciēbat. tamen cum puer, iam sedecim annōs natus, dē patre suō quaesīvit, Aethra eum certiōrem fēcit pignus patris sub ārā Iōvis collocātum esse. facile Thēseus saxum ingēns sublevāvit, facile soleās gladiumque sustulit; tum praedīcāvit sēsē iter Athēnās factūrum esse, nōn marī, quod facillimum erat, sed terrā, per viam latrōnibus infestam. avō mātreque vehementer admonentibus, nihilōminus terrā prōfectus est.

hōc in itinere Thēseus multa gessit memoriae digna. rixās libēns nōn quaerēbat, sed poenās ab eīs expetēbat quī inīquē vim eī inferēbant, quōs saepe agilitāte, arte, dolōque potius quam vī ita vīcit, ut poena dēlictō convenīret.

prīmus Periphetēs, homō mancus et valdē dēformis, percussus est aënō fuste suō, quō ille capita viātōrum contundēbat.

tum Thēseus Sinem eōdem modō necāvit quō ille peregrīnōs dīlacerāvit. hic enim, postquam duās pīnōs ad terram inflexit, vīctimās ad hārum cacumina manibus ita alligābat, ut, arbōribus laxātīs, eōrum corpora dīrepta essent.

tum suem saevissimam interēmit, quae Isthmum prope Crommyum vastābat.

post hōc, ad rūpēs praecipitēs, quā, in angustiīs strictīs, via suprā mare dūcitur, Scirōnī obiam vēnit. hic latrō viātōrēs cōgēbat ut pedēs suōs lavārent dum ipse in saxō dēsuper sedēret. tum illōs, cum sē ante eum dēmīsissent, subter in mare pede prōpulit. Thēseus autem tāle servitium recūsābat facere, et pedem eius cītō prehendēns, in mare scopulōsque iniēcit, quō testūdō ingēns membrīs disiectīs vescēbātur.

postrēmō adversus Procrustēn vēnit, quī hospitēs suōs hospitiō lētālī excipiēbat. nam in tuguriō eius duo erant lectī, ūnus exiguus, alter longus, in quibus hospitēs cogēbantur iacēre, exiguōrēs hominēs in longō, grandiōrēs in exiguō; sī statūrā ad lectum nōn congruēbant, Procrustēs vel extendendō vel excīdendō vel malleō contundendō effēcit ut corpus lectō convēnerit. tunc autem, Procustēs, luctātū victus, eōdem modō mortem oppetīvit quō aliōs interfēcerat.

Thēseus Procrustem interfēcit

tandem adolescēns Athēnās pervēnit. multīs annīs anteā Aegeus Mēdēam in mātrimōnium dūxerat; quibus erat fīlius ūnus, Mēdus nōmine. dē Thēseō Aegeus ipse nihil sciēbat, Mēdēa autem statim agnōvit quis esset; quā ex causā effēcit ut rēx persuāsum habēret advenam eō vēnisse, ut sē insidiīs interficeret, quārē hortābātur ut ad taurum Marathōnium capiendum mittērētur. prō certō enim erat illum in hōc inceptō moritūrum esse.

ōlim hunc taurum album, cornibus aureīs praeditum, quem Neptunus Mīnōī, rēgī Crētēnsī, dederat, Herculēs cēpit. hōc ille Crētā trāns mare ad continentem trānsvectus est, cum Eurystheō serviēbat. indē līberātus, taurus agrum Marathōnium multōs annōs vastābat, plūrimīque iuvenēs fortēs, quī illum capere volēbant, vītam āmīserant; inter quōs erat Mīnōis fīlius, Androgeus nōmine.

hoc cōnsilium Aegaeō Mēdēa prōposuit, ut Thēseus mortem Marathōnī oppeteret. Thēseus autem labōrem libenter ita suscēpit ut paucīs diēbus post, taurum ad arcem Athēniēnsem vinculīs vinctum dūxerit; ibi Apollinī cum magnā celebrātiōne immolātus est.

quod cum cōgnōsceret, Mēdēa cōnsilium cēpit ut prīvignum venēnō interemeret; quā dē causā Aegeō poculum mandāvit vīnī plēnum, aconītō immixtō.

“cum ille hōc biberit” rēgī inquit, “statim moritūrus est.”

hoc venēnum ipsa ex Acherūsiā Bithyniā manū suā anteā collēgerat; in eō antrō aconīta prīmō ē spūtō atrō Cerebrī gemināvērunt, cum Herculēs mōnstrum ab iānuā Dītis traxit.

dum autem advena poculum ad labia tollit, Aegeus subitō nōn sōlum gladium eius cōnspexit, Erechtheīs serpentibus aureīs ornātum, sed etiam soleās, et poculum ē manū in solum percussit.

“tē agnōscō fīlium meum!” clāmāvit. post hoc Mēdēa cum Mēdō Athēnīs secrētē effūgit, Aegeō adiūvante. Thēseus īrātus enim eam persequēbātur.

Cape Sounion, from which Aegeus threw himselfinto the sea that bears his name

eō annō, ut quōque annō nōnō, Athēniēnsēs oportēbat septem puerōs, septemque puellās ad Mīnōa in trībūtum mittere, ut Androgeī mortem expiārent. fāma erat hōs in sacrificium Mīnotaurō esse; Mīnotaurum autem, mōnstrum dīmidium taurī, dīmidium hominis, in labyrinthō custōdīrī. Thēseus tantā maerōre prō illōrum parentibus mōtus est ut sē vīctimam prōferret, nōn ut cum illīs perīret, sed ut ipse Mīnotaurum mactāret līberōsque servāret. ad hoc Thēseus prō duābus virginum duōs ēlēgit adolescentēs effēminātōs sed valdē fortēs audācēsque, quī, modō muliēbrī ornātī, sēsē apud puellās cēlārent.

Thēseus per ōrāculum certior factus est sē oportēre Venerem dūcem in hōc itinere habēre; quā dē causā, antequam nāvem dēdūxērunt, caprum Venerī sacrificāvērunt, quī autem mactātus — mīrābile dictū! — in capram protinus commūtātus est.

postrēmō, cum prōficiscerentur, hoc ā Thēseō Aegeus postulāvit: ut, sī prosperē rēs ēvenīret, ille reveniēns vela candida daret — nam ea nāvis velīs atrīs ēnāvigābat; sī nōn, pater scīret sē fīlium āmīsisse.

Thēseus hunc labōrem fēlīciter perfēcit. auxiliō Ariadnae, fīliae Mīnōis, Mīnotaurum interfēcit, puerōs puellāsque Athēniēnsēs metū mortis certae līberāvit. domum rediēns autem oblītus est vela mūtāre; Aegeus, atrīs velīs vīsīs, sēsē ē Suniō prōmontōriō in mare iniēcit, credēns Thēseum in labyrinthō perīsse, quod mare ex eō tempore nōmen eius habet.

Ariadne & Theseus, Niccolo Bambini

ex hōc Thēseus rēx factus est. fāma eius in diem augēbatur, et per orbem terrārum laus eius rumōre dīvulgābātur. cum gloria Thēseī apud Lapithās cōgnita esset, Pīrithöus, rex Magnēs, constituit virtūtem virī temptāre. ergō, prōfectus ā Magnēsiā, quae in Thessaliā iuxtā Peneum iacet, bōvēs paucōs ab agrō Marathōniō rapuit, ut cōgnōsceret quid rēx Athēnārum factūrus esset. cum Thēseum cōnspexit sē insectantem, Pīrithöus īlicō sē revertit ut eī obiam sē oppōneret. extemplō cum alius alium aspexerit, inter sē speciem ac virtūtem alterīus admīrābantur. post hoc amīcissimē inter sē coniunctī sunt, et iūra iūranda dē amīcitiā aeternā in vicem iūrāvērunt.

hī duo sēiungī nōn poterant, et ambō ūnā multa gessērunt memoriae digna. praecipuē maximam habent gloriam, quia in Amāzonēs bellum longum gerēbant. ita ēvēnit:

cum hī duo cum comitibus suīs praedam nāve quaerēbant, ad terram Amāzoniam vēnērunt. Amāzonēs, mulierēs belligerae, laetissimae erant cum tantōs iuvenēs formōsōs advenisse vīdissent. apud Amazonēs enim nūllī erant virī; quotannis, nē genus eārum perīret, illae sē cum virīs coniungēbant vel in bellō captīs vel forte nactīs; cum partum parerent, mōs erat nātōs interficere, nātās vērō ita alere ut peritissimae essent arte mīlitārī. ad hoc prōpositum rēgīna eārum, Antiopē nōmine, nāvem Athēniēnsem ascendit, ut Thēseō dōna mandāret. ille autem statim vela dedit, eam sēcum captīvam abdūcēns. ex hōc factō longum bellum ortum est. ab Antiopā Thēseus fīlium, Hippolytum nōmine, habēbat.

post mortem coniungis suae, Phaedrae, Thēseus aliam uxōrem sibi quaerēbat. (nam Phaedra soror erat Ariadnae, sed ē pudōre sē suspendit, mortem sibi consciscēns.) inter sē Thēseus et Pīrithöus iūrāvērunt sē uxōrēs cuntōs quaesītūrōs esse. inter sē cōnsentiēbant sē prīmam Helēnam Laconicam captūrōs esse; cūius uxor illa fūtūra esset sorte dēcrētum est, quae sortitiō Thēseō fāvit.

eō tempore Helēna, quae dīcitur fuisse pulcherrima fēminārum, iam immātūra puella erat, nōn plūs quam duodēcim annōs nāta. cōnsilium hī duo cēpērunt, ut prīmō eam raperent, tum in tūtō locō conderent, dōnec nūbilis esset. hīs rēbus constitūtīs, iūssērunt exercitum magnum in Lacōniam dūcī, cum ipsī ante relīquōs equō praecēderent. illam forte nactī dum sacra Diānae Orthyiae facit, rapuērunt domumque ēgērunt. in Atticā puella condita est prope Aphidnās in templō Diānae, quō angustē in cūrā Aethrae, mātris Thēseī, custōdiēbātur.

hōc factō, Thēseus et Pīrithöus animum eō intendēbant, ut uxōrem Pīrithöō ēligerent. ad hoc, ōrāculum ā Iōve petīvērunt, quibus respōnsum erat: “quidnī, itinere ad Tartarōs factō, Dītem poscātis ut Proserpīnam tibi in mātrimōniam daret?” Pīrithöus, hōc respōnsō in serium conversō, Thēseum hortābātur ut iūs iūrandum in honōre habēret.

Persephone & Hades

inferna loca igitur intrāvērunt, nōn scaphā trāns flūmen Lēthēn, sed per antrum, quod in Taenarō Lacōnicō situm est, iamiamque ad iānuam Dītis pede pulsāre audītī sunt. Dīs aequō animō cōgnōvit quid peterent — nam ille nūllum hospitem recūsat — et, hospitiō fictō, hortābātur ut in sellā magnificā sedērent. simul atque illūc cōnsissērunt, sella extemplō carnī eōrum ita inhaesit ut dorsa cum sellae lapide in ūnum commūtāta sint. ibi hī duō usque ad praesēns tempus infīxī sedent: serpentēs ad pedēs eōrum sībilant repuntque, tibiās Cerberus rōdit, oculōs autem Erinyēs ālīs flagellant atrīs. ea sella Cathedra vocātur Oblīviōnis.

dum haec geruntur, Dioscūrī, geminī Castor et Pollux, frātrēs Helenae, puellam abductam quaerēbant, exercitū Athēnās ductō. prīmō Athēniēnsēs recūsābant patefacere ubi illa conderētur; tum dēmum, ā quībusdam captīvīs certiōrēs factī, Dioscūrī Aphidnās invāsērunt, sorōremque līberāvērunt. Aethram tunc ad Lacōniam in servitium addūxerunt, quae Helenae servīret, quod puella illam iam solēbat amāre.

multīs annīs post, Helena, cum ā Paride adbucta esset, Aethram sēcum addūxit ancillam sibi; quae apud eam manēbat usque ad fīnem bellī Trōiānī. urbe expugnātā, nepōtēs Aethrae, cum aviam agnōscerent, ā Menelaō impetrāvērunt ut licēret illam tandem līberārī.

līberāta tamen illa, iam valdē vetus, nōn longō intervallō temporis mortua est.

Theseus slaying the Minotaur