postquam Argonautae ad Thessaliam pervēnērunt, nāve in lītore remōtō abditā, Iāsōn prīmō paucōs fidōs ē sociīs suīs clam cōnsulēbat, quō modō Peliās ē regnō pellendus esset. nam praecipuē Acastō, fīliō Peliae, Iāsōn diffidēbat.
Mopsus prīmus locūtus est: Iāsonem dīxit memoriā oportēre tenēre sē hoc inceptum suscēpisse ut Minyae deōs īrātōs plācārent; nunc rem ita agendam esse ut gratia deōrum nōn āmitterētur, scelere commissō; Peliam iūsiūrandum solemne iam iūrāvisse sē Iāsōnī cessūrūm esse; praetereā Iāsōnem in manibus summum bonum apertē tenēre, vellere aureō captō; regnum igitur nec vī nec dolō ūllō capiendum esse.
Idās autem cēnsēbat Iōlchum statim oppugnandum esse, Peliam vī pellendum: Argonautās, quamquam paucōs, facile posse urbem capere, impetū imprōvīsō factō. Acastum autem prō prōditōre anteā necandum esse, quod haud libenter fīlius Peliae regnum Iāsōnī cessūrus esset.
Argus vērō mitiōrem opiniōnem praebuit: certē Peliam iūreiūrandō suō cōgī posse ut regnum Iāsōnī concēderet; illī licitūrum fore omnia bona sua retinēre; sī autem ille obstāret, Iāsōnem fīlium eius obsidem habitūrum esse; senem imbellem haud posse contrā Argonautārum exercitum resistere.
hīs audītīs, Iāsōn surrexit et “amīcī”, inquit, “prō istīs sententiīs maximās vōbīs gratiās agō. ego autem cum Argō dē hāc rē maximē cōnsentiō: bonā voluntāte plūs possumus quam vī dolōve facere. nōs igitur ad urbem prōcessū solemnī ita appropinquēmus ut vellus aureum splendidē ante omnium oculōs ostendātur. ē reverentiā portae urbis patefactae erunt, et nōs tunc, ā populō obstupefactō benignē exceptī, ad Dianae templum triumphantēs condūcēmur, ad patriam laetī reditī. tum Pēliae impotentī necesse erit nōbīs regnum concēdere; at intereā tamen Acastus angustē ā nostrīs custōdiātur.”
hāc sententiā approbātā, Iāsōn omnia ad reditum suum parāvit.
prīmā lūce Argonautae per lītora ad urbem prōcēdēbant. in plaustrō vellus ariētis aureī suspensum ā pālō erat, refulgēns sōlis radiīs, ante quod stābat Mēdēa, solemnem vestem sacerdōtis Dianae gerēns.
eīs venientibus portae urbis clausae sunt, et dē summīs moenium culminibus magna turba in prōcessum dēspiciēbat. subitō magnā voce verba Pēliae per argūtum praecōnem ex altō dēferēbantur:
“benignē exceptī redītis, ō Argonautae. mactī virtūte este, Minyae. euge, virī, quod vellus aureum ad patriam rettulistis, sōlācium nōbīs. nunc Pax, nūtrix līberōrum, laeta ad tellūrem nostram redībit, et Ops, coniūnx Saturnī, ūnā cum eā. gaudeāmus igitur! vōs autem, Argonautae, quī labōribus longīs fessī iam prīdem parentēs, uxōrēs, līberōs dēsiderāvistis, nunc tempus est ūnumquemque vestrûm domum suam vidēre. scīte nunc, ō virī, gloriam vestram in hōc cōnsistere: vōs fāmam aeternam apud hominēs adeptī estis. nōs cīvēs Iolchī omnēsque Minyae maximās vōbīs gratiās agimus. plūrimīs vestrûm ergō nunc licet domum redīre, facinore iam perfectō; in Iāsōnis autem Acastīque honōrem, quī cīvēs estis nostrī, prō meritō vestrō supplicātiō dīs immortālibus per tōtum regnum dēcrēta est. armīs relictīs, igitur, urbem intrāte, virī.”
hīs verbīs dictīs, turba Argonautārum dīlābātur eōdem modō quō afflātū ventōrum folia dēsiccāta disperguntur, ūnusquisque tēctum suum petēns. dēnique Iāsōn et Acastus sōlī ante moenia clausāsque urbis portās relinquuntur, et mediō in plaustrō Mēdēa.
“arma dēpōnite, amīcī” ex altō audītur. “mēnsae iam dape vīnōque exstructae sunt. benignē exceptī urbem intrāte! addūcite vōbīscum sacerdōtem barbaram istam!”
in urbe Iāsōn certior factus est dē Aesonis fātō, patris suī, quī exul summā in pēnūriā mortem iam diū obīerat. hērōs vērō, quamvīs magnopere maerēns, dē dolōre tamen tacēbat nihilque dīxit. cōnsilium tamen cēpit ut palam verbīs saevissimīs Pēliam ita peteret ut ille sibi regnum ex ignōminiā concēderet.
intereā viae Iōlchī confertae sunt celebrantium oppidānōrum; in aulā autem epulae supplicātiōnis causā habēbantur usque ad mediam noctem. ibi mēnsīs remōtīs Peliās Iāsōnem appellāvit, hortāns ut ēnārrāret quō modō vellus ariētis aurēī recēpisset.
Iāsōn igitur omnia nārrābat: prīmō rettulit quā alacritāte Calaïs et Zetēs, alātī fīliī Borēae, deī ventōrum, Harpyiās — quae volucrēs sunt foetidae, vultū fēminīnō praeditae — ā dapibus Phinēī caecī pepulissent; tum quā arte Argō inter Symplēgades — columbam ēmissam sequēns — volāvisset; tum quō modō taurōs aëneōs ipse mansuētōs fēcisset quantāque audāciā ipse sōlus mīlitēs terrigenās, ē dentibus dracōnis nātōs, gladiō suō strēvisset; quā dēnique calliditāte manū suā vellus aureum dē Martis quercū sustulisset, et quantā celeritāte Argō Aeētam fūriōsē persequentem effūgisset.
omnibus hīs rēbus ēnārrātīs, Iāsōn tum audāciter rēgem appellāvit dīxitque:
“tantae sunt rēs ā mē gestae, facinora digna memōriae hominum, ō rex. haec omnia prō patriā fēcī. atqui tū mē iussistī facere id quod ego virum inimīcissimum iūssissem facere, quem ad mortem mittere voluissem — vellus aureum ē Colchide referre. tū autem nihil nisi malum prō patriā adhūc fēcistī, ex eō tempore quō tū Aesonem, frātrem tuum, patrem meum, ē regnō vī pepulistī. ille autem, absentiam meam plōrāns, dīcitur ē meī dēsīderiō mortuus esse, miser, exul pauperque, inops atque indigēns — id quod idem est ac sī tū ipse manū tuā illum necāvissēs. frātricīda! praetereā, tū iūreiūrandō gravī prōmīsistī tē mihi regnum concessūrum, vellere aureō relātō. sī tū autem ita imperium amās, saltem cōgitā dē patriā nostrā, quae, dīs īrātis, malē ē fame atque inopiā perībit. fac id quod virōs clārissimōs decet; fāmam tuam augēbis sī ē religiōne iūrisiūrandī ēgeris. mihi igitur concēde, Pelia. parcē metuī. mē rēge, tū tuīque salvī eritis; dīvitiae quoque atque omnēs rēs tuae tibi intactae, integrae atque incolumēs manēbunt.”
tum Pēliās “ō nāte Aesōnis”, inquit. “honōris tuī causā haec daps datur. tē decet mitiōre sermōne ūtī. quae laudābilia fēcistī, haec tū nōn sōlus sed ūnā cum sexāgintā hērōibus aliīs perfēcistī, in quōrum numerō erat ipse fīlius meus. haec gloria est omnium hōrum, nōn tuī sōlīus. at sī in animō habuissem ut tē ad mortem mitterem, cūr tibi in tantō periculō meum commīsī ūnum fīlium?
“quod ad iūsiūrandum pertinet: ego quidem iūrāvī mē tē participem factūrum regiminis nostrī; tibi līberē concēdō et agrōs et fundōs et populōs regnāre. at regnum ac moderāmen cīvitātis nostrae relinquere nōn possum. nam sicut ūnus vir idōneus est nāvem moderārī — is, videlicet, quī natūrā sapientiāque aptissimus est gubernātor — eōdem modō ūnus est apud cīvēs quī cīvitātem aptissimē sciat moderārī. praetereā iam mihi est fīlius capāx rēgendī, hīce socius tuus, Acastus, quī post mē regnō succēdet — is quī tanta laudābilia perfēcit ac tū: cūr igitur tibi regnum concēdam? ille quidem iam perītus est rērum cīvīlium. tū autem haud multum potes in patriā nostrā, quī inops sīs atque amīcō careās vel ūllō sociō praeter istam uxōrem barbaram. at tū, sī līberālitātem nostram recūsēs, praeferēns tē rēgem esse potius quam cīvem principem inter pārēs, abī! vāde unde vēnistī atque inter montēs Thessālōs in leporēs, lyncēs, lacertōs regnā!
“at id quod ad frātrem meum pertinet: numquam malē cum eō ēgī, neque ūllō modō nefās in eum commīsī. mihi tamen difficile est scīre utrum tū an ille contumācior sit. ipse nesciēbat bene rēgere, nec sciēbat meliōrī virō cēdere in rebus gerendīs. ūnusquisque nostrûm id fātum mortāle habet quōd in vītā suā meruerit. at tibi inermī, indigentī, praeditō nullā rē nisi istā gloriā hērōïcā, licet tantum utrumque ex hīs ēligere: utrum cīvitās nostra tē tamquam victōrem Olympicum in perpetuum honōris causā alat, an tū fortūnam alibi requirās. via tertia nōn datur.”
hīs verbīs dīctīs, Peliās cum comitātū omnī ex ātriō discessit. ibi Iāsōn sedēns resistēbat, silentium longum agēns.
intereā verō Mēdēa in cubiculīs muliebribus artem magicam suam apud trēs Peliae fīliās iactābat, quae nomine erant Alcestis, Evadnē et Amphinoē. hīs Mēdēa nārrābat quem ad modum ipsa Iāsōnī taurōs aēneōs subiēcisset, quamque facile dracōnem Martiālem sopōre vīcisset.
“multa mīrābilia alia”, inquit, “possum meā arte efficere. Hecātē et Diānā invocātīs, ego possum efficere ut lūna in mediō cursū stet, vel ut virī in lupōs vel aprōs vel leōnēs commūtentur — hāc in arte ā amitā meā Circē docta sum. praetereā sciō senem in iuniōrem virum reficere: eius rēī testimōnium est id, quod Aeētēs, pater meus, aetāte par Iāsōnī apparet esse. dē hōc factō omnēs hominēs cōnsentiunt: mē patrem meum ē sene in iuvenem arte meā refēcisse.”
ita puella per mendācium dīxit, in animō cōnsilium sēcretum habēns, quia clārē vīdit Peliam nolle imperium Iāsōnī cēdere.
“at sī vultis — nam apertē videō vōs mihi diffidere — ostentum praebēbō. ante oculōs Pēliae ipsīus veterem ariētem in agnum commūtābō.”
dē hāc rē certior factus, Peliās, quī eō tempore valdē senex erat, Mēdēam ad sē arcessīvit, iussitque illud prōdigium apud sē perficī. fīliābus eius igitur praesentibus — Iāsōn autem aberat, quia dēiectus in cubiculō suō impotēns manēbat — Mēdēa iussit omnia quae necessāria erant afferrī.
in mediō cortīna aënea collocāta est, et vetissimus ariēs, annīs fessus, intrōductus est. prīmō Mēdēa in eō somnum herbīs verbīsque plācidīs indūxit, tum sanguine vetere exhaustō, corpus in tredecim partēs sectum medicāminibus venēnīsque potentissimīs in cortīnā commiscuit, dum carmina Hyperborea cantat. tum longō intervallō — mīrābile dictū — ē cortīnā agnus novus exsiluit.
tum Peliās attonitus, “praeclāra fēminārum”, inquit. “rērum scientia tua mīrābilis vidētur. at ā tē requīrō utrum tibi liceat ita hominem arte magicā in iuniōrem reficere.”
et ea, “ō rex Iolcōrum”, respondit, “ūnī cuīque mortālī Parcae fīlum certum fīnītumque mētantur, ūnī brevius, alterī longius, et nēmō nisi cōnsangineae suae possunt, rītibus idōneīs perāctīs, eās deās cōgere ut alicuī diem mortālem prōlātent.”
“at domina”, inquit ille, “tē rogō utrum liceat fīliās meās docērī hoc prōdigium prō mē perficere.”
tum illa “licet” inquit, et hōc dīctō, pergēbāt Mēdēa Peliades omnia quae scienda essent docēre, dum ipsa herbā mollī senem facit somnō languidum. maga Colcha igitur prīmō explicāvit quem ad modum sanguis vetus, faucibus caesīs, exhauriendus esset, tum indīcāvit quibus in locīs corpus in trēdecim segmenta secandum esset; praetereā plūra medicāmina ac venēna eīs ad cortīnam tradidit — quibusdam tamen ōmissīs — et carmina magica ēdocuit — nōn Hyperborea autem, sed Colcha — et singula ita perturbābat ut rītus dēficeret. haec praecepta Peliae fīliae rītē perficiēbant, Alcestide exceptā. ea enim ā cēterīs dissidēbat.
longum puls illa in cortīnā bulliēns, igne subiectō, spumābat, longum puellae magnā cum spē cantābant. dēnique autem, facinore horribilī agnōtō, carmen eārum in ululātiōnem argūtam conversum est.
paulō post Acastus, nunc rex, Iāsōnem uxōremque eius barbaram in exilium expulit.