Chapter 36 – Antigone 1

Antigona (pars prīma)

Adapted from Sophocles’ Antigone

[Thēbīs, mātūtīnā lūce nōndum perfūsā, ē rēgiā duae fēminae ēgrediuntur, Antigona et Ismena, fīliae Oedipodis, et in mediā viā colloquuntur.]

ANTIGONA: soror, tē hūc arcessīvī nē quis intus nōs auscultāret. nēminī nisi tibi crēdō, germānae meae. quantōs dolōrēs ā patre nostrō, Oedipode, excēpimus! nunc frātrēs nostrī ambo mortuī sunt, ūnus ab alterō frāternā caede interfectus, et nōs ultimae relictae sumus ē genere Laiī. Creōn, frāter infēlīcis mātris nostrae, nunc rex factus est, ut tū scīs, Eteoclae in regnō successus. num scīs hūius dēcrētum novissimum?

ISMENA: nihil novī audīvī. hoc tantum sciō: hodiē nōs frātrēs nostrōs āmississe, hāc ipsā nocte exercitūs hostium ā patriā discessisse.

ANTIGONA: tum pessimum nescīs; ergo tē hūc arcessīvī, ut tē certiōrem facerem. audī: Creōn inter frātrēs nostrōs hoc discrīmen imposuit: Eteoclam servātōrem patriae vocat, Polynīcam prōditōrem, quod bellum in patriam ausus est gerere. illī honōrēs maximōs in morte confert, hunc īnsepultum iussit canibus relinquī! novissima lex sub poenā mortis vetat fūnus Polynīcae fierī, corpusque eius in exsequiīs ferrī. certē Creōn in nōs — et tē et mē — odium gerit, quod nōs ab officiō nostrō prohibet. ēn! restat ut nōs hoc pēnsum suscipiāmus. satisne virtūtis habēs, soror? satisne audāciae? mēcum collabōrāre vīs?

ISMENA: quem ad fīnem, Antigona? nūm tū in animō habēs illum contrā legem sepelere? nīl valēmus! cogitā mēcum: scīs quō modō pater mortuus sit — dēspicātus, in infāmiā habitus, ex urbe propter facinora expulsus, oculīs manū suā exstinctīs — facinora quae ipse dētexerat; tum scīs quō modō māter infēlīx dolōribus suīs fīnem posuerit, cervice contortā, suspensō fūne.

nunc ipsī germānī hōc eōdem diē mortem oppetīvērunt, ūnus ab alterō obtruncātus, frāternō sanguine fūsō. nunc nōs duae sōlae relictae sumus, nec vīribus rēgis resistere quīmus, utpote fēminae sīmus; in rē pūblicā nihilī fīmus. quā dē causā potentiōri cēdere oportet; prūdentius cōnsilium vincat!

ANTIGONA: ita est? sīcinē māvīs? satis! nunc, etiam sī mentem istam mūtārēs, subsidium tuum nōllem habēre. tū ignāva es; tū māvīs amīcōs prōdere. idcircō tē spernō. nunc prōficiscor ut tumulum frātrō meō congeram. valē, soror.

ISMENA: ō, Antigona, cavē nē quid temere agās! nimis audāx es; prō tē valdē timeō. saltem scītō mē silentium āctūram esse.

ANTIGONA: minimē. facinus meum ā cacūminibus tectōrum exclāmā! quantō plūs tū tacēs, tantō plūs tē odī. prō dīs quidem scelus audēbō magnum facere. abī. quicquid ēvēniret, minus patiar quam mortem indignam.

[Ismena in rēgiā regreditur, Antigona ad portās urbis contendit.]

[paulō post senēs nōbilēs in forō ante rēgiam congrediuntur, illūc convocātī ā rēge.]

SENEX PRIMUS: ō Sōl, salūtem tibi dīcimus, quī hōc diē vīdēs urbem nostram hostium metū Argīvōrum līberātam. illī, ā Polynīcā adductī, ut regnum ā frātre caperet, pulsī iam effūgērunt.

SENEX ALTER: septem dūcēs ad septem urbis portās gloriam petēbant; circā moenia Thēbāna aequō Marte pugnābātur, multā cum caede.

SENEX TERTIUS: dēnique hī germānī, quibus erat ūnus pater, ūna māter, cominus concurrērunt praedamque mortis commūnem ambō sibi nactī sunt.

at ecce! rex novus hūc advenit.

Antigone and Ismene, Emil Teschendorff

[ē rēgiā Creōn cum mīlitibus ēgreditur. senēs alloquitur.]

CREON: cīvēs meī, nāvis rēī pūblicae, quae diu in altō tempestātibus discordiārum fluctuābat, iam ad portum tūta appellitur. vōs fīdēlēs convocāvī, quī et Oedipode rēge et post eius mortem reī pūblicae cōnsulerētis. cum fīliī eius iam mortuī sint, ego, quī cognātiōne proximus sum, regnō in eōrum locum succēdō.

ergō, cum patriam nōbīs salūtī esse putem, omnia faciam ut patria salva sit. nihilī eum faciō quī amīcōs plūs quam patriam amet. in cīvītāte bene gubernātā, hūmānitās maiōris est pertiī quam amīcitia. haec mihi est norma maxima; hāc ego urbem nostram rēgam.

ergō hanc legem vōbīs ēdīcō: ut Eteoclēs, quī mortem obīverit cum hostēs ab urbe pelleret, maximīs honōribus in exsequiīs ferātur; ut Polynīcae vērō, prōditōrī patriae — quī dēlūbra deōrum volēbāt dīruere — nūllum fiat fūnus, sed insepultus in mediō relinquātur, ut canēs volucrēsque corpus eius dīlacerent. hoc documentum scelestīs estō! vōs autem cavēte nē cūius partem sequāminī qūi mihi obstet!

[accurrit custōs, quī nūntium affert.]

CUSTOS: ō rex, invītus adveniō ferēns id quod, opīnor, tū minimē vīs audīre. at sorte ā commīlitōnibus missus sum quī tibi pessimum nūntiārem: corpus illīus prōditōris manū nesciō quā sepultum esse; haud “sepultum” — ut vērum dīcam — sed potius pulvere terrēnō aspersum, iustīs funebribus allātis.

CREON: quid? nōnne scīs quis hoc fēcerit?

CUSTOS: minimē. prīmā lūce vīdimus tumulum in corpore aggestum esse, nūllīs vestigibus, nūllō opere manuūm hūmānārum inlātō.

SENEX PRIMUS: domine, vereor ne hoc ā deō aliquō mōnstrum sit.

CREON: satis! dēsine — nē īrā suffōcer! quōs deōs putātis illud corpus cūrāre? num prō meritō dī illum iūsta tulērunt, quī aedēs eōrum volēbat dēlēre? minimē! ā principiō erant in hāc urbe quī mihi invideant, quīque regnum meum ēvertere velint. dē coniūrātionibus istōrum certior fiam; suspectōs angustius observābō. ecce! meōs custōdēs iam pecūniā dōnīsque corrūpērunt. heu! hī pecūniae causā rem pūblicam obruere volunt! [sē ad custōdem vertit.] tē tuōsque commīlitōnēs pecūniā corruptōs esse crīminor; per Iōvem hoc iūrō: nisi vōs hunc prehendātis quī corpus illud texerit, vōs omnēs omnī crūciātū malē peritūrōs esse.

[Creōn discēdēns, in regiā regreditur. custōs perterritus fugit.]

SENEX PRIMUS: hominēs maria carīnīs arant, lucrum quaerentēs; hominēs tellūrem vomeribus rādunt vel pālā effodiunt, metallōrum causā. homō arte suā in montibus bēluās agitat, in pontō piscēs captat, in prātīs pecudēs ad ūsum suum colit.

SENEX ALTER: linguā et mente pernīcior quam ventus, hic animal prōvidum ac sagāx omnia rēgit, omnibus imperat, et urbēs suās legibus ordinat. hic mundus hūmānus per iūra iūranda deōrum floret, quī iūstitiāe favent. sōla mors, exitium commūne, indomita relinquitur.

SENEX TERTIUS: at is quī audāciā atque insolentiā pacem cīvīlem ēvertit, ex urbe in loca dēserta pellendus est.

[per viam Antigona intrat, manibus vinctīs, ā mīlite custōdīta.]

SENEX PRIMUS: ecce! istam agnōscō, quae hūc dūcitur, manibus vinctīs. quid hoc significat?

CUSTOS: ecce! auctōrem illīus dēlictī in flagrantī prehendimus. ūbi est Creōn? [ad rēgiam clāmat.] ō rex!

[ex rēgiā festīnat Creōn cum mīlitibus.]

Nikiforos Lytras, Antigona & Polynices

CREON: quid nunc? quid tū clāmās?

CUSTOS: hanc prehendimus corpus illīus tegentem. nam postquam ego dēhinc discēssī, nōs mortuum dēteximus, pulvere remōtō, et angustē observābāmus. tum meridiē, sub sōle ardente, subitō turbō pulvereus trāns agrōs cursābat, et nōs oculōs id temporis āvertimus. tum, nūbe remōtā hanc conspeximus iusta funebria mortuō peragentem. continuō prehēnsam hanc ad tē addūxī, ut iussistī.

CREON: tū, fīlia sorōris meae, negāsne tē hoc facinus fēcisse? num ignōrās eam legem novissimam quā nefas est prōditōrēs patriae sepelīrī?

ANTIGONA: minimē. bene sciō. nōn negō; hoc ego palam fēcī. at tua lex ipsa nefāria est, utpote quae vetet iusta funebria persolvī. auctor hūius dēcrētī nōn erat Iuppiter Caelestis sed tū, frāter mātris meae, quī nūmen deōrum inritum facere nequis. antīquitus mōs est iusta funebria frātrī mortuō persolvere; est praesertim officium nostrûm fēminārum. dī ignōrant utrum vīvus ille bonus vir an malus fuerit. hunc ūsum antīquum ā maiōribus habēmus, nec neglegere leviter possumus. tuā lege neglectā, mālō deōs colere quam nefas facere — etiam sī mortem oppetam. floccī faciō quod stultus mē stultam vocat!

CREON: sīcinē est? crēde mihi. insolentia ista facile frangī potest. velut equus ferōx vī domārī ac disciplīnā potest, sīc puella insolēns docērī virō cēdere potest. prīmum tū legem violāvistī, nunc mihi apud populum inrīdēs. quid? neque in fēminā hoc feram, neque in servō! vir nōn sum sī haec dē certāmine victoriam dēportat, seu lībera discēdit. tū et germāna tua crulēlissimam mortem oppetētis! [mīlitibus suīs imperat.] illam alteram quoque hūc addūcite! ō plūs quam prōditōrem patriae, eum odī quī crīmine suō apud populum gloriētur!

ANTIGONA: ergō vīsne tū plūs quam exitium meum? cūr ergō morāris? mē piget tuārum sententiārum. iam fiat mihi secundum dēcrētum tuum; gloriam quaerō immortālem! etenim quae gloria maior est quam frātrī suō iusta funebria persolvere? rogā istōs cīvēs tuōs! nisi tē metuerent, vērum dīcerent. istī ex metū tuī tacent.

CREON: prō pudor! nōnne hoc tibi rubōrem affert, quod cēterī ā tē dissentiunt? nefas est prōditōrem honōrem habēre aequum praeclārō virō!

Antigone, Alexander Kanoldt

ANTIGONA: secundum legem sacram mors eadem ab omnibus postulat.

CREON: igitur tū inimīcum hominem amīcum vocās! etiam mortuus inimīcus iam inimīcus est. sī tū istum amās, apud infernōs amīcum amā! nūlla fēmina mihi imperet! [Ismena ē rēgiā addūcitur.] vidēte, cīvēs, altera vipera, quae domum meam habitābat. duplex supplicium spectābitis! tū, vīsne apertē fatērī tē participem fuisse hūius crīminis?

ISMENA: ego fēcī, fateor, sī quidem germāna mihi consentiat. et culpam et supplicium accipiam.

ANTIGONA: minimē! iniustum facis. invīta ab facinore meō distābās.

ISMENA: ast nunc ego, cum tū in tantō periculō sīs, libenter suscipiō eadem patī ac tū.

ANTIGONA: quae nostrûm iusta funebria perēgit? ō dī infernī, ō mānēs, testēs adeste! ego amīcam amāre nōn possum quae verbīs sōlīs amīcōs amet! factō, nōn verbō amicītia eget.

ISMENA: dīc mihi, cāra: quid nunc possum facere ut tē adiūvem?

ANTIGONA: tē servā! melius est vīvere mālle quam morī.

ISMENA: mālō tēcum morī!

CREON: ambae vēsānae sunt! ūna sē vēsānam nunc ostendit, altera ita nāta est.

ISMENA: vērum dīcis, ō rex. dolōribus crēbrīs affecta, mēns facile labitur.

CREON: tua quidem manifestō lapsa est, cum tū in animō habērē istam in scelere adiūvāre.

ISMENA: sine eā vīvere nōn possum.

CREON: ista nōndum vīvit. dē mortuīs nōlī dīcere!

ISMENA: num ad mortem dūcī iubēbis spōnsam fīliī tuī?

CREON: ita enim. nē fīlius meus fēminam indignam dūcat! Haemōn potius discāt aliōs arāre agrōs!

ISMENA: ō, Haemōn, quantam iniuriam pater tuus tibi infert!

CREON: satis, satis!

SENEX PRIMUS: ō rex, estne igitur dēcrētum Antigonam ad mortem dūcendam esse?

CREON: ita. [mīlitibus imperat.] istās intus dūcite. angustē custodiantur, manibus vinctīs, ut discant quō modō fēminae sē decorē gerant.

Antigona et Ismena in rēgiam dūcuntur.

SENEX ALTER: nēmō fīnem vītae imperitus dolōrum attigit. nūllus est tam fortis, tam praeclārus, tam callidus quī exitium effugiat. tempus omnēs gradū tardō impedit gradātimque minuit.

SENEX TERTIUS: ecce, ō rex! hūc festīnat fīlius tuus.

[ex regiā ēgreditur Haemōn.]

CREON: mī fīlī. vēnīstīne ut mē vituperēs, an tū, fīlius pius, mē vērē amās et mihi in omnī rē parēs?

HAEMON: tibi pareō, pater. inter nōs nē sit discordia ūlla, dē quācumque causā. nūllum coniugium tantī est quantī pater; imprīmīs pater venerandus est.

CREON: bene, Haemōn. tē prō istā sententiā laudō. vidēte, amīcī, quod omnis pater deōs orat, ut sibi fīliī tam fīdēlēs, tam piī sint, quī inimīcōs patris ulciscantur, amīcōsque adiuvent. is vēro quī vīlēs fīliōs genuerit nīl nanciscētur nisi mala sibi ac rīsūs inīmicōrum.

nē ista mēns tua umquam blanditiā fēminae corrumpātur. nōlī amplexūs perfidae dare; illam dīmitte, quae marītum sibi apud infernōs inveniat!

ō indignum facinus! illa rēs novās in mē mōvet! sōla ē cīvibus sē praebet prōditōrem patriae! nunc haud decet mē dēbilem apud populum apparēre. ergō ad mortem spōnsa tua dūcenda est. sī cuī domī seditiōnem ignōscerem, quō modō urbem ordinārem? is quī domum suam bene rēgit, aptus est quī patriam quoque gubernet. cuī populus imperium mandat, illīus mandāta in omnī rē parenda sunt, et minimā et maximā, utrum iusta an nōn. quoniam licentia effrēnata urbēs dēlet, nōs oportet eōs dēfendere quī legēs observant.

HAEMON: haec omnia bene dīxistī, pater. certē sapientiōrēs fīmus cum aliōs consulāmus, et quī bene audīre scit, bene discit.

rē vērā, omnēs tuī cīvēs tē metuunt, neque ūllus est quī tibi vērum velit dīcere. tuae rēī cōnsulō, pater, cum tibi ēdīcō tōtam urbem hūius puellae virtūtem laudāre. “supplicium illīus”, inquiunt, “immeritum est. inīquē ad mortem dūcitur, quod frātī mortuō officium piē perfēcit.” ita dīcunt.

cavē, pater, nē obstinātior sīs aequō nēve ē superbiā aliōrum cōnsilium spernās — quasi hominēs numquam errent! sapientis est ab aliīs discere et meliōrī cōnsiliō cēdere. lentior stirps discit ventīs flectī, rigidus ramus flāmine rumpitur. cēde igitur sententiae cīvium; īram pōne.

CREON: quid ergō? egō senex ab adulescentulō documenta discam? laudāsne seditiōnem atque insolentiam hūius improbae?

HAEMON: haec nōn est sententia mea; ita omnēs cīvēs opīnantur, pater.

CREON: et mihi igitur urbs imperet? ā vulgō mē rēgem oportet docērī quō modō urbem rēgam? cuī bonō est regnum? cuī prōdest? — vulgō an rēgī?

HAEMON: nūlla cīvitās est in quā ūnus sit cīvis sōlus.

CREON: quid? rēx ipse cīvitās est, et verba eius legēs sunt. ēn, cīvēs meī! hic puer, ut opīnor, partem puellae sequitur. ō prolem dēgenerem! audēsne tū mē, patrem tuum, iniustiae arguere? potius tū vīs iūra rēgia inrita facere, fēminae causā.

HAEMON: at tū deōrum iūsta infernōrum ignōrās!

CREON: numquam illam improbam — vīventem quidem — in mātrimōnium dūcēs!

HAEMON: ergō mors eius alterī mortem inferet.

CREON: cavē nē mē minēris, fīlī! nōlī defēnsor esse prōditōris patriae.

HAEMON: nī tū mihi pater essēs, tē vēsānum vocārem.

CREON: ita tū, quī mulierī nimis servīs? [mīlitibus imperat.] vōs, illam hūc addūcite, ut marītus mortī eius hīc nunc intersit atque oculīs suīs eam morientem spectet!

HAEMON: minimē! numquam tū posthāc vultum meum intuēberis! tū superbō atque immodicō imperiō frueris, pater! valē avēque!

[Haemōn ē forō fugit.]

Oedipus & Antigone, Charles François Jalabert