eā aetāte quā adulescentulō imberbī lanūgō nova genās prīmō fuscat, Polyphēmus Galatēam furōre saevō ardēbat. Siculus pastor gracilem Nerēidam, nōn rosīs ac mālīs, sed studiō et carmine petēbat.
cotīdiē in rūpibus arduīs sedēbat et mare spectābat, ubi illa apud Nereum, patrem suum, in aulā sub undīs habitābat. cotīdiē Cyclōps illam exspectābat, dum ovēs eius per saxa rupta neglectī errant agnīque nēquīquam ad aurās bālant. nam cotīdiē ad meridiem nympha ex aequore ēmergēbat, litus petēns, et per nemus tenebrōsum ambulābat; tunc ille carmen triste suum magnā voce cantābat:
“ō Galatēa pallida, agna mea, alba tamquam coāgulum lacteōlum, cūr amantem tuum spernis? quam mollis tū es, tamquam agna nuper nāta! quam timida tū es, tamquam vitula lascīva! quam glabra tū es, tamquam ūva immātūra! dea Cypria vulnus malum in pectus meum sagittā acerbā infīxit.
“cūr ego tē in somniō semper ad mē venientem videō, sed expergitus tē videō tantum fugientem? ō Galatēa, cūr ēvanescis, tamquam nebula in marī calōre sōlis victa? cūr mē fugis, eōdem modō quō ovis timida lupum fugit vorācem?
“ex illō tempore tē īnsānē amāvī, nympha, quō tū cum mātre tuā ad montem meum vēnistī ad hyacinthōs legendōs, atque ego vōs libenter ad prātum idōneum dūxī. ex eā horā nōn possum dēsinere ineptīre amōris causā.
“nōnnumquam ad litus stō et algīs marīnīs amplexūs atque oscula dō, quod tū ista vestimenta geris. tū autem mē floccī facis, nec quid bonī dē mē putās. cūr, per Iovem?
“ego quidem id sciō: tū fugis quod mihi ūnum est supercilium ingēns, dēnsum, nigrum, hirsūtum; id sē ab dextrā aure ad sinistram tendit, ac sub eō oculus ūnus tam rotundus quam parma vel lūna plēna lūcet; sub eō iterum naris sōla suprā lābrum surgit. hae sunt grātiae meae.
“sī tū autem hīs parum laudis habēs, dīvitiās saltem meās exīstimā. nam in grege meō sexāgintā quattuor ovēs et duodecim ariētēs cūrō; ex ovibus vigintī duae gravēs sunt partū. pecudum quoque mille colō; ex hīs ducentae iuvencae sunt, trecentī iuvencī; in armentō meō duodēvigintī et centum vitulī sunt, et septuāgintā sunt taurī.
“ā bovibus meīs, quās ipse mulgeō, lac pingue colligō, et apud mē copiam cāseōrum semper inveniēs – aut aestāte aut autumnō aut vere aut etiam mediā hiēme; pluteī meī gravēs sunt caseīs.
“praetereā syringe canere dulcius possum quam quispiam alius Cyclōpum. saepe quidem mediā nocte in antrō meō dē tē, meum pirum dulce, cantō; tristis cantō saepe dē tē ac dē mē.
“tibi, nympha, ūndecim hinnuleōs alō, ūnumquemque monīlī scorteō cinctum, et quattuor quoque catulās ursīnās.
“venī, venī, amāta. relinque istud mare viride tuum. undās algāsque tuās dēsere. mēcum enim numquam quid bonī dēsiderābis. mēcum in antrō dulcius dormiēs quam in marī. antrum enim est in Aetnā, frigidum fuscumque inter cypressōs gracilēs, dēnsam hederam, vītēsque uvīs gravēs.
“sed quoniam tū mē nimis hirsūtum putās, remedium nōbīs adest. in antrō meō est focus, ubi magnī rāmī in igne ardent. ā bracchiīs dorsōque tū potes pilōs mihi face ardentī adūrere. ego mē tibi tōtum summittō.
“venī, Galatēa amāta. cūrā mēcum gregēs meōs, et mēcum noctū diūque laetaeris. nōbīs erit multum bonī! quam fēlīx erit vīta tua mēcum, cāra!
“culpa est mātris meae, Thoösae, nymphae marīnae, quod illa potest tibi dē mē verba suāvia, verba suasōria dīcere. illa mē videt tabescentem, sed nihil facit!
“ō Cyclōps, Cyclōps! num vēsānus es? rē vērā Galatēa tē nōn amat. auscultā! agnī tuī bālant. tempus est cistās caseīs texere; tempus est bovēs mulgēre. cūr tam ineptē puellam tē fugientem petis? multae aliae mēcum lūdere volunt, multī amōrēs levēs in mediō iacent.”
Polyphēmus, postquam haec dīxit, gregem suum collēgit et ad antrum rursus cōgēbat.