Fābula 38 – Iphigenia 1

Iphigenīa (pars prīma)

Adapted from Euripides’ Iphigenia in Aulis

[in portū Aulidis vīrēs Graecōrum foederātae ad bellum in Trōiānōs gerendum collectae sunt; quōrum nāvēs autem in ancorīs diū cōnstītērunt, nec solvī possunt, nūllīs ventīs afflantibus.]

[mediā nocte prō tentōriō suō Agamemnōn, dūx exercituūm Graecōrum, ambulat, graviter cōgitāns. in mēnsā scrīptōriā lucerna ardet. in manū rēx tabellam tenet.]

AGAMEMNON: senex! hūc venī. exspergiscere!

SENEX: ecce, adsum! leviter dormiēbam. iam exsomnis sum, parātus ad omnia facienda.

AGAMEMNON: quod astrum ardēns illīc mediō in caelō nāvigat?

SENEX: hic Sīrius est, quem canem Orīontis vocant.

AGAMEMNON: auscultā! omnia valdē quiescunt: nūllus fluctus maris, nulla vox avium audītur, nūllī ventī afflant.

SENEX: ita est. quid ergō tū agitātus modo hūc modo illuc dīvīsā mente vagāris? licetne intus īre?

AGAMEMNON: beātī sunt quī sine periculō, ignōtī, humilēs, cūrā carentēs vīvant!

SENEX: tibi, nāte Atreō, omnia patienda sunt vel bona vel mala, utrum tibi placeant an nōn, id quod omnēs hominēs experiuntur.

at tū hāc nocte litterās scrīpsisse appārēs, quās — ecce! — manū tuā iam tenēs. nam per noctem tū iterum iterumque tabellam modo obsignābās, modo solvēbās, saepe lacrimāns — id quod oculīs meīs vīdī. age, ō rēx, dīc mihi, quī tibi fīdēlissimus sum famulōrum tuōrum: quā dē causā animō angeris?

“Agamemnon’s” death mask from Mycenae

AGAMEMNON: auscultā ā principiō: ē Lēdā trēs sunt nātae fīliae — Phoebē, Clytaemnestra, quae mihi coniunx est, et Helena. huic erat copia praeclārōrum procōrum ac nōbilium, quōrum ūnusquisque iactābat sē sibi mortem cōnscītūrum esse nisi puellam adeptus esset. itaque pater eius in angustiīs haerēbat, utrum melius esset fīliam in matrimōnium collocāre an virginem linquere.

tum cōnsilium suscēpit ut procōs in foedus coniungeret, ita coniurandō: sī quis vel Graecus vel barbarus eam raptūrus esset, omnēs cunctōs bellum commūne in eum indictūrōs, urbemque eius dīreptūrōs. ita effēcit ut uxor ūnīus omnibus dēfendenda esset.

iūre iūrandō acceptō, Tyndarius igitur fīliae ēligere concessit quīcumque eōrum se dēlectābat. itaque Menelaus, frāter meus, marītus eius fiēbat infēlīx — ō utinam nē ita fuisset!

tum ille Phryx pulcher, quem aiunt iūdicem fuisse formae deārum, Spartam advectus est — et ō quam bellē ornātus: nam odōribus suāvibus inbūtus est ac veste gemmīs intertextā aureīsque filīs indūtus est. is Helenam dēlectābat, eumque Helena, quī dēnique uxōrem frātris meī sēdūxit Trōiamque rapuit.

Menelaus igitur, īrā accēnsus, coniurātōrēs suōs obsecrāns, per Graeciam ardōrem bellī excītāvit. dein, bellō susceptō, omnia in hūius litore frētī angustissimī congesta sunt — mīlitēs, arma, sarcinae, navēs. hūius expeditiōnis ego, utpote quī eius frāter essem, cōnsensū omnium imperātor factus sum. utinam alius hōc honōre fungerētur!

exercitū Aulide congressō, classis usque adhūc in portū occlūditur, ventīs dēstitūta, quoniam dea ventōs vetat afflāre. tum dēmum Calchās, vātēs praeclārus, hortātus est ut Diānam plācārēmus, virgine sacrificātā — meā fīliā Iphigenīā! eā deae immolātā, classem Trōiam advectūram nōsque urbem expugnātūrōs esse; sī nōn, oportēre exercitum dīmittere.

hōc audītō, per Talthybium, nūntium meum, imperāvī ut mīlitēs domum mitterentur. numquam fīliam meam interimerem! post hoc autem frāter maximō studiō multīsque ratiōnibus conābātur mihi persuādēre ut hoc scelus committerem.

tandem eī cessī. itaque, illō hortante, litterās ad uxōrem scrīpsī, in quibus iussī Iphigenīam hūc mittī Achilleō nuptum — quī dolus eō confectus est, ut uxōrem convincerem. nēmō est quī hanc fraudem cōgnōscat praeter frātrem, vātem illum Ulyssemque.

at, heu! errāvī; quantum mē hūius inceptī paenitet! idcircō tū iam mē tabellam hanc modo obsignantem, modo resignantem vīdistī. igitur hīs in litterīs id quod perperam fēcī reficiō, vērumque omne patefaciō. age: hanc ad illam fer; Argos cītō ī; prōficiscere continuō. ēn, tibi, quī et mihi et uxōrī fidus sīs, omne nūntium legam. audī:

“nātae Lēdā, Clytaemnestrae, salūtem. hīs verbīs nūntium novum ac priōrī discrepāns ad tē allātum est: nōlī fīliam hūc mittere; nē hōc tempore Aulidem eat! hae nuptiae differendae sunt; in tempore fient. valē.”

SENEX: at Achillēs, cum nympham āmīserit, dolōre mōtus tibi dominaeque vehementer irascētur! in hāc rē maximum latet periculum!

AGAMEMNON: minimē. nam nōn rē vērā sed nōmine illa Achilleō spōnsa est. hic nihil dē cōnsiliō nostrō nōvit, nec scit mē ad illam dē nuptiīs scripsisse.

SENEX: ergō, ut eam sacrificārēs, tū eī mātrimōnium cum deae fīliō falsē prōmīsistī! heu, domine! quantum ausus es! quam horrificum!

AGAMEMNON: paene aliēnātā mente id fēcī. āh, pereō! ō, curre, curre, quasi pedum cursū nōndum veterum!

SENEX: festīnābō, domine.

AGAMEMNON: cavē nē in itinere dormiās. et ex omnī parte viam intentē observā, nē illa in raedā tē praetereat. sed sī forte tū eī ac comitātuī obviam eās, siste eōs ac retrō domum mitte. omnī celeritāte festīnā.

SENEX: festīnābō, domine. at cum haec dīxerō, quō testimōniō illae mihi credent?

AGAMEMNON: hoc signum tibi dō, idem quod tabellae istī impressī. ī iam.

[senex discēdit. Agamemnōn in tentōriō redit.]

[paucīs horīs post, iam prīma lūce, Menelaus et senex intrant, inter sē iurgantēs.]

SENEX: Menelau, tū nefandum ausus es!

MENELAUS: cēde! tū, quī servus es, nimis dominō tuō fīdus vidēris.

SENEX: hīs verbīs tū mihi honōrem, nōn contumēliam infers.

MENELAUS: tacē, an plāgās patiēris!

SENEX: [clāmat.] nefas commīsistī! nōn licēbat tibi tabellam istam solvere!

MENELAUS: tibi nōn licēbat nūntium ferre quod patriae exitium inferret.

SENEX: hoc alterī cūrae est. at dā mihi istam!

MENELAUS: nōn dabō.

SENEX: nec ego rem relinquam. dā mihi!

MENELAUS: hōc baculō tē crūdentum faciam!

SENEX: aliquid bonum passus erō sī prō dominō moriar!

MENELAUS: nimis garrīs! nōlī mē tangere, vetule!

[Agamemnōn ē tentōriō exit.]

AGAMEMNON: quid est hoc iurgium prō līmine meō? quid vōs clāmātis?

SENEX: ō rēx, hic mē insolenter prehendit tabellamque ā manibus vī abstulit. nec ratiōne nec precibus persuādērī potest.

MENELAUS: antequam hunc audīveris, dignum ac iustum est me prīmum audirī.

AGAMEMNON: cūr ad tantum violentiae vēnistī? quam ob rem hunc tantā vī vexās?

MENELAUS: [senī imperat.] tū, dēhinc abī. [servus exit.] prīmō, Agamemnōn, mē in vultū aspice! nihil dīcam antequam tū mē intuēberis.

AGAMEMNON: quid? ego, quī aequē fīlius sim Atreī, ab oculīs tuīs abhorream?

MENELAUS: per hās litterās manfestus es perduelliōnis, frāter!

AGAMEMNON: tabellam videō — dā mihi!

MENELAUS: nōn antequam omnibus Graecīs hanc ostenderō!

AGAMEMNON: ēn, tū ergō scīs id quod tibi nōn licet scīre. litterās resignāstī!

MENELAUS: ita, resignāvī! nunc malē patiēris, quod insidiās excōgitāstī. observābam quoad fīlia tua hūc adveherētur.

AGAMEMNON: impudicus es. licetne mihi domum meam rēgere?

Giovanni Battista Tiepolo, Agamemnon

MENELAUS: nōn sī tū īnsidiās semper conficiēs. omnīno mūtābilis es; aliō tempore aliud opīnāris, nec scīrī potest quid crās crēdās. cor falsum pessimum est, quod amīcīs nocet.

age, ratiōnem faciāmus, neu quid vultum ā vēritāte āverterīs! num oblītus es quam avidē tū cupuissēs exercituī Graecō imperāre vel imperātōrem maximum vocārī? atquī tū callidē dissimulābās ac laudis studium cēlābās istud, cum intereā imperium maximum clam cupiēbās — tū quī invītus imperātor factus sīs. illō tempore omnēs līberāliter excipiēbās, omnībus patēbās ad tē apprōpīnquantibus, omnēs nōmine appellābās. nunc autem tū tē procul ā populō cēlās, ac rārī aditūs es, nec iam memor es amīcōrum.

nunc vērō Aulidem prōgressus, subitō dēficis, nīl fīs, quod forte fātō dīvīnō obviam īstī. adhūc ūnō tantum egēs — ventīs quibus liceat dēducere classem. igitur mīlitēs, nequīquam in litore sedentēs, ad otium odiōsum coactī, flagitābant ut exercitum dīmitterēs, domumque omnibus liceat redīre. tum dēmum metuēbās nē nōn Trōia dēlērētur, exercitū dīmissō. hāc rē cōgnitā, concilium sēcrētum convocāstī. “quid faciam?” tū mē rogāstī. “quid cōnsiliī capiendum est? quō modō efficiam ut nec gloriam neque imperium āmittam?”

tum vox Calchantis audīta est, hortāns ut aram Dianae madidam facerēs sanguine Iphigenīae tuae; quō factō, classem prōfectūram esse. hoc audītō, tū metū levātus magnopere gaudēbās. itaque tū hoc inceptum libēns suscēpistī et tuā sponte litterās eās ad uxōrem scrīpsistī, quās prīmō domum mīsistī. negāre nōn potes. tū ipse eam hūc arcessīstī, allectam falsō Achilleī cōnūbiō.

nunc, animō statim mūtātō, aliās litterās ad alium sēnsum composuistī. quae fābūla est ista nova tua? tē numquam voluisse fīliam tuam interficere? plūrimī summam gloriam consecūtī, plūrimī summō imperiō functī, brevī dēfēcērunt — aliī propter stultitiam vulgī, aliī suae ignāviae causā. tū autem, impotēns vir, ineptus es quī patriam vel dūcās vel dēfendās. tōta Graecia parāta est ad fastīgium sublime laudis venīre, cum tū, ūnīus puellae causā, barbarōs ōmīsistī inultōsque reliquistī. nē quis imperātor mihi fiat quīn ingeniō dūcat, sapientiāque regnet.

AGAMEMNON: tibi frāter sum, Menelau, nātū maior. cūr ergō tū haec mihi comminātus es? dīc mihi, sōdēs: quis tibi nocuit? quid tū vīs? tūne avidē cupis uxōrem cāstam habēre? tālem tibi nōn possum comparāre — quī istam tuam ōlim malē cohibuerīs. cūr ergō ego supplicium darem prō peccātīs tuīs? cūr tū honestōs virōs vituperās, nisi invidiā mōtus ac cupidus amplexūs fēminae, tū omnīnō vīlis es?

quid nunc? sī crās ingeniō aut sapientiā carēbam, sed hodiē mihi bene consulō ac cōnsilium melius suscipiō — ergō ego tibi dēmēns videor? potius tū dēmēns es, quoniam dī tē fēminā pessimā exonerārunt, quam āmissam tamen tū recuperāre nīteris.

quod ad ius iurandum pertinet, procī istī spē falsā dēceptī coniūrārunt, nōn auctōritātis tuae grātiā. in nūmine quidem mēns inest, nec dī cūrant iūra iuranda dolō aut vī coacta. illī sibi bella gerenda quaerant! ego quidem fīliam meam nōn necābō.

quālis iustitia erit, sī ego iniusta in nātam meam eō fēcerō ut tū uxōrem perfidam recuperes? proptereā ego noctēs diēsque dēteram dolōre contrītus.

MENELAUS: ō dī, amīcī mē dēseruērunt! indicium quaerō per quod sciam mē frātrem germānum habēre!

AGAMEMNON: frāter tibi erō sānō, nōn vēcordī! amicītiam quaere meam cum tū tē mihi amīcum praebueris, nōn cum mihi nocueris.

MENELAUS: patria nostra in maximō periculō est atque opem tuam tē ōrat.

AGAMEMNON: patria eōdem morbō afflīgitur ac tū, vēsāne.

[nūntius accurrit.]

NUNTIUS: ō imperātor omnium exercituūm Graecōrum, magne Agamemnōn, maximum tibi gaudium nūntiō: fīlia tua Iphigenīa, et Clytaemnestra, rēgīna tua, cum nātō Oreste infantī adsunt. itinere longō dēfessae ad amnum amoenum haud procul dēhinc cōnstītērunt, ut paulisper respīrārent.

iam aderunt, domine, sed scītō magnam turbam mīlitum iam congestam esse, rumōre coactam; nam omnēs scīre velint quem ad fīnem hūc vēnerint, utrum ad nuptiās faciendās an ut deōs suppliciīs precibusque plācārent.

AGAMEMNON: tibi maximās grātiās dō. nunc intus ī et omnia ad eārum adventum parā. [nūntius exit.]

ō mehercle! quid faciam? quō modō ē periculō ēvādam? coniūrātiōnem contortam excōgitāvī, sed laqueō meō captus sum! ō frāter, ignōsce mihi hārum lacrimārum, quī omnīno inops sim. quibus verbīs, quō vultū uxōrem excipiam, quae imprōvīsa mediās in hās rēs dīrās praeter spem hūc advecta sit? nātūrae quidem obsecūta, vēnit ut officia nuptiālia fīliae faceret. itaque illa mē dētexerit auctōrem hūius crīminis.

atquī praesertim virginem lugeō innuptam, quam Dīs domum ad mānēs dūcet. ō miseranda puella! verba eius iam audiō: “pater, quārē tū mē necās? utinam tū quoque malē pereās!” intereā Orestēs infāns vagitūs ēdet miserōs. ō Paris! ō Helena! vidēte id quod vōs fēcistis!”

MENELAUS: frāter, dā mihi manum tuam. cum ego tē videō lacrimāre ac dolōre afflīgī, misericoriā tuī commōveor. hoc tibi confiteor — nōn alicūius lucrī grātiā sed ex animō. omnia quae anteā dīxī nunc retrahō ac revocō. per istam manum tē ōrō ut puellae parcās. nē fiat ut domus tua eō obruātur, ut mea domus flōreat! quidnam volō? num ego melius cōnūbium accipere possem sī uxōrem vellem? quid? frātrem amātum āmittam ut uxōrem perfidam recuperem?

AGAMEMNON: tibi grātiās agō, Menelau, quod praeter spem tū rectē dīxistī. inter frātrēs nē umquam discordia distet! frāterna iurgia odī.

atquī nunc ad tantum festīgium periculī perventum est ut coactī sīmus ut dē eius sacrificiō cōgitēmus.

MENELAUS: quid? ā quō cogimur?

AGAMEMNON: ā tōtō exercitū.

MENELAUS: licet vērō illam Argos clam remittī. nē vulgus nimis metuerīs.

AGAMEMNON: Calchantem metuō. ille oraculum tōtī exercituī patefaciet.

MENELAUS: ergō intereat. nam caedem eius parvī potest efficī.

AGAMEMNON: vērum dīcis: quam vīle est omne genus vatum!

atquī est aliud ex quō sollicitō animō sum: nam quid magis terrificum dīcī potest quam id, quod Ulyssēs rem tōtam scit? ille valdē callidus est, nec quid est quod nōn faciat ad laudem augendam suam. praetereā plūrimum apud vulgus valet.

MENELAUS: ita enim. tōtum sē laudis studiō dedit.

AGAMEMNON: ergō vereor nē ille in contiōne omnem rem patefaciat, ēnārrāns quō modō egō deae hūius locī vōverim mē hostiam meam in sacrificium praebitūrum esse. hīs verbīs accensum ille vulgus hortābitur ut tē et mē et illam interficiant. sī fugā Argos perveniāmus, illī nōs illūc persequantur atque urbem obsideant. itaque ego inops sum, id quod dī volunt.

at age, Menelau: conāre exercitum habēre plācātum, et cavē nē Clytaemnesta dē hāc rē certior fiat quoad ego rem clam perficiam. ita minimō dolōre faciam id quod fierī necesse est.

Giovanni Battista Tiepolo,Sacrifice of Iphigenia