ipsa novās frondēs et prāta tenerrima taurō
fertur inadsuētā subsecuisse manū. 300
it comes armentis, nec itūram cūra morātur
coniugis, et Mīnōs ā bove victus erat.
quō tibi, Pasiphaë, pretiōsās sumere vestes?
ille tuus nullās sentit adulter opēs.
quid tibi cum speculō, montāna armenta petenti? 305
quid totiēns positās fingis, inepta, comās?
crēde tamen speculō, quod tē negat esse iuvencam.
quam cuperēs frontī cornua nāta tuae!
sīve placet Mīnos, nullus quaerātur adulter:
sīve virum māvis fallere, falle virō! 310
in nemus et saltūs thalamō rēgīna relictō
fertur, ut Āoniō concita Baccha deō.
āh, quotiēns vaccam vultū spectāvit inīquō,
et dixit “dominō cūr placet ista meō?
aspice, ut ante ipsum tenerīs exultet in herbīs: 315
nec dubitō, quin sē stulta decēre putet.”
dixit, et ingentī iamdūdum dē grege dūcī
iussit et immeritam sub iuga curva trahī,
aut cadere ante ārās commentaque sacra coēgit,
et tenuit laetā paelicis exta manū. 320
paelicibus quotiēns plācāvit nūmina caesīs,
atque ait, exta tenens, “īte, placēte meō!”
et modo sē Europen fierī, modo postulat Īō,
altera quod bos est, altera vecta bove.
hanc tamen implēvit, vaccā dēceptus acernā, 325
dūx gregis, et partū prōditus auctor erat.
___________________________________________________________________________________________________