Actaeōn nepōs erat Cadmī, conditōris Thebārum. ille adolescēns avidus erat vēnātor et vēnātiōnem valdē amābat. saepe per montēs cum sodālibus suīs errābat et cervōs ursāsque captābat. Actaeōnī erant quinquāgintā canēs vēnāticī, et omnēs eum magnopere amābant.
cotīdiē Actaeōn ac sodālēs Dianae, deae venātōrum, sacrificia offerēbant, quod grātiam deae colēbant. māne ante vēnātiōnem Diānae multa atque opīma offerēbant, ac vespere quoque post vēnātiōnem primitiās deae dabant.
quondam, meridiē, Actaeon aprum per silvāsagitābat, sed subitō stitit: canēs suōs nōn audīvit, et sodālēs longē aberant. in silvīs sōlus errābat ac per loca īgnōta currēbat.
prīmō amīcōs canēsque vocābat, tumtacuit, quod silvae tenebrōsae erant ac locus amoenus silentium poscēbat; nam plēnus erat nūminis. cautē ille per nemusprōcēdēbat, cautē per umbrās silvestrēscircumspectābat.
subitō ad lacūnam pervēnit atque in aquā formam fēminīnam vīdit pulcherrimam ac nūdam. illa erat eximiae statūrae et frūstrā sē post nymphās suās tegēbat.
īrātissima dea magnā voce clāmāvit:
“ō Actaeōn, ad postrēmum Diānam spectās moritūrus. posthāc vērō homō diūtius nōn eris; posthāc canēs tuōs ad venatiōnem nōn dūcēs, sed canēs tuī tē quam prīmum rōdent ac sanguinem tuum bibent; iam sodales tuī canēs tuōs ad necem incitābunt.”
tum dea adolescentem aquā limpidā aspersit ac statim eum in cervum commūtāvit.
ille perterritus per silvās currēbat, et post sē canēs suōs audīvit; sodālēs amīcīque illōs ad necem incitābant.