“salūtem calathō deae dīcite, mulierēs, dum ad dēlūbrum prōcēdit: ʻCerēs, salvē, deā frūgifera, opulenta mater annōnae, abundāns frumentō.’
“calathum prōcēdentem ā solō spectāte, vōs quae ritū estis initiātae, et nuptae et virginēs: nōlīte prōcessum ab altō neu ē tectīs spectāre.
“gaudēte, fēminae, quod vespere iēiūnium nostrum finiētur, quō tempore Cerēs, vestigia fīliae secūta, iēiūnium suum dēnique solvit, quia Vesper, stella lūcifera, sōlus ē dīs eī persuāserat.
“tū, domina, quō modō ad fīnēs orbis terrārum pedem ferre potuistī? ab Indīs usque ad Hesperides, filiam quaerēns, sitiēns ēsuriēns illautaque identidem errābas. ter Gangem, ter Orantem terque Nīlum amnemque Rhodānī trānsībās, priusquam prope fontem Callichorum Eleusīnae cōnstitistī. sine potū cibōve manēbās, nec bibistī nec tū tē lavistī usque ad vesperem.
“dē hīs autem satis! nōs, quae tē sitientēs, ēsurientēs illautaeque exspectāmus, id quod tibi placēbit canere cupimus. potius dē beneficiīs tuīs canēmus. melius est dē potestāte tuā canere, melius fābulam dē fīliō Triopae ut monitum hominibus nārrāre.
“quō tempore Pelasgī Thessaliam iam habitābant, nemus amoenum tibi, dea, dēdicātum est, arboribus abundāns, in quō inerant pīnūs, tiliae, quercūs, pirī, mālīque. locum dea īnsānē amābat.
“Fortūna, diū secunda, dēnique gentem Triopidum dēseruit īrātaque in eōs facta est. tum dēmum Erysichthōn cōnsilium malum cēpit. ille ūnā cum manū comitum suōrum, vīgintī iuvenum fortium ingentiumque, quibus secūrēs suppeditāvit, nemus Cererī sacrum impudenter invāsit.
“mediō in nemore erat populus antīqua ac prōcēra, cuius in umbrā nymphae ad meridiem solēbant saltāre. haec prīma secūre mordācī icta est, vagītūsque ad sorōrēs tollēbat.
“Ceres ipsa, postquam arborem suam vagientem audīvit, sē similem sacerdōtī suae Nīcippae fēcit īrātaque clāmāvit: ʻquis meam arborem caedit?’ stābat infulās papāveraque deae manū tenēns, dē cervīce autem clāvis sacra pendēbat. verba mollia virō malō impudentīque dīxit: ʻō puer, tū quī arborēs dīs carās caedis, dēsine. dēsine, ō puer, nāte per prēcēs parentium, et tuōs desistere iubē! nam Cerēs valdē īrāta est, quia tū locum sacrum dēvastās.’
“ille autem eam aspectū ferōcī intuēns, respondit: ʻcēde mihi, anus. sī contrā, secūrem tibi in pectus infīgam. hīs arboribus domum aedificābō; ibi ego ūnā cum sodālibus meīs sumptuōsē cēnābō.’ ita iuvenis dīxit, et Nemesis verba eius animadvertit.
“Cerēs, ineffābile īrāta, tunc sē deam vēram patefēcit. pedēs eius in terrā īnsistēbant, caput autem Olympum attigit. comitēs eius, postquam deam ipsam vīdērunt, sēmi-mortuī diffūgērunt; quōs illa libenter neglexit, quia iussū ēgerant. gravem autem dūcem eōrum compellāvit:
“ ʻage, age, domum tuam confice, canis, tū canis! et quālēs cēnae tibi in eā adhibēbuntur! posthāc enim crēbrae cēnae tibi anteponentur.’
“statim dea eī famem crudēlem malumque immīsit, sitisque inextincta eum diem noctemque torquēbat. quantum miser cōnsumpsit, tantum iterum poscēbat. vīgintī coquī cēnam parābant, duodēcim ministrī vīnum eī in trīclīnium portābant, quō sōlus diū noctuque sē ingurgitāns sedēbat.
“pudibundī parentēs eius mendācia multa ēdēbant. fīliīs rēgis Ormenī, quī eum ad ludōs Minervae Ithoniae invītābant, māter ʻdomō abest’, inquit. ʻnam dēbita ā clientibus petit.’ aut Polyxōnī, quae Triopam fīliumque ad nūptiās fīliae suae invītābat, ʻTriopās’, falsō inquit, ʻveniet, Erisychthōnem autem aper in monte Pindō vulnerāvit. ipse iam in lectō convalescit.’ quid mendāciī nōn dīxistī, māter, quae nātum ē pudōre cēlābās? alius eum ad epulās vocābat: ʻperegrinātur’. alius uxōrem dūcēbat: ʻdiscō ictus est’ aut ʻē currū cecidit’ aut ʻgregēs in montibus ēnumerat’.
“ille interim in intimā aulā epulās perpetuās continenter consummit. innumerābilia sunt ea quae ad ventrem avidum affert. sīcut aquae in mare, ita victūs variī per ōs in ventrem ingrātum frūstrā infunduntur. sīcut cēreae pupae seu nivēs radiīs sōlis tābescunt, ita corpus ēius fame in diēs tabescēbat.
“lacrimābant māter, sorōrēsque duae nutrixque decemque ancillae, quae eum puerum cūrāverant. pater quoque plōrāns barbamque canam āvellēns ad Neptūnum ōrāvit: ʻpater false, ecce tertia prōlēs ā tē! nepōs tuus helluō dīvitiās meās ante oculōs meōs consummit. tū aut morbum eius sānā aut ipse istum ventrem gulōsum apud tē pasce. armenta iam dēfēcērunt, ovīlia stant vacua, iamque coquī mihi negāvērunt.’
“asinī quidem ē stabulō iam prīdem ductī erant ac vitula quoque, quam māter eius Vestiae alēbat, atque etiam equus velōx, quī honōrēs Triopae attulerat, et dēnique felēs, quem bestiōlae timēbant.
“quam diū copia domestica sufficiēbat, tam diū malum domī manēbat. postquam autem dentēs ēius domum exhausērunt, tum dēmum rēgis fīlius ad trīviās subsidēbat, quō eī necesse erat ā viātōribus frusta petere aut oblāta ā dēlūbrīs deōrum furtim subdūcere.
“canite igitur virginēs, mātrēsque ūnā cum eīs: ʻsalvē, magna Cerēs. salvē, dea frūgifera, opulenta mater annōnae, abundāns frumentō.’
“sīcut quadrīgae albae calathum sacrum plaustrō vehunt, ita adveniet dea, quae latē regnat, omnia nōbīs bona ferēns.
“avē, magna dea. populum nostrum in concordiā servā; rēs nōbīs secundās servā. pasce nōbīs pecora nostra. ale nōbīs gregēs nostrōs. fer nōbīs frūmenta, fer annōnam abundantem. benignē fōvē pacī nōbīs, potentissima deārum. ”