Ariadnē, ā litore Diae prōspectāns, Thēseum nāve celerī cēdentem tuētur. in corde furōrēs indomitōs gerit, necdum crēdit sē vīsere quae vīsit, utpote quae prīmum, ē somnō fallācī excīta, sē dēsertam in harēnā cernat.
at iuvenis ille immemor undās rēmīs pellit, fugiēns, prōmissa sua linquēns inrita, quem procul Ariadnē maestīs oculīs prōspicit, ut effigiēs bacchantis.
fluctūs maris passim ante pedēs eius omnia vestimenta ē tōtō corpore dēlapsa allūdunt, nec quid ea cūrat, quod tōtō animō, tōtō pectore, tōtā mente ex tē pendet, Thēseu, misera.
eam Venus luctibus assiduīs afflīgēbat, in pectore cūrās spīnōsās inserēns, illō ex tempore quō Thēseus ferōx, ē Pīraeī litoribus ēgressus, regna Mīnōis attigit. nam ferunt ōlim Cecropidās iussōs esse prō Androgeī caede poenās solvere ēlectōsque iuvenēs innūptāsque puellās ut dapem Mīnotaurō mittere. Thēseus vērō māluit vītam prō cīvibus suīs āmittere quam vidēre flōrem Athēnārum Crētae perīre. itaque, nāve levī aurīsque lēnibus nītēns, sē coram Minōa superbum praebet.
at simul ac virgō rēgia Athēniēnsem dūcem conspexit, arsit, nec prius oculōs dē illō dēclīnāvit quam funditus in cunctō corpore flammam concēpit ac tōta īmīs in medullīs exardēbat. heu, sancte puer, quī amaritiem dulcem cum cūrīs hominum miscēs, quantōs terrōrēs ea corde languentī sustulit, tuī causā! quotiēns expalluit, fātum virī cōnsiderāns, cum ille, cupiēns contrā mōnstrum saevum contendere, vel laudis praemia vel mortem appeteret.
puella dīs dōna grāta nōn frustrā prōmīsit, et labellō tacitō vōta suscēpit. nam velut quercus in monte procellīs āvulsa, rādīcitus exturbāta, prōna cadit, lātē quaecumque obvia frangēns, sīc Thēseus hostem immānem prōstrāvit. indē pedem ē labyrinthīs reflexit, vestigia errabunda fīlō tenuī rēgēns, nē inobservābilis error eum frustrāret ēgredientem.
Ariadnē, linquēns cōnspectum patris, complexumque sorōris mātrisque amātae, amōrem Thēseī mālēbat. post hoc, nāve vecta, ad litora Diae spūmōsa vēnit, quō coniunx immemor amōris eam somnō dēvinctam in harēnā relīquit discēdēns.
ibi puella experrecta, in ūndīs fluctuantibus instāns, furēbat et ex īmō pectore vōcēs argūtās effūdit:
“sīcine mē ab ārīs patriīs āvectam, perfide, in litore dēsertō līquistī? sīcine discēdis, perfide Thēseu, immemor prōmissōrum, nūmine deōrum neglectō? haec nōn erat prōmissa quae mihi vōce blāndā quondam dedistī; haec nōn ea quae mē spērāre iubēbās, sed potius prōmīsistī conubia laeta, hymenaeōs optātōs — quae cuncta ventī inrita discerpsērunt. nunc iam nūlla fēmina virō iurantī crēdat! nūlla spēret sermōnēs virī fore fīdēlēs!
“certē ego tē, cum mediō in lētī turbine versābāris, ēripuī, et germānum āmittere mālēbam quam ut tibi in summō periculō dēessem. ō, quaenam leaena tē sōla sub rūpe genuit? quod mare tē in ūndīs spūmantibus concēpit exspuitque?
“Iuppiter omnipotēns, utinam nē nāvēs Cecropidae lītora nostra tetigissent! nec hic hospes perfidus, quī formā dulcī cōnsilia crūdēlia cēlāret, in sēdibus nostrīs requiēvisset! nam quō mē referam? quālī spē perdita nītar? an patris auxilium spērem? — quem frāternā caede respersum relīquī! quālem iuvenem meā sponte secūta sum?
“praetereā, īnsula haec ā nūllō colitur, nec dēhinc patet mihi ēgressus: nūlla est fugae ratiō, nūllā spēs; omnia sunt mūta, omnia deserta, omnia mortem praesentem intentant.
“nōn tamem ante moriar quam ā dīs multam iūstam prōdita exposcam: ō Eumenides, hūc adventāte! meās querellās audīte! nōlīte patī luctum nostrum vanescere, sed quālī mente Thēseus mē sōlam relīquit, tālī sē suōsque funestōs faciat!”
postquam illa hās vōcēs ē pectore maestō effūdit, rector caelestium eī annuit; quō motū tellus atque aequora horrida contremuērunt. ipsīus Thēseī autem cālīgō caeca mentem cēpit et ē pectore oblītō omnia mandāta patris amātī dīmīsit quae anteā mente cōnstantī tenēbat.
namque cum nātus Athēnīs prōficiscerētur, Aegeus eī mandāta tālia dederat: “nāte, mihi ūnice iucundior vītā longā, ō mihi reddite in extrēmō fīne senectūtis, quandō quidem fortūna mea ac tua virtūs fervida tē mihi invītō ēripit: haud gaudēns ego tē mittō; ā mālō vela ferrūgine tincta suspendam, signa luctūs meī; sī tibi Minerva ita annuit, ut dextram sanguine taurī respergās, tum, simul ac tū collēs nostrōs ā nāve cōnspexeris, fac ut nautae dē antennīs undīque vestam funestam dēponant, candidaque vēla potius pandant, ut, simul ac discernam, cōgnōscam tē tūtum redisse.”
haec mandāta, quamquam prius mente constantī retenta, Thēseō memoriā lapsa sunt, eōdem modō quō nūbēs flāmine ventōrum pulsae dē cacūmine montis nīveī linquunt. at pater, ex summā arce prōspiciēns, cum prīmum tincta linea vēlōrum cōnspexit, praecipitem sē ē scopulōrum vertice iēcit, āmissum credēns Thēseum suum.
intereā Ariadnē maesta in ignōtīs harēnīs āmēns errābat, et Thēseum crudēlem ad ūndās surdās clāmābat: “perfidus ille abiit: quid mihi fiet?” inquit. “quid mihi fiet?”
subitō per tōtum lītus sonuērunt cymbala ac tympana pulsa, pompā bacchānālī dēductā. puella conticuit, animōque metū paulīsper līquit. tum pavidā mente experrecta — ecce! — Satyrōs cōnspexit appropīnquantēs, praeviam turbam deī! ecce! ēbrius Silēnus vix in asellō sedēbat dum Bacchās sequitur! iamque deus ipse in currū apparuit, tigribus adiunctīs lora aurea dāns. quō vīsō, puella omnia āmīsit — vōcem, colōrem, memoriam Thēseī; ter fugam petīvit, ter metū retenta est. horruit, ut aristae sterilēs horrent, quās ventus agitat, aut ut levis canna, quae in madidā palūde tremit.
cuī deus “en, adsum tibi, cūra fidēlior!” inquit. “pōne metum, Ariadnē: Bacchī uxor eris. munus habē caelum: in caelō ā nautīs vagantibus spectāberis sīdus, Corōna Crētis.”
dīxit deus, et, nē illa tigrēs timēret, dē currū dēsiluit eamque sinū implicitam abstulit — neque enim ea luctārī valēbat.
tum pars pompae “Hymenaee” canunt, pars “Euhoë, euhoë” clāmant.
sīc deus et nupta eius torum sacrum ingrediuntur.