[Corinthī ex aedibus magnificīs exit vetula Mēdēae nūtrix. ante iānuam stat et longum ad caelum spectat.]
NUTRIX: utinam nē nāvis Argō umquam Symplēgades pervolāvisset, neu Minyae umquam ad ostium flūminis Phāsidis vēnissent! tum domina mea arcem praeruptam Iolcī numquam vīdisset, amōre Iāsōnis incēnsa. tunc quidem illa Peliādīs nōn persuāsisset ut patrem trucidārent, nēve usque ad nunc exul in hāc terrā Ephyrēiā vīveret.
illa in omnī rē marītō suō prōderat, nec quid erat quod prō eō nōn fēcerit amōris causā. nunc autem odium omnia vīcit et ille, uxōre līberīsque relictīs, novam nuptam rēgiam dūxit, fīliam Creontis, dominī hūiusce terrae. domina contempta omnēs deōs precātur per quōs Iāsōn fidem atque amōrem iūrāvit. illa misera in lectō coniūgālī iacet immōta, imprānsa, et sē per tōtum diem lacrimīs dēdit, nec ūllō sōlāciō potest levārī; interdum autem māter nātōs suōs vultū obdūrātō cōnspicit; tunc magnopere dē eīs metuō. itaque forās hūc recēdō, ut ad aethera altum tōtam rem ēnārrem. tristis Mēdēa! nunc scīs quid sit omnia āmīsisse — patriam, parentēs, marītum. at timeō, quod eī inest in corde saevitia quaedam, quae plācārī nequit.
[per viam intrat praeceptor cum duōbus puerīs parvīs.]
at ecce! hūc veniunt līberī, quī cum praeceptōre ā lūdīs puerīlibus reveniunt. salvēte, puerī!
PRAECEPTOR: vetus Mēdēae nūtrix, quid tū hīc facis, quae sōla in mediā viā plōrāns dominam nostram intus reliquistī neglectam?
NUTRIX: ō senex paedagōge, praeceptor Iāsōnis fīliōrum, tū praecipuē hoc dēbēs scīre: sī quandō rēs dominīs sunt adversae, eōrum quoque servī fīdēlēs maximum ferunt incommodum. itaque ego tam affecta aerumnīs sum erae nostrae ut cōgerer ut ad aurās caelumque altum dolōrem dominae patefacerem.
PRAECEPTOR: iamne misera assiduē flet? nōnne flētū dēstitit?
NUTRIX: dēstitit? haud incēpit!
PRAECEPTOR: quid tunc faciet, quandō etiam pēiora audīverit?
NUTRIX: quid, senex? nōlī reticēre! nōlī quid conservam tuam cēlāre!
PRAECEPTOR: nihil dīxī. nihil nisi inānia verba.
NUTRIX: nōlī quid ā mē — per istam barbam — silentiō retinēre, vetule!
PRAECEPTOR: fortasse rūmor est inānis — nesciō an vērum sit — at forte auscultāvī aliquem ē garrientibus senibus, quī latrunculīs ludere ad fontem in forō solent; hunc secundum fāma est Creontem cōnsilium iam cēpisse ut hōsce ūnā cum mātre in exilium Corinthō ēiciat. at utinam nē ita sit! tū autem dē hīs rēbus silentium tenē, ac linguā tuā favē, nē quid malī illa audiat.
NUTRIX: audītisne, puerī, quāle fātum in vōs pater vester excogitāverit? illum mortuum optārem, sī erus nōn esset meus. tamen ille vidētur obdūrāvisse contrā quōs minimē decet neglegere. vōs, puerī, intus īte. ita melius erit. tū autem, senex, cavē nē māter istōs cōnspiciat. furit enim, īrā ac dolōre inflammāta, et incertum est quid illa faciat.
[Mēdēae vox audītur intus clāmāns.]
MEDEA: vae mihi miserae! omnis domus obrūta est! utinam mortem obeam!
NUTRIX: festīnāte intus, puerī. cavēte nē mātrī apprōpīnquētis. mēns saevissima atque audāx est; afflicta tantā contumēliā, omnia faciet ut inīmicī poenās expendant maximās.
[praeceptor et puerī aedēs intrant.]
ō anime superbe, usque ad quem fīnem sē iactābit audācia tua? quantās rēs dīrās vidēbimus antequam tū tandem requīeveris?
MEDEA: āh! tālia sustulī quālia nūllum mortālem decet sufferre! vōs odī, prolem sprētam patris mendācis; vōbīs ac patrī periūrō vestrō maledīcō! ruat omnis domus!
NUTRIX: tuī misereor, domina, dolōrōsa māter! at cūr nātōs tuōs tantō odiō spernis, quoniam īnsontēs sunt ac culpā patris carent?
[intrant Corinthiae matrōnae, vīcīnae Mēdēae.]
PRIMA VICINA: vocem audīvī, argūtē clāmantem. dē aegrimoniā Mēdēae anxia sum. in īmīs aedibus ululātum auscultāvī: dīc quid malī ēvēnerit.
NUTRIX: nūlla tandem est domus, tōta domus concidit, in exitium dēmersa. mās novās nuptiās iniit, dum domina nostra vītam lacrimīs dēterit.
[Mēdēa intus audītur clāmāns.]
MEDEA: ō dī caelestēs! utinam fulgure icta peream, in cinerem atrum combusta! cūr iam diū vīvam, sī mors mihi līberātiō fuerit malōrum?
SECUNDA VICINA: ō Terra, ō Caelum! audīvistis quālia haec tristis ōrāverit? ō imprōvida māter, cūr tū tāle exitium optās?
MEDEA: ō Themis, quae horās, tempora, saecula ordinās, ō Hecātē, quae iūstitiam cūrās, vidēte quantās iniūriās sustulerim ā periūrō, anteā marītō meō! ōrō ut ipse et nupta malē pereant, ut domus rēgia ēlīsa in eōs ruat — haec prō sceleribus quae ille in mē suā sponte ausus est!
NUTRIX: ō amīcae, audītisne quās deās invocet, quālēs precēs prōnūniet? metuō nē haud parvī īra eius plācārī possit.
TERTIA VICINA: licetne nōbīs cum eā loquī? aedēs intrā et eram tuam arcesse ut nōbīscum forās adsit.
NUTRIX: incertum est utrum persuādērī possit; nēmō enim eī audet apprōprīnquāre — tantum omnēs aspectū terrībilī absterret tamquam leaena, quae catulōs custōdit. tamen temptābō.
[nūtrix aedēs intrat.]
PRIMA VICINA: quantus dolor in clāmōre eius tum audīvī, quandō illa deōs implōrāvit ut virum perfidum pūnīrent! ea misera amōris illīus causā patriam dēseruit, parentēs fīliā orbōs relinquēns, quod aliēnō virō crēdidit. nunc deōs iūstitiam ōrat!
[ex aedibus exit Mēdēa cum ancillīs.]
MEDEA: Corinthiae, vīcīnae meae, ad vōs forās adveniō, nē mē superbam esse putētis. nōn sōlum infāmiam sed etiam invidiam habent quī rārō foris apud populum videntur. praesertim advenam oportet sē ad populum accommodāre.
at hoc malum mihi tam ex imprōvīsō accidit, ut dolōre paene dīrupta sim. ō, pereō, pereō! iam mihi nūlla est spēs, nūllum gaudium. ō amīcae, tantum optō: ut mortua sim! quam ob causam, rogātis? quod virō credidī quī sē praestetit vilissimum esse hominem.
nōs fēminae autem miserrimae sumus hominum proptereā: prīmō, quod nōbīs necesse est dōte virum adquīrere quī tamquam dominus nōbīs imperet; dein mulieris nōn est ēligere utrum marītus bonus sit an malus, nec recūsāre valēmus alicuī nūbere. praetereā, laribus patriīs relictīs, nōs oportet novōs mōrēs atque aliēnōs modōs in illīus aedibus discere. sī ille benignus sit, tum vīta possit beāta esse; sī nōn, autem, optēs mortem! atquī, sī illum cōnūbiī piguit, mās amīcam vel paelicem sibi foris invenit; tamen nōbīs fēminīs licet ūnum sōlum amāre. ‘at vōs mulierēs’, inquiunt, ‘domī labōrem Martis fugitis, otiō ūtentēs, dum nōs virī militiae multa atque ardua sufferimus.’ errant! ego potius in prīmā aciē ter impetum hostium repellerem quam ut semel partum ēderem!
tantum vōs intellegitis, fēminae — id quod omnī mulierī contigit; mihi tamen ut advenae hoc aliud accidit infortunium, quod ego inops errō apud aliēnōs, patriā exul, orba parentibus, fratre carēns, atque ā marītō nunc dēstitūta. ō amīcae, sī viam inveniam quā illum prō hāc rē ulciscar, hoc tantum ā vōbīs requīrō — ut vōs silentium saltem agātis, quō factō mē adiūvētis.
OMNĒS VICINAE: in hāc rē tū optimō iūre agis, Mēdēa; tibi cōnsentīmus.
[intrat ab arce Creōn cum mīlitibus.]
CREON: ēn! tū oculō invidiōsō praedita, quae malum in generum meum excōgitās — hoc ego ipse tibi prōnūntiō: ē fīnibus meīs prōtinus ac sine morā excēde exul, tū ūnā cum nātīs tuīs. dēhinc egō nōn prius discēdam quam tē tuōsque vīderō ex urbe prōficiscentēs, ā mīlitibus meīs conductōs. agedum: parā ut in exilium eātis.
MEDEA: [clāmat maximā voce.] vae mihi! nunc pessimum mihi accidit; nunc inimīcī meī gaudēbunt, quod ego malē perdor! quid fēcī ut tantum malum meream? at tū mihi hoc explice, ō rex: cūr tū mē in exilium mittis?
CREON: apertē tē metuō — cūr hoc negem? sciō tē callidam esse, in artibus magicīs doctam, quae īrāta propter amōrem sprētum omnia faciās ut inīmicōs tuōs ēvertās. tū nōs — mē, fīliam, generum meum — apertē exsecrāta es. ego praeoptō cautius ēgisse praemonitus — etiam sī tū posthāc mē oderis — potius quam paenitēre mē tibi veniam dedisse.
MEDEA: tālis est fāma mea, tālis ubīque est sors sapientiōrum hominum, quibus vulgus semper diffidit. ita est! doctī odium apud hominēs habent, et invidia vulgāris sapientiam persequitur.
at tū, Creōn, age — dīc quid tū dē mē metuās! inter me illumque haec est rēs; tuā nihil rēfert, nec tibi invideō tuās rēs secundās: utinam hoc coniugium prosperē ēveniat! ō dī, illum sōlum odī. at tantum mihi concēde: ut in hāc terrā remaneam! quamquam iniūriā adfecta, quiescam tamen, nec quid contrā meliōrēs dīcam nec faciam.
CREON: mitius dictum — idcircō tamen tibi minus credō. exilium tibi dēcrētum est, quae mihi hostīlis iam dīceris esse. agedum, hostis, excēde ex urbe! iter vestrum comparā!
MEDEA: ō Creōn, nōlī! tē veniam ōrō. nē ego puerīque parvī exulēs per urbēs ignōtās peregrinēmur, inopēs errantēs!
CREON: aut tuā sponte discēde, aut vī pellenda es, ā mīlitibus meīs ēiecta.
MEDEA: [Mēdēa sē ad Creontis pedēs iactat.] ībō; meā sponte ībō. at per istās manūs tuās, quās osculor, hoc tantum mihi concēde: ut hunc ūnum diem maneam, quō iter compārem. plānē cum pater eōrum nihil dē eīs cūret, nec quid prō eīs prōvīderit, mihi necesse est rēs bene compōnere; ad hoc paucās horās requīrō. ō rex, nātōrum miserērē. tū ipse fīliam habēs.
CREON: crudēlis nōn sum, etiam sī misericoriā meā malum mihi ēveniet. ita estō — at sī lux mātūtīna tē iam cunctantem in terrā Ephyrēiā invēnerit, morte tuā poenam dabis!
[Creōn cum mīlitibus exit.]
PRIMA VICINA: tristis Mēdēa, quantōs dolōrēs dī in tē congessērunt!
SECUNDA VICINA: quid nunc tū faciēs? quō vādēs?
MEDEA: ō fēminae, certē rēs omnēs mihi sunt adversae — atquī hoc ūnum bonum ē tantīs malīs excēpī — nunc percipiō quō modō inimīcōs prō iniūriīs meīs ulciscar. putātisne mē umquam manūs eius tetigisse nisi quid bonī mihi eō factō accidisset? nunc autem, quoniam ille mihi ūnum diem concēssit, via patefacta est quā tria in rēgiā corpora exstruam mortua — Creontis, Creūsae, Iāsōnis.
plūrimae autem sunt artēs necandī, plūrima sunt itinera quae ad mortem ducunt; ardua vērō ac sōla est via per quam effūgerō, inimīcīs interfectīs. mihi excōgitandum est dīligenter.
parum gaudium in rē inerit sī illī mihi inrīserint, facinore dētectō. utrum venēnō an ferrō an ignī iam incertum est — at ego illōs superābō atque in illōrum ruīnā exultābō.
TERTIA VICINA: āh, misera, tū amōre accēnsa parentēs relīquistī, et ad terram aliēnam, longē remotam, nāvigāvistī, virō ūnō credēns; nunc omnibus rēbus dēstitūta, expulsa es in partēs ignōtās, patriā exul, inops amīcōrum. nē quis ē genere virōrum dīcat nōs fēminās perfidās esse!
PRIMA VICINA: ecce! hūc Iāsōn festīnat!
[Iāsōn cum famulīs intrat.]
IASON: iam prīdem sentiō quam ināne sit īram refrēnāre pertināciōris hominis. tū potuissēs hīc manēre, sī tū tē rēgī nostrō mitiōrem fēcissēs. cum tū soleās in potentiōrēs īnsolenter invehī, exilium meruistī. meā nīl rēfert utrum tū gloriam meam obtrectēs, cum tū dē mē rūmōrēs falsōs spargās. at omnem operam dedī nē ille tibi īrascerētur — nequīquam. ego tē hāc in urbe permanēre optābam, quamvīs imprūdēns tū essēs. tū tamen, quae stultissima es mulierum, in furōre tuō perstās, nec dēstitistī rēgī maledīcere. idcircō in exilium expulsa es; hoc est vitium tuum, culpa tōta est tua.
at, ecce! nunc advēnī opēs afferēns quibus vōs, tū puerīque, quam commodissimē possītis peregrē habitāre. nam amīcōs constanter cūrō, quamvīs acerrimē tū saeviās. certē exilium multa mala fert; facere nōn possum quin dē tē benignē cōgitem, quod inter nōs ōlim amīcitia erat.
MEDEA: ō ignāvissime hominum! tū, quī omnī virtūte carēs, nunc mē coram stās tamquam canis ut mē ōre impūdentissimō spectēs! quantā audāciā tū mē amīcam vocāvistī! at bene vēnistī ad hoc, ut ego tē vituperem et eō factō dolōrem cordis meī levem.
age, auscultā — etiam sī nōn vīs vērum audīre! in omnī rē tē adiūvī. tē ē morte certā ēripuī, cum tū iugum taurīs aëneīs iniēcistī; ego tē vellere ariētis aureī dōnāvī, cum meā arte dracōnem Martis sōpīvī; frātrem meum perdidī, ut tū patrem meum effugerēs; tum ego, plus avida quidem quam sapiēns, Pēliam sustulī, nē ille senex tibi obstāret; parentēs relīquī, patriam dēseruī propter amōrem tuī. haec omnia autem tū floccī facis, et nunc mē tuōsque fīliōs temere dēstituis ambitiōnis causā.
vilissimus es hominum, ignāve! dīc mihi utrum tū credās eōs deōs, per quōs tū mihi ōlim fīdem iūrāvistī, iam perīsse, an omnīnō negēs deōs esse. ō dī, vidētisne quantā insolentiā hic periūrus amīcōs suōs tractet?
age, ausculā, quasi tū mihi essēs amīcus: quōnam fugiam? ad patrem meum? ad Pēliae fīliās? benignē illae mē exciperent! vidē — ita est: tuī gratiā amīcī mē domī odērunt, cum peregrē inimīcōrum copiā abundō — quōrum nēminī mē oportēbat ullō modō damnum inferre. sine tē, fortissime vir, salva essem. nunc tū, ut novissimus marītus, apud mulierēs Graecās gloriam habēbis ut pater puerōrum mendīcōrum, quī ad triviās frusta pānis ā peregrīnīs petent.
IASON: quanta mendācia, quantum odium ex ōre tuō audīvī! at cum tū dīcās tē mē omnī modō adiūvisse, tē refūtam eō factō, quod omnia quae tū fēcistī, Veneris sponte fēcistī. tū quidem callida es, at vīrēs habēs ā dīs, quōrum auxiliō haec mīrābilia effecta sunt.
et cum tū dīcās tē mē servāvisse, ego tē refellam eō factō, quod ego tē plūrimīs modīs servāvī. prīmō, tū, quae anteā apud barbarōs habitābās, nunc inter Graecōs versāris, inter quōs lex potius quam vīs valet. dein, apud nōs tū maximam fāmam habēs, quae, sī ibi remanissēs, ignōta essēs. quod ad coniūgium meum pertinet, tibi dēmonstrābō hoc pactum nōn sōlum astūtē factum esse sed etiam ūtile et ad mē et ad vōs.
nōlī obstrepere! audī!
postquam ad hās terrās advēnī, omnibus rēbus mihi āversīs, quam sortem fēlīciōrem invenīre potuissem quam hoc, ut fīliam rēgiam in mātrimōnium dūcerem?
hoc pactum suscēpī, nōn quia tuī mē pigēbat, sed ut nōs omnēs bene vīverēmus. pauper amīcōs nusquam habet; praetereā ex hōc pactō līberōs genuerō et rēgiōs et cōnsanguineōs frātrēs istīs tuīs; hōc factō duās domūs in ūnum coniunxissēmus et omnēs fēlīcēs fuissēmus. cum tū plūribus nātīs haud egeās, istīs tamen prōsit frātrēs rēgiōs habēre. laudāsne hoc cōnsilium? tū mē laudārēs, nisi caeca essēs propter istam rem amatōriam tuam.
MEDEA: nisi ignāvus essēs, nōn clam sed apertē novam sponsam duxissēs!
IASON: et tū tunc approbāvissēs, quae etiam nunc vix potes īram tuam refrēnāre!
MEDEA: tū dēdecus putābās tē barbaram uxōrem habēre, et idcircō novam Graeculam iuniōrem requīsīvistī.
IASON: ita fēcī nōn sōlum ut tē adiūvārem sed etiam ut prolem rēgiam prōgignerem cōnsanguineam nātīs tuīs. cūr tū hoc beneficium recūsās?
MEDEA: tū mihi impūnē inrīdēs, quod tibi est ubi tūtus recēdās; ego autem exsul, inops amīcōrum, ex aedibus meīs expulsa sum.
IASON: id est quod tū ipsa dēlēgistī: nōlī aliōs in eō reprehendere quod tuum est vitium!
MEDEA: dīcisne mē hoc dēlēgisse? ego virum meum prōdidī? ego nātōs meōs dēseruī?
IASON: tū clārē audīta es rēgem exsecrāta esse: hoc est vitium tuum. at sī tū opem meam parāta eris accipere, in exiliō līberāliter tibi dabitur, et ab amīcīs meīs ubīque benignē excipiēris, cum ad eōs vēneris. stulta es quae hoc recūsēs.
MEDEA: nē quid ab amīcīs tuīs accipiam, nēve ā tē ipsō. nīl prōdest domus virī malī.
IASON: dī adeste! ecce! omnēs audīte! ego libēns omnia fēcī ut hanc puerōsque eius adiūvem — sed ea pertināciter recūsat. in tē sint ea quae posthāc tibi acciderint.
MEDEA: abī! nuptiīs vestrīs gaudēte! at forte — deō adiūvante — tē paenitēbit hūiusce cōnūbiī tuī!
[exit Iāsōn cum famulīs.]