ōlim Aurōra pastōrem, adolescentem pulchrum, amābat. dea ā patre veniam petēbat.
“pater Iuppiter, dā mihi veniam. cūr Venus, fīlia tua, mē vexat? ō dēdecus! ego, dea potēns, pastōrem humilem mediā nocte velut fūr vīsitō, dum ille in agrīs inter ovēs suōs dormit! ille tamen nihil dē mē scit.
“quam tristis sum! cūr, pater, mortālem pastōrem dēsīderō? amor dūrus Aurōram dēlēbit. sine Aurōrā nox perpetua in terrīs erit, quod Sol, deus lūcis, in vīllā suā manēbit, nec mundum illūminābit. amōrem dūrum tolerāre diūtius nōn possum. pater, dā immortālitātem pastōrī meō!”
pater deōrum hominumque, magnus Iuppiter, rīdēbat et “fīlia mea,” inquit. “ita erit.”
et sīc erat.
Tithōnus, adolescēns pastor, nunc est immortālis, sed iam nōn est pulcher. sī eum spectābis, gryllum rugōsum vidēbis. nam propter Aurōrae stultitiam, Tithōnus immortālitātem sine pulchritūdine aeternā habet.
deus hominī fēlicitātem numquam dat.