ōlim puer Graecus formam in aquā spectābat. forma speciem habēbat statuae adolescentis pulchrī. puer oculōs adolescentis avidē spectābat. imāginem intentē īnspiciēbat. nesciēns, sē laudābat; nesciēns, īnsānē sē amābat.
haud procul ab eō, nympha sē in silvīs cēlābat, Echō nōmine. potentiā sermōnis carēbat, quod Iūnō vōcem ēius ex īrā abstulit. nam puella garrula fuerat atque impudēns. ex hōc nōn poterat respondēre nisi eīsdem verbīs quae audīvit.
“eheu! ō iuvenis, amīcitia nostra nōn valēbit”, inquit puer.
“… nōn valēbit”, inquit nympha.
puer diū prope lacūnam manēbat et in aquam plācidam assiduē spectābat multumque lacrimābat. tandem puer silvam propīnquam appellāvit:
“ō silva antīqua, ō arborēs saeculīs gravēs: vōs estis testēs dolōris meī. nēmō umquam talia sufferēbat. amor meus dēspērātus est.”
“… dēspērātus est”, inquit Echō.
“anteā per silvās cotīdiē laetus ambulābam, sed nunc laetus nōn sum.”
“… laetus nōn sum”, respondet vōx nymphae.
“ecce! ille mē videt dolentem, sed mihi inrīdet. ille mē valdēdelectat, sed ille meum recūsat amōrem.”
“… recūsat amōrem”, inquit Echō.
“haec est altera causa dolōris mihi: nōn longum est spatium inter mē illumque. nōn mare magnum, nōn via longa, nōn mōnsexcelsus, sed liquor exiguus nōs dīvīdit.”
“… nōs dīvīdit”, Echō respondet.
“ille quoque mē dēsīderat. rīdeō, et ille quoque rīdet. ego manūs meās ad eum tendō, et ille quoque manūs suās ad mē tendit. sed nihil prehendō nisi aquam.”
“… nisi aquam”, inquit Echō.
“ō amīce, cūr tū in aquā manēs? nōnne optās tū per silvās mēcum ambulāre? pulcher es, amīce, sed crūdēlis quoque. cūr mē dēlūdis? cūr tū semper in aquā manēs? cūr tū mē semper vītās? tibi, adolescēns, multa dōna bella dabō. ego tē amīcum meum vōcāre cupiō.”
“ … meum vōcāre cupiō”, respondet Echō.
“tibi bāsium dō.”
“… bāsium dō”, inquit nympha.
“sed – ecce! – aquam tantum bāsiō, quod tū in aquā manēs. nimis timidus es.”
“… nimis timidus es”, respondet Echō.
“ego tē laudō, ego tē amō …”
“… tē amō”, inquit nympha.
“ — sed frustrā. dum tē spectō, lacrimō et intābescō amōris causā, quod tū mē semper vitās, amīce.”“… amīce”, illa respondet.“ēheu! forma tua mē dēlēbit. quam dūrus es!”
“… dūrus es!” inquit Echō.
“ego tē vidēre semper cupiō, sed lacrimae meae oculōs meōs dēlēbunt. ah, pereō!”
“… pereō!” respondet illa.
puer Narcissus formam pulchram in aquā spectābat, sed nesciēbat sē sēmet ipsum īnspicere.
dēnique dī ē misericordiā Narcissum in flōrem commūtāvērunt. Echō autem tamquam vapor vel fumus ēvanuit, et nunc nihil remanet nisi vōx ēius.
John William Waterhouse, Narcissus & Echo