Fābula 24 – Bacchantes 2

Bacchantēs (pars altera)

Adapted from Euripides’ Bacchae

[mīlitēs advenam Lydum ad rēgiam dūcunt. dux mīlitum intus ad Pentheum clāmat.]

DUX MILITUM: ō rex, advenam Lydum cēpimus.

PENTHEUS: [ex aedibus discēdit.] at hunc vinctum addūcī iussī: quid fēcistis?

DUX MILITUM: antehāc manibus post tergum vinctīs prōfectus est, sed in itinere vincula dē manibus suā sponte lapsa sunt. iste, manibus bis, terque religātīs, catēnīs bis, terque sponte suā lapsīs, līber semper prōcēdēbat. sed innocuus et mitis est adolescentulus, valdē fatuus quidem. ecce! quasi dēmēns surrīdet. hic vērē asinus est, domine.

PENTHEUS: [advenae alloquēns] quam bellus es, quam levis ac fatuus vidēris, puerule. nōnne mortem tibi imminentem timēs, ō peritūre? ēde nomen tuum.

Dionysus in a boat, Exikias painter

ADVENA: appellor variē — id quod tuā nihil rēfert. haec tamen prō documentō tibi nārrō:

pater meus erat piscātor pauper; moriens ille mihi nīl praeter aquās relīquit. mox ego nāvēs rēgere dextrā moderante addidicī. forte quōdam diē ego et sociī, Dēlon petentēs, ad orās Chiās aquae causā subsistēbāmus.

hāc in īnsulā eī quī aquam quaerēbant ad nāvem revēnērunt praedam dūcentēs (ut putābant), in agrō dēsertō nactī — puerum imbecillum; hunc redūcentēs per litora vēnērunt. ille vīnō somnōque gravis titubāre vixque sequī vidēbātur. ego tamen cultum, faciem, gradumque spectābam, nec quid mortāle intus vīdī.

sociīs igitur dīxī: “in istīus corpore nūmen inest — hoc valdē sēnsī. tū autem, quisquis es, nōbīs favē, et hīs quoque veniam dā.” dux eōrum autem “prō nōbīs” inquit “mitte precārī” et ceterī consēnsērunt — tam caeca est cupidō praedae.

ille Naxon īre volēbat. comitēs tamen Dēlon petere mē iussērunt. obstupuī et “nōlō” inquam “nefās facere; alius moderāmina capiat!” sīc mē ā ministeriō sceleris remōvī.

tum, litore Dēlī cōnspectō, ille deus — nam ita erat — illudēns “nōn haec est” inquit “mihi terra rogāta. quae gloria vestra est sī iuvenēs puerum, sī multī ūnum fallitis?” iamdudum flēbam, et lacrimās meās manus impia rīdēbat.

illī aequora rēmīs vehementer impellēbant. tum demum deus sē praesentem ostendit — nam deus nullus praesentior est quam ille.

nāvis mediō in marī stetit. illī mīrāntēs in remōrum verbere perstābant velaque dēdūcēbant. hederae autem rēmōs impediēbant, nexūque recurvō per nāvem serpēbant, velaque corymbīs grāvidīs distinguuntur.

ipse, fronte ramiferīs ūvīs circumdatus, hastam agitābat frondibus pampineīs velātam; circā eum tigrēs, pantherae ferae atque inania lyncum simulacra iacēbant. virī sē praecipitēs in mare iactābant — sīve hoc insania fēcit sīve timor ”— et in delphīnōs convertī sunt.

dē vīgintī nautīs restābam sōlus. deus mē pavōre commōtum vix firmāvit, et “dēpone metum” inquit “Diamque tenē”. ibi ēgressus, ad sacra Bacchānālia accessī, et post hoc sacra deī frequentō.

PENTHEUS: fābulās bellās haud cupiō, advena. tū quidem athlēta haud apparēs esse: colōre pallente cutis dēlicātē cūrātō, crīnibus per cervīcem mollem perfūsīs: iuvenis nōn invenustus — mulieribus quidem! ego autem tibi …

exsiluēre virī, sīve hoc insania fēcit, / sīve timor … [Ov. M. 3.668 f.]

ADVENA: quid tū cupis? tū nihil dē rītū deī scīs.

PENTHEUS: hīs in rītibus, quae aguntur? quō modō deus novus colendus est? quae cultōrī facienda sunt? quae bona initiātīs accēdunt?

ADVENA: prōfānīs nefas est haec scīre — prōsunt tamen.

PENTHEUS: hīs dictīs mē avidum scīre facis.

ADVENA: ā rītibus eius impiī prōhibentur.

PENTHEUS: quam ob rem tū haec mysteria aliēna Graecōs docēs?

ADVENA: ā deō ipsō doctus, iussū eius advēnī.

PENTHEUS: ille tē somniō docuit, an ipse tē coram?

ADVENA: ipse mihi mysteria revelāvit.

PENTHEUS: quālis tibi vidēbātur esse?

ADVENA: tālis quālis ille ipse volēbat vidērī esse.

PENTHEUS: tū omnia fallāciter dīcis.

ADVENA: ita vērō. tū impiē recondita quaeris. verbum bonum in aure stultā dormit.

PENTHEUS: tū prō linguā insolente subdolāque tuā puniendus es.

ADVENA: et tū prō stultitiā atque in deum impiētāte poenam dabis.

PENTHEUS: ista insolentia haud toleranda est. tū ad carcerem abstractus ac tormentīs excruciātus perībis; tum, capite ā bellā cervice sēiunctō, corpus tuum in trīviā canibus relinquī iubēbō.

ADVENA: deus ipse mē līberābit. ā mē haud longē abest; deus nullus tam proximus est.

PENTHEUS: mendācia! ubi ille est? oculīs meīs nōn vidētur. [sē vertit ad famulōs suōs.] istum abstrahite, in carcerem conicite. iste mihi ac tōtī urbī inrīdet.

ADVENA: nōlī mē vincīre, nōlī nefas facere. tē moneō, Pentheu.

PENTHEUS: [custōdibus imperat.] istum citō vincīte.

ADVENA: tū tibi ipsī ignōtus hoc facis, Pentheu.

PENTHEUS: nōn ignōtus sum! ego sum Pentheus, fīlius Echiōnis et Agāvae, fīliae Cadmī. et tū es asinus dēmēns. [sē ad custōdēs vertit.] istum ad carcerem dūcite.

ADVENA: monitus hoc facis: deus ipse istās offēnsās caede tuā vindicābit.

[mīlitēs exeunt, advenam sēcum dūcentēs.]

Dionysian mask on sacred pillar