Fābula 26 – Hylas

Hylās

Adapted in part from Theocritus, Idyll 13
Jason & Chiron,W. Russell Flint

prīmus Peliās advenam ūnō pede nūdō in litore stantem cōnspexit, dum sacrificium Neptūnō, patrī suō, parat. multōs annōs anteā orāculō monitus erat dē advenā ūnum calceum gerente. iuvenis erat aspectū ferōcī, pulcher tamen: flāvīs crīnibus comātus, duo tēla manū tenēns, tunicā leopardī pelle confectā vestītus.

“salvē, advena! tē benignē excipimus. ego Peliās sum, rex Iolcōrum; hī meī sunt hospitēs — Pherēs, rex Pheraeōrum, et Athamāōn, rex Pyliōrum. tū autem quis es? cūius fīlius es tū?”

“Pelia, tibi rogantī vērē ēdīcam: ē puerō Iāsōn appellor, ā centaurō Chīrōne, praeceptōre meō, ita vocātus, quī mē in antrō suō ēdūcāvit. Diomēdēs autem appellor ā patre Aesone meō — fratre tuō nātū maiōre, ā quō tū, Pelia, regnum rapuistī eumque in exsilium pepulistī. māter mea Alcimēdē — quae eō tempore praegnāns erat — postquam peperit, sciēns tē infantem Aesonis crudeliter interfectūrum esse, mē prō abortīvō familiārēs suās iussit lugēre, infante Chīrōnī secrētē trāditō. ego iam adultus hūc advēnī, rex Iolcōrum legitimus. tibi equidem ut patruō meō veniam dabō — sed ā tē iura mea postulō.”

hospitēs cōnsēnsērunt Peliam decēre regnum fīliō Aesonis reddere, gregēs autem ac pecora rēgālia Peliae retinenda esse.

Peliās tamen, cōnsiliō eōrum ignōrātō, rogāvit, “quō modo tū calceum āmīsistī?”

cuī ille respondit: “mihi ad rīpās flūminis nesciō cūius stantī anus vetula apparuit et, flūmine abundante, trāiectum ad alteram rīpam postulābat. ego illam, levem esse putāns, tergō sustulī, sed pondus gravissimum esse vidēbātur; quō factō, calceum mediō lutō inhaerentem āmīsī.” (nam nesciēbat vetulam rē vērā deam Iūnōnem esse, speciē mūtātā.) “hoc autem” pergēbat “floccī faciō. tantum iura mea ā tē postulō.”

“hīs testibus” inquit Peliās “haec tibi ēdīcō: mē tibi omnia iura tua restitūrum esse. at ā tē hoc ūnum postulō: prīmō regnum nostrum ā peste vetere līberā. fāma est haec:

“Amatham, rēgem Orchomenī, ē prīmā uxōre Nephalē duōs habuisse līberōs, Phrixum et Hellēn. dīcunt novercam eōrum, Inōnem, fīliam Cadmī Thēbānī, mortem prīvignīs in animō habuisse; mātrem autem — nam illa dīcitur dea nūbigena esse — eīs ē caelō praebuisse ariētem vellere aureō; hōc animālī per aërem vectōs illōs aiunt novercam effūgisse; Hellēn autem in pontum forte cecidisse, dē tergō ariētis in itinere lapsam.

“Phrixus ipse in Colchidem pervēnisse dīcitur et, ariēte sacrificātō, ā rēge Aeētā benignē exceptus esse; aureum ariētis vellus dē arbōre suspēnsum usque adhūc custōdīrī aiunt dracōne ingentī.

“quamquam rēs est magnī periculī, hōc captō, maximam gloriam patriae tuae ferēs. praetereā terram patrum ā perniciē līberābis, quia Phrixus, postquam mortuus est, īnsepultus ā Colchidibus turpiter relictus est; quam ob causam larva eius patriam terram sterilem reddidit, donec aureum vellus relātum erit. hōc receptō regnum tibi restituam.”

Peliās Iāsonī difficillimum prōpōsuit, illum spērāns iam peritūrum esse.

rē tamen libenter susceptā, per urbēs Graecās ēnūniātum est virōs optimōs in cāsum periculōsum convocārī. ex omnibus partibus igitur sexāgintā hērōēs convēnērunt, quibus nēmō usquam vel fortior vel audācior fuit. ūnā cum eīs Pēlias fīlium suum mīsit sōlum, Acastum nōmine.

Greek trireme

ad rem nāvis mīrābilis confecta est, Argō nomine, cuī Minerva ipsa prōram supplēvit, tōtam ē ramō Dōdōnaeō factam, voce vīvā praeditam — eā monente Argonautae incolumēs ad Colchidem pervēnērunt. Herculēs autem, quamquam fortissimus erat omnium, labōrem tamen periculumque subterfūgit, nec cum ceterīs ad Colchidem pervēnit, puerī āmissī causā. ita ēvēnit:

Athena & Argo, W. Russell Flint

Iolchō relictō, ventō secundō, Argō, tertiō diē, in ancorīs ad Prōpontidis orās stābat, virīque, castrīs in litore pōsitīs, binī circā focōs cēnam commūnem parābant. dum mediō in prātō torī rūsticī mollium sternuntur herbārum, Hylās, armiger Herculis, urceō aenēō sublatō, aquam dulcem quaesitūrus in silvās prōfectus est.

Herculēs, ē quō tempore patrem eius Theodamam ex īrā interfēcit, sē tōtum puerō dēdiderat. ille eum tamquam pater fīlium omnēs artēs docuit, et in animō habēbat nōn sōlum puerum ēdūcere sed etiam ē formā puerilī virum ad suam libīdinem perfectum fingere. haud umquam uterque ab alterō aberat. Herculem valdē delectābat Hylās.

Telemōn, sōdālis Herculis, postrēmus adolescentem vīdit nemus petentem tenebrōsum, crīnibus flāvīs fūsīs.

continuō ille, in saltū filice althaeāque horridō, lacum invēnit amoenum harundinibus cinctum gracilibus, quī, ē fonte frīgidō exūndāns, inter tenebrās latēbat dēnsās.

mediā in aquā nymphae vīsae sunt venustē saltantēs, deae dīrae ac rūsticīs hominibus fugiendae — Eunīca, Malis, Nyctia, cuius in oculīs inest ver. puer, in aquam urceum aequō ampliōrem immergēns, manū ā trībus nymphīs avidē est prehēnsus; nam amōre īnsānō accēnsae adolescentulum cunctae pavidō corde rapuērunt. itaque victima hārum atram in aquam praeceps incidit, haud aliter quam sī stella ē caelō fugiēns medium in mare sē iactat. illae puerum in sinibus suīs balbutientem retinēbant, quem perterritum nēquīquam verbīs blandīs anxiē tranquillābant.

intereā Amphitryoniādēs, puerō absente sollicitus, fuste dextrā retentō — dextrā enim saepe gerēbat — humerīsque pharetrā gestā, in silvās ruit, “Hyla, Hyla” identidem maximā voce mūgiēns; quō audītō, amīcus per aquam liquidam clāmōre longē remōtō, — ut vidēbatur — murmurābat, quamquam ipse prōximus erat. sīcut leō ēsuriēns, hinnuleum in montibus bālantem, fame saevā impulsus, quaerit, ientāculum commodum cupiēns, ita Herculēs dēmēns per dūmōs longē longiusque errābat āmissum puerum quaerēns, tōtīus rēī Iāsonis immemor.

nāve iamdūdum ad iter parātā, rēmigēs tamen, quamvīs navigāndī avidī, alteram noctem in litore morābantur. at ille fūrēns, sodālibus relictīs, quōcumque pedēs dūcēbant sē vertit.

ita pulcherrimus Hylās in numerō immortālium habētur esse. Herculī autem hērōēs ceterī ut trānsfugae inrīdēbant, quia, fāmā neglectā, sodālēs suōs relīquit.

itinere igitur resūmptō, Argō, postquam inter Symplēgades — eae enim īnsulae erant sine radīcibus fluitantēs, quae rupēs suās in frētō angustō contundēbant — incolumis tamquam columba volāvit. itaque hērōēs ad ostium flūminis Phāsidis pervēnērunt, quō Cholcī ultimī habitābant.

John William Waterhouse, Hylas and the Nymphs