Fābula 19 – Phaëthon

Phaëthōn

Epaphus adolescentulus Phaëthōnī, amīcō suō, inrīdēbat, dīcēns: “pater tuus nōn est ille deus Sōl magnus, ut tū dīcis, sed lārifuga nesciō quis. ista fābula aut pudōris causā ficta est ā mātre tuā aut ā tē ipsō ex invīdiā meī. ego autem fīlius sum rē vērā Iōvis, id quod hominēs bene sciunt.”

Phaëthōn, simul atque haec verba audīvit, ad Clymenēn, mātrem suam, accurrit, lacrimāns. valdē perturbātus, “quālia mendācia”, inquit, “tū mihi dixistī? quō modō potest scīrī vērum dē patre meō? nam Epaphus illum lārifugam, nōn Sōlem, et tē mendācem vocat.”

dēdecore incēnsa Clymenē, fīlium cōnsōlāta, “mī fīlī”, inquit, “scītō patrem tuum Sōlem esse, quem hominēs Phoebum vocant. is, quī aliter dīcit, mendāx est. nunc tempus est tē patrem tuum quaerere. perge ad orientem, ultrā fīnēs orbis terrārum, et patrem ipsum sciscitā.”

Phaëthōn igitur iter longum ultrā Indōs Sericōsque ultimōs fēcit usque ad locum quō caelum terram premit. dēhinc montem excelsum, in quō erat aula sōlāris, ascendit. semitā assiduā ad rēgiam aurō confectam pervēnit, et ante portam, cuius valvae argenteae lūmine radiābant, stetit. prōtinus ātrium ingēns, cuius tecta ebore aurōque fulgēbant, intrāvit, et procul ā soliō smaragdīs micante, in quō Phoebus purpureā veste vēlātus sedēbat, cautē cōnstitit.

ā dextrā laevāque stābant ministrī ēius: Diēs, Mēnsēs, Annus, Saeculaque. postrēmō Horae spatiīs aequālibus positae sunt: Vēr novum corōnam flōribus textam in capite gerēbat, Aestās paene nūda spicās matūrās manū tenēbat; Autumnus autem calceōs uvīs maculātōs habēbat, haud procul ā quō stābat Hiems frigida, cuius capillī cānī erant glaciē.

et puer “ō pater”, inquit, “quantum dēdecus mihi accidit. nēmō enim tē patrem esse meum credit, et omnēs mē mendācem putant. dā mihi pignus quō inimīcōs meōs refūtāre facile poterō.”

surrīdēns pater radiōs circā caput micantēs dēposuit, nātumque accēdere iussit amplexumque dedit. tum in oculōs intuēnsnōn dignus es,” graviter inquit, “meus esse negārī. iūsiūrandum grave iūro, per flūmen Stygem: quicquid ā mē petīveris, mī nate, id continuō perfectum erit.”

cuī illē respondit: “hoc tantum volō, pater: in diem ūnum currum sōlārem equōsque ālipedēs per caelum moderāre.”

tum ille, “mortem tuam ignārus petis, nāte,” inquit. “id quod poscis nōn tūtum est. dabitur tamen, quia ego per Stygem iūrāvī. at, age! quidlibet aliud pete!”

Phaëthōn autem dissuādērī nōn poterat, et Phoebus invītus illum ad iter arduum parāre coepit. corpus iuvenāle unguentō sacrō oblināns, monita gravia eī mandābat.

nihilōminus eādem viā pergēbat puer gaudēbatque. ad portās roseās aedium Aurōrae currum dīrexit et equī quadrīiūgī, quī aurās hinnītibus flammiferīs iam implēbant, repāgula portārum pedibus pulsābant; quae Tethys, avia eius reppulit, fatōrum ignāra nepōtis.

equī autem, simul ac currum levem esse sēnsērunt, medium cursum relīquērunt, ac per tractūs ignōtōs currere coepērunt.

prīmum gelidum polum radiīs calefēcērunt, tum maria australia flammīs fervefēcērunt. undique stellae ē caelō nullō ordine fugiēbant, et Ōriōn, abhorrēns, longē recessit. Lūna, autem, perterrita, currum frātris inferiōrem suō vīdit praecipitem ruentem.

ex altō Phaëthōn terrās ardentēs dēspectābat pavēns. ecce! silvae tōtae in cinerem vertae erant, et quō ōlim fuerant campī viridēs, nunc deserta arida vīdit. īnspiciēnsque et alia vīdit: montēs flammīs arsōs, flūmina vapōribus ferventia, ambustās nubēs fūmantēs, terrās undique tostās.

tum ipsa Terra ad Iōvem ōrāvit: “cūr tāle exitium dē tē merita sum, summe deōrum? sī maria, sī terrae, sī regia caelī pereunt, in chaos antīquum confundimur!”

at pater omnipotēns fulmen in aurigam errantem mīsit, quī exanimātus ē currū prōsiluit; ita deus ignēs ignibus compescuit.

Phaëthōn autem similis facī caelestī ad terrām cecidit, cuius corpus ambustum, ā sorōribus collectum, prope Eridānī amnem sepultum est.

ibi illae eum perpetuō ac vehementer lugēbant, nec cibum somnumve umquam cēpērunt. dēnique ipsae ē misericordiā ā dīs in arborēs betulās vertae sunt, et lacrimae eārum in ēlectrum.

Peter Paul Rubens, The Fall of Phaëthon