Fābula 05 – Chiron

Chīrōn

Chirōn erat centaurus. apud Graecōs antīquōs, centaurus mōnstrum erat, dīmidium virī, dīmidium equī. Chīrōn fīlius erat Sāturnī et nymphae, Philyrae nōmine.

māter, postquam Chīrōnem peperit, infantem mōnstruōsum īnspexit, tum ad terram dēiēcit et ad patrem Oceānum orāvit:

“ō pater, vidēsne nepōtem tuum? ille pestifer coniunx meus, Sāturnus perfidus, prō sceleribus suīs poenam suam in fīliō monstruōsō nunc habet. sed cūr ego hōc supplicium dēbeō diūtius tolerāre? ego nōlō mōnstrum alere, nōlō mōnstrō mammam dare. servā , pater”.

tum Oceānus Philyram ē misericordiā in arborem tiliam commūtāvit. (Graecē philyra ‘tiliam’ significat.)

posteā Chīrōn multa sōlus sufferēbat, quod mātre carēbat. inter montēs Thessālicōs in antrō habitābat. dēnique autem cūrāre discēbat et post multōs annōs medicīnās sciēbat et vulnera sānāre poterat.

herōēs adolescentēs, fīliī deōrum, ad eum vēnērunt: ille Achillem, Asclēpium, Iasōnem docēbat, et omnēs eum “patrem” vōcābant.

Chiron & Achilles, fresco from Herculaneum