(1) Phrixus et Hellē, insaniā ā Lībero obiectā, cum in silvā errārent, Nebula māter eō dīcitur vēnisse et ariētem inaurātum adduxisse, Neptūnī et Theophānēs filium, eumque natōs suōs ascendere iussit et ad Colchōrum regem Aeētam Sōlis fīlium transīre ibique ariētem Martī immolāre. (2) ita dīcitur esse factum: quō cum ascendissent et ariēs eōs in pelagus dētulisset, Hellē dē ariēte dēcidit, ex quō Hellēspontum pelagus est appellātum, Phrixum autem ad Colchidem dētulit; ibi mātris praeceptīs ariētem immolāvit pellemque ēius inaurātam in templō Martis posuit, quam servante dracōne Iāson Aesonis et Alcimedae fīlius dīcitur petīsse. (3) Phrixum autem Aeēta libēns recēpit fīliamque Chalciōpen dedit eī uxōrem; quae posteā līberos ex eō prōcreāvit. (4) sed veritus est Aeēta, nē sē regnō ēicerent, quod eī responsum fuit ex prodigiīs ut ab advenā Aeolī fīliō mortem cavēret; itaque Phrixum interfēcit. (5) at fīliī ēius, Argus, Phrontis, Melās, Cylindrus, in ratem conscendērunt, ut ad avum Athamentem transīrent: hōs Iasōn, cum pellem peteret, naufragōs ex īnsula Diā sustulit et ad Chalciōpen matrem reportāvit, cuius beneficiō ad sorōrem Mēdēam est commendātus.
__________________________________________________________________________________________
_____________________________________________________________________________________________________
(1) Aeētae Sōlis fīliō erat responsum tam diū eum regnum habitūrum, quam diū ea pellis, quam Phrixus consecrāverat, in fānō Martis esset. (2) itaque Aeēta Iāsonī hanc simultātem constituit, sī vellet pellem aurātam auferre: taurōs aeripedēs, quī flammās nāribus spīrābant, iungeret adamanteō iugō et arāret dentēsque dracōnis ex galeā sereret, ex quibus gēns armātōrum statim ēnascerētur et sē mūtuō interficerent. (3) Iūnō autem Iāsonem ob id semper voluit servātum, quod, cum ad flūmen vēnisset volēns hominum mentēs temptare, ānum sē simulāvit et rogāvit, ut sē trānsferrent; cum ceterī, quī trānsīerant, dēspexissent, ille trānstulit eam. (4) itaque cum scīret Iāsonem sine Mēdēae consiliō imperāta perficere non posse, petit ā Venere, ut Mēdēae amōrem iniceret. (5) Iāson ā Mēdēa Veneris impulsū amātus est; ēius operā ab omnī periculō līberātus est. (6) nam cum taurīs arāsset et armātī essent ēnātī, Mēdēae monitū lapidem inter eōs abiēcit; illī inter sē pugnantēs alius alium interfēcērunt. (7) dracōne autem venenīs sōpītō, pellem dē fānō sustulit, in patriamque cum Mēdēa est prōfectus.
__________________________________________________________________________________________