Alcmēna, rēgīna Thebārum, duōs habet infantēs parvōs. infantēs geminī sunt, Herculēs et Īphiclēs. Herculēs fīlius est deī Iovis, Īphiclae autem pater est vir mortālis, Amphitryon nōmine, rēx Thebārum.
Iūnō, uxor Iōvis, valdē invida est Herculae, quod fīlius est Iōvis per Alcmēnam. idcircō, dum infantēs in cubiculō dormiunt, Iūnō duōs mittit serpentēs in eōs. nam geminī solent ambō dormīre in ūnō clipeō aënō.
hic clipeus prō cūnābulīs puerōrum est. nam sī puerī ab infantiā in clipeīs dormiunt, fortissimī fiunt – sīc fāma est.
Alcmēna vāgitum magnum audit et ad cubiculum quam celerrimēcurrit. ecce! Īphiclēs perterritus est et valdē vāgit. Heruclēs autem rīdet et laetus serpentēs manibus tenet et velut crepitācula quatit.
“tū, mī fīlī,” inquit Alcmēna, “vērus es fīlius maximī Iōvis, quod fortissimus es. nihil timēs, et frātris tuī dēfēnsor es.”
Hercules serpentēs tenet