Fābula 35 – Hippolytus

Hippolytus

Adapted from Euripides’ Hippolytus

[Troezēne ante aedēs Pittheī stant dēlūbra duo, ūnum Veneris, alterum Diānae.]

[Hippolytus, nothus Thēseī, apud prōavum Pittheum, rēgem Troezēnis, habitat, cuī spērat sē post eius mortem in regnō successūrum esse. Thēseus, ad annum in exiliō Athēnīs expulsus, apud Pittheum cum uxōre manet dōnec caedem Pallantium expiet.]

[hōc temporis mōmentō Hippolytus in montibus praedam vēnātur, Thēseus peregrinātur, Pittheus senex abest. Phaedra domī est sōla.]

[vox Veneris audītur.]

VENUS: genetrix sum omnium, per mē omne genus animantium concipitur; adventum meum ventī nūbēsque caelī fugiunt; mihi flōrēs tellus daedala summittit, mihi aequora pontī rident, mihi caelum lūmine diffūsō plācātum nitet. mē omnēs cupidē sequuntur; ego omnibus per pectora amōrem infundō blandum, quoniam ego sōla natūram rērum regnō, nec sine mē quicquam in lūmine exoritur.

at quī mūnus meum neglexerit, is apud mē offendit; nōs deōs quoque mūnera dēlectant. dēcrēvī igitur hodiē Hyppolytum, Thēseī fīlium, moritūrum esse, quī mē vīlissimam caelestium habuerit, quīque nōn sōlum coniugium sed etiam amōrem contemnāverit, Diānam sōlam sequēns. cum eā sōlā ille vēnātur, sōlō ab illō vox deae audītur: cūius honōribus dīvīnīs haud invideō; ipse tamen propter mea mūnera neglecta poenās solvet. hoc pēnsum quidem facile est: iam effēcī ut Phaedra, eius noverca, prīvignum suum amōre vēsānō ardeat. illa intus hōc morbō iam aegrōtat, necdum cuī famulōrum sēcrētum suum impertīvit.

at — ecce — ille hūc ā vēnātū nunc revenit.

[intrat Hippolytus cum comitibus, regressus ā montibus. vēnābula, rētia, aliaque instrūmenta vēnātica gerunt. ante Diānae dēlūbrum consistunt.]

HIPPOLYTUS: avē, dea, nāta Iovis ac Lātōnae! tibi Virginī hanc corōnam dō, meīs manibus ē flōribus consertam quōs ipse collēgī in agrō sacrō; quod prātum pristinum apēs sōlae vēre frequentant, nec fas est pastor cum grege illūc ingredī, nec arātor cum iumentīs. [corōnam ante dēlūbrum collocat.]

AMICUS: Hippolyte, num cōnsilium bonum accipere vīs? certē hoc scīs: hominum mōs est ut omnibus odiō sit quī nōn omnī hominī sē amīcum faciat. humānitās omnia vincit. idem est apud caelestēs. cavē nē quem deōrum offendās, officiō neglectō. cūr igitur hanc deam spernis, nē salūtātiōne quidem datā?

HIPPOLYTUS: ista procul ā mē colitur; nam ego castus sum. at vōs, famulī, agite: cēnam meam parāte.

[Hippolytus et famulī domum intrant. paulō post duae fēminae vīcīnae intrant et ante domum consistunt.]

PRIMA VICINA: audīvī illam intus aegram in lectō tōtum diem iacēre, nec quid velle edere.

ALTERA VICINA: incertum est utrum Pānis furōrem patiātur, an Hecātae. quis deōrum eī hunc errōrem mentis inflīgit?

[ex aedibus Phaedra et nūtrix eius ēgrediuntur cum famulīs, quī torum ante ianuam collocant. Phaedra capitis tegumentum gerit.]

Phaedra, Alexandre Canabel

NUTRIX: age, domina. huic torō incubā. tū volēbās forās in sōle requiescere — ad quem fīnem nesciō. quid nunc? ecce! aurās, sōlem, caelum — omne habēs quod postulābās.

PHAEDRA: [famulīs imperat.] caput sustinite — nōn valeō! vīrēs mihi dēficiunt! manibus tollite! hoc tegumentum ā capite auferte!

NUTRIX: tacē, domina. melius est aegrīs omnia silentiō ferre.

PHAEDRA: utinam in tenebrōsō nemore aquam puram liceat bibere! in prātō amoenō altā sub pōpulō utinam requiescam! ō, dūc mē ad montēs, quō cum canibus vēnāticīs vagārī velim.

NUTRIX: haec omnia inānia semper blaterāre solēs. nihil hae nūgae significant.

PRIMA VICINA: vetula, cum tū nūtrix eius sīs, quō morbō afficitur? quā ēx causā tālia furibunda clāmat?

NUTRIX: utinam scīrem! clārē mālit morī quam diem nitidum vīsere. iam duōs diēs nīl ēdit, nec quid dē causā dīxit. quid faciam? marītus peregrīnātur, et prīgnivus, nātus Amāzōnis, saepe domō abest, cum per montēs vagētur — Hippolytum dīcō —

PHAEDRA: vae mihi! tū mē crūciāvistī! morior!

NUTRIX: quid? ecce! nunc tū ad tē redīistī. dē quā rē, dē quō hominum sollicita es? cūr temere mortem tibi petis? quem ad fīnem tē excruciās? quid sceleris fēcistī?

PHAEDRA: nūllum scelus fēcī. amātus invītus ac nesciēns mē dēlet.

NUTRIX: marītum ergō aliquid in tē peccāvit? [ad pedēs modō supplicis cadit et manum erae fovet.]

PHAEDRA: minimē, ipsa in mē peccāvī. at dēsine; nōlī ā mē supplex sēcrētum extorquēre! quid? vīsne mē tē istīsque coram confitērī?

NUTRIX: mālisne tacēns morī?

PHAEDRA: dēdecus meum silentiō cēlātur; sīc nōmen hōnestum mihi servābitur. at dēsine manum fovēre! abī!

NUTRIX: minimē! cēde mihi! nōn ante discēdam quam tū mihi explicāveris quam ob rem mortem tibi consciscās.

PHAEDRA: ēn! tibi cēdō. nōndum tibi resistere possum. mihi tamen hoc mortem feret. āh! est maledictum in omne genus meum. māter infēlīx, quālī amōre ardēbās! ō soror infēlīx, nupta Bacchī! nunc ego tertia infēlix sum! vidētis quō modō moriar!

NUTRIX: at nōn plūs dē hōc morbō iam scīmus, domina! dīc apertē; vātēs nōn sumus. quid est istud dē quō vāticināris? num tū amōre afflīgeris?

PHAEDRA: sīc enim! ō nōlīte mē perdere! sēcrētum tamen nōndum retinēre possum. est vir quīdam, ā mātre Amāzōne nātus …

NUTRIX: ō indignum facinus! vae mihi! tōta domus obrūta est! hoc nefandum est! omnēs perditī sumus. post hoc nīl restat nisi dedecus. in capita nostra nunc īra deōrum incidet. mihi ignosce, quod ā tē hoc sēcrētum impetrāvī.

[nūtrix perturbāta in aedēs ruit.]

PRIMA VICINA: nunc scīmus, infēlix, flāgitium tuum. certum est quō iste amor tendat.

PHAEDRA: ō Troezēnae amīcae, mortālī facile est bonum scīre, hoc consequī autem difficillimum. cum prīmum tālia experiar, ē pudōre dēcrēvī silentium agere, omnemque rem cēlāre. nam linguae nōn credendum est. tum credidī amōrem posse pudōre ac sensū commūnī vincī; tertium, hāc spē quoque dēcepta, mālēbam mihi mortem cōnsciscere. bene sciō in hāc rē inesse maximum opprobrium; bene sciō fēminam omnibus odiō esse. imprīmīs vērō metuō nē prōditor marītī nātōrumque apparear esse.

[nūtrix rursus intrat.]

NUTRIX: domina, ignosce mihi. attonita fūgī, quod rēs prīmō mē valdē terrēbat. at nunc videō mē stultam fuisse. rē vērā in hōc nihil novum inest. clārē dea īrāta tibi hunc morbum immīsit. quid mīrum sī tū amās? plūrimī idem patiuntur. inflexibilī hominī dea dolōrēs atque omnēs animī cruciātūs fert, mitiōrī vērō grātior est. quid? nōnne eam crēdis deam esse? ita est, et ergo mortālī colenda est! age, cāra: pōne istam mentem maestam. aegra es. nōbīs domī sunt remēdia ac medicāmenta. necessitās viam inveniet.

PHAEDRA: tantum sollicitor nē hoc mihi opprobriō sit.

NUTRIX: sententiam sublimem, domina, et tōtum sermōnem! at necesse est, nōn sermōnī sed virō! crēde mihi! rēs ad tuam vītam servandam pertinet. factum plūs quam nōmen valēbit sī factum tē servābit.

PHAEDRA: vereor nē tū callidior aequō sīs. num hoc illī pateficere vīs?

NUTRIX: omnia optimē geram. utinam Cypria mē adiūvet! dē cōnsiliīs meīs, nihil nisi amīcō hominī dīcam.

[exit nūtrix. Phaedra torō incumbat dum vīcīnae inter sē colloquuntur. tandem intus clāmor audītur. Phaedra surgit et ad iānuam stat, intus animum intendēns.]

PHAEDRA: fēminae, silentium agite! [intentē auscultat.] ō pereō.

PRIMA VICINA: quid accidit? vōcem clāmantem audiō.

ALTERA VICINA: tantum audio Hippolytum ancillam vituperantem. parum clārum — nisi quod ex īrā dictum est.

PHAEDRA: satis clārum mihi: illam vituperat quae sēcrētum erae patefēcit. ō dēleor!

PRIMA VICINA: ō domina, perderis! quō modō te adiūvem?

ALTERA VICINA: quod latēbat dētectum est!

PHAEDRA: remedium mihi lētālis est! nihil mihi restat nisi mors.

[vox Hippolytī propius aggredī audītur. Phaedra post columnam sē in propylō cēlat, ut invīsa eum auscultet.]

[Hippolytus ex aedibus ēgreditur īrātus; nūtrix eum sequitur.]

HIPPOLYTUS: ō Māter Terra! ō Sol! quālia verba taetra ac nefanda ex istō ōre tuō audīvī, mulier.

NUTRIX: tacē, ere. nōlī loquī, nōlī quid dīcere, nē quis tē audiat!

HIPPOLYTUS: nōnne decet clāmāre cum verba tam scelesta audīverim? horreō, nec possum silentium agere.

NUTRIX: per genua, per manūs istās! ad pedēs tuōs supplex implōrō! tū certē iūs iūrandum servābis! nōlī haec sēcrēta dīvulgāre!

HIPPOLYTUS: linguā, nōn mente meā iūrāvī! abī, vetula. nōlī mē tangere!

āh, fēminās! quid falsius vel fallācius quam genus mulierum? quantum fēminam callidam odī. nam libidō lasciviam in callidiōribus parit. tū igitur, vīlissima, mihi accessistī ut virtūtem meam sordibus vestrīs inquinārēs. mihi quidem patris lectus geniālis sacerrimus est.

praetereā, num scīs mē vōvisse mē castum usque ad mortem fore? nunc mē oportet aurās meās aquā vīvā in amnī purgāre. quid? ut ego — quī tāle nē audīre quidem queō — tē in scelere nefandō adiūvem? nisi tū mē incautum iūre iūrandō obligāvissēs, patrī meō vellem tōtam rem ēnarrāre.

nunc dēhinc recēdō dōnec Thēseus regressus erit, ac silentium agam. at vōs angustē observābō. vōbīs rēs dīrae sint! fēminās odī — et odī et odī et odī! mihi numquam satis odiī est!

Pierre Narcisse Guérin, Hippolytus & Phaedra

[Hippolytus exit ad dextram. ā tergō columnae Phaedra ēgreditur.]

PHAEDRA: ecce! id quod tū fēcistī! utinam Iuppiter tē omneque genus tuum rādīcitus dēleat! num tibi dīxī, “cavē nē quid nēminī dīcās!”? at tū tē vix refrēnāvistī! ego igitur moriar.

satis vērō! prīgnivus īrātus patrī omne scelus patefaciet. et Pittheus quoque certior fiet. per tōtam cīvitātem ignōminia mea dīvulgābitur. tū autem, dēhinc abī! nē plūs vultum tuum tuear! nē plūs vōcem tuam audiar! [nūtrix intus discēdit.]

vōs autem, Troezēniae nōbilēs, ā vōbīs hoc ūnum exposcō: nē cuī hanc rem referātis; potius silentium agite.

VICINAE: per Diānam Lūcīnam, ita iūrāmus ut poscās.

PHAEDRA: vōbīs maximās grātiās dō. hoc ūnum meīs līberīs relinquō: nōmen bonum. numquam Thēseō coram stabō, rea sceleris taetrī. numquam! melius erit sī Cypriam morte meā oblectāverō. [subitō discēdit.]

PRIMA VICINA: quid haec verba furibunda significant?

ALTERA VICINA: vereor nē malum in animō habeat.

PRIMA VICINA: audīvī Thēseum domum hodiē regressūrum esse; nam Delphōs profectus est ut respōnsum ā deō quaereret.

ALTERA VICINA: utinam cītō reveniat!

NUTRIX: [intus] heu! adiūvāte! quīque intus estis, nōbīs succurrite! domina sē suspendit! era mortua est!

PRIMA VICINA: vae miserae! tuī misereor!

ALTERA VICINA: ecce! Thēseum videō hūc prōcēdentem.

Theseus and Piritöus abducting Antiope the Amazon

[intrat Thēseus cum famulīs.]

THESEUS: salūtem domuī avitae dīcō! ad hās aedēs grātās reveniō, Delphīs regressus. [intus vagitus fēminārum audītur.] quid hoc? quid accidit? cūr luctūs intus audiō? fitne ergō ut senex avus mortuus sit?

PRIMA VICINA: nōn ita, ō rex. nōn senem sed iuniōrem nātū acerrimē lugent. nam uxor tua mortua est, quae iam nunc sē suspendit.

THESEUS: mortuam? haud credō? mehercle! ē maerōre vel longā solitūdine affecta? ō patefaciantur portae, ut eam videam! [portae aedium patefactae sunt. corpus eius prōstrātum in torō iacet. circā eam fēminae lugent.] ō coniunx cāra, nōndum coniunx: quam ob rem hoc tibi cōnscivīstī? tamquam avis, quae ā manū āvolitāvit, tū nunc abīvistī.

at quid hīc inveniō ad manum alligātum? litterās per quās mortua rem tōtam ēnārrābit. legam. manum eius agnōscō: “Hippolytus ausus est uxōrī tuae stuprum inferre.” mehercule! nefandum! istī nothō numquam crēdidī, quī sē iactat castissimum esse hominum! ō pater Neptūne, ōlim tū mihi concessistī ut ter impetrārem quodcumque vellem. nunc prīmum ex eīs optandum velim habēre: utinam hic nepōs tuus, nātus āb Amāzōne, Hippolytus nōmine, statim mortem obeat! ita volō.

PRIMA VICINA: ō rex, cavē nē temere in hāc rē agās. sērō tē hōrum verbōrum paenitēbit. maledicta retractā!

THESEUS: nōn retractābō.

ALTERA VICINA: hūc festīnat fīlius tuus, Thēseu.

intrat Hippolytus.

HIPPOLYTUS: pater, tē audīvī lugentem; hūc cītō festīnāvī. dīc mihi cūr maerōre affectus sīs. [subitō Phaedram mortuam videt.] ō dī caelestēs! quid accidit? Phaedram — mortuam. haud crēdō! iam nunc vīvam vīdī! quō modō mortua est? cūr mihi nīl respondēs, pater?

THESEUS: utinam dī nōbīs modum dedissent quō scīrēmus quālis quisque homō esset. at nunc mēns facile fallitur, et saepe speciē vērisimilī dēcipimur.

HIPPOLYTUS: ā quōdam igitur nōmen meum in aure tuā vitiātur? mē ergō suspicāris innocentem? hoc mīror audiēns. longē errās!

THESEUS: convictus es ā teste mūtā, quae tē stuprī in sē inlātī accūsat. quidnī eī crēderem? illa sibi mortem ē pudōre cōnscīvit, et castā mente tē scelestum crīminātur. cūr illa tē accūsāvisset nisi tū hoc fēcissēs? continuō tū ē regnīs meīs expellendus es. iam prōficiscere. sine morā perge ē fīnibus.

HIPPOLYTUS: vērum sciō, quod tibi explicāre nequeō, nē deum offendam. at cum haec ita sint, prōficiscor. negō tamen mē cuīpiam nocuisse. sērō vērum intellexeris. valē, pater, avēque.

[discēdit Hippolytus. fēminae Phaedram mortuam pergunt lugēre. longō intervallō post, nūntius ad rēgiam accurrit.]

NUNTIUS: ō rex, nūntium tibi maestum ferō: Hippolytus moritur — nōndum mortuus est, sed iam in faucibus Dītis aulārum ingressus, ad aedēs infernās prōcēdit.

THESEUS: quis eum interfēcit? coniciō illum necātum esse ab īrāto marītō cūius uxōrem ille inquināvit!

NUNTIUS: equī eius erum necāvērunt, et maladīcta labiīs tuīs prōnūntiāta, tertius vērō Neptūnus, cūius īram in eum tū invocāvistī.

cum ad litore equōs curruī coniungerēmus et omnia ad iter comparārēmus, subitō ē fluctibus ēmersit ingēns taurus candidus. equī perterritī pavōre prōfūgērunt, sēcum erum in currū trahentēs. ille, gnārus equōrum, currum manū peritā rēgēbat, at taurus, terrificē mugiēns, eōs persequēbātur et currum in scopulōs ita compellēbat ut compāges bigārum discūssa esset. ille lorīs manū pedeque implicātus trāns saxa praerupta iterum iterumque ita rapiēbātur ut corpus eius omnīnō confactum esset. intereā audītus est clāmāre, “ō Iuppiter, discāt pater meus se mihi īnsontī nocuīsse!”

at — ecce! — nunc hūc adfertur moriēns.

THESEUS: grātum mihi verbum nūntiās. certē gaudeō quod ille malē moritur. fīlius tamen mihi erat, et deōs caelestēs revereor. itaque nec gaudēbō nec lugēbō, sed illum morientem tantum spectābō.

[ex altō vox Diānae audītur.]

DIANA: ō rex Athēnārum, audī mē, Diānam ipsam, nātam Lātōnae, quae tibi loquor! ō miserrime hominum. tū fīlium tuum temere interfēcistī. rem malē ē falsīs uxōris litterīs coniēcistī. at nunc peccātum tuum in mediō iacet, et omnēs apertē vident id quod tū effēcistī. hūc advēnī ut tē ēdocērem istum fīlium tuum honestissimum esse hominum. praetereā, uxor ad hoc facinus a Venere, saevissimā deārum, compulsa est. at ille iustissimus nōn sōlum cōnsilia eius recūsābat sed etiam iūs iūrandum suum mālēbat servāre cum tū inīquē eum crīminārēris. meritum habēs. melius fuisset sī tū aut respōnsum deī quaesīvissēs aut iūra iūranda ā testibus exēgissēs aut aliquod tempus morātus essēs.

Cypria autem hoc fēcit īrāta, ut Hippolytum prō virtūte ulciscerētur. ego nīl eī obstāre poteram. ita est mōs apud deōs: sī quis vult mortālem pūnīre, cēterī abstāmus, nec prō quōquam intercēdimus.

[intrat Hippolytus, in lecticulā ā comitibus portātus. lecticula in mediō collocātur.]

DIANA: infēlīx puer. fātum malum pateris; virtūte tuā dēlēris.

HIPPOLYTUS: vidēsne mē patī, dea?

DIANA: videō, sed per legem dīvīnam lacrimās fundere nequeō.

HIPPOLYTUS: pater, plūs tuō maerōre quam meō angōre doleō.

THESEUS: utinam nē optātum prōnūntiāssem! deus mihi mentem abstulit.

DIANA: satis! tempus est mē discēdere, nē mortē vīsā oculī meī inquinentur. avē, puer.

HIPPOLYTUS: avē Virgō sancta! vāde in pāce! āh, pater, morior!

THESEUS: ita mē relinquis, fīlī, caede tuā maculātus?

HIPPOLYTUS: minimē. tē omnī in mē peccātō absolvō.

THESEUS: cāre fīlī, quam nōbilem tē praebuistī! nōlī mē dēserere!

HIPPOLYTUS: oculī meī cālīgant. ō pater avē, iterumque avē! [mortuus est.]

THESEUS: ō quālis homō perīit! vae mihi!

Death of Hippolytus, Lawrence Alma-Tadema