in Arcadiā Lycaōn, fīlius Pelasgī, cīvitātem prīmam instītuit et sē rēgem populī fēcit. īram Iovis autem rēx ille incītāvit, quod puerum Iovī sacrificāvit. īrātus Iuppiter illum in lupum mūtāvit.
fīliī Lycaōnis crīmina patris perpetuābant atque alia nova faciēbant. Iuppiter igitur illōs sub speciē viātōris pauperis vīsitāvit; nam mōrēs illōrum hominum cognōscere cupiēbat. illī malī deō pultem rusticam sed horribilem offerēbant; nam puls illa, visceribus caprōrum ferōrum mixta, carnem frātris illōrum, Nyctimī nomine, continēbat. illī Iovem autem nōn dēcēpērunt, et deus ex īrā omnēs in lupōs mūtāvit.
Iuppiter ad Olympum revēnit*, sed īra illīus in diēs crescēbat. dēnique “crīmina hominum”, inquit, “mortem merent. omnēs dīluviō aquārum dēlēbō.”
Promētheus autem verba illīus auscultābat, et filium suum, Deucaliōnem, rēgem Phthiae, dē dīluviō monuit.
Deucaliōn igitur, auxiliō patris artificis, arcam sibi uxōrīque suae, Pyrrhae nomine, fabricābat.
“haec arca”, Prometheus inquit, “vōbīs duōbus ops salūsque erit.”
tum ventus Auster vehementer terrās afflābat, imbrēsque assiduī flūmina implēbant. flūmina intrā rīpās diū manēre nōn poterant, sed ubīque per campōs latōs aquae ruēbant. urbēs agrīque hominum sub aequore altō iacēbant, et piscēs per arbōrēs ac suprā montēs natābant.
post diem nōnum autem dī imbrēs desistere iussērunt, et arca in monte, Parnassō nomine, constitit. ex omnibus hominibus sōlī Deucaliōn uxorque remanēbant. dē Parnassō campōs et silvās dēsertās spectābant; mundum exanimātum intuentēs, dolēbant lacrimābantque.
tandem salvī in terrā firmā, Iovī sacrificium sine sanguine fēcērunt.
tum per lutum ad fanum propīnquum deae Themidis vēnērunt. (Themis est dea iustitiae ac vāticinātiōnis; illa etiam Iovī reverenda est.) fānum illud algā lutōque cēlātum invēnērunt.
“Pyrrha,” inquit marītus, “in terrā sōlī sumus.”
ibi āram statuunt† ōrantque: “dea potēns, fortasse tū nōbīs opempoteris dare.”
et dea eōs, sōlōs incolās terrae, audit dīcitque: “ō miserandī, hoc sōlum vōbīs auxilium dabō: in templō meō ossa magnaemātris post terga vestra iacite.”
“quid hoc significat?” rogat Pyrrha.
tum Deucaliōn, fīlius Promētheī, uxōrī respondet: “magna māter hominibus terra est; ossa mātris saxa sunt. post terga nostra igitur dēbēmus saxa iacere.”
“hoc temptāre”, inquit Pyrrha, “haud nocēbit.”
per templum igitur ambulant et saxa post terga iaciunt. ecce! saxa post terga iacta hominēs fiunt: saxa ā marītōiacta virī fiunt; saxa ab uxōre iacta fēminae fiunt.