Mercurius trēs deās ad pastōrem Paridem dūxit, Iunōnem, Minervam, Venerem. nam pater Iuppiter illum arbitrum nōmināvit altercātiōnis eārum quandō inter sē dē suā pulchritūdine dissentiēbant. ūnaquaeque eārum sē putābat pulcherrimam esse deam.
apud caelestēs autem Paris erat probissimus arbiter quod ōlim ille in certāmine cum Marte arbītrium contrā sē aequē prōnūntiāverat.
nam in monte Idā, ubi Paris bōvēs pascēbat, rusticī taurōs ad pugnam iocī causā mittēbant. Paris autem taurum album habēbat invincibilem, et omnes pastōrēs illum taurum ut fortissimum laudābant.
“sī quis taurus,” inquit Paris, “meum in pugnā vīcerit, illī auream dabō corōnam.”
tum Mars, deus semper avidus honōris, sē in taurum magnum convertit et facile mortālem taurum strēvit. Paris tamen taurō Martiālī corōnam benignē dedit. idcircō pater deōrum Paridem arbitrum fēcerat hārum deārum, et eae omnēs consēnserant.
pastor Paris sē putābat fīlium esse Agelāō, armentariō Priāmī, rēgis Trōiae. rē vērā autem fīlius erat Priamī. ita ēvēnit:
māter eius, rēgīna Hecuba, praegnāns somnium horribile nocte vidēbat, et perterrita in somnō clāmābat. posteā somnium vātibus nārrāvit: “ruentem dē uterō meō facem vīdī. ex illō flammae similēs serpentibusēvolābant, et urbem tōtam dēurēbant; omnis Ida ardēbat.”
illī autem rēgem monuērunt: “hoc ōmen infēlīx est, domine — mōnstrum horribile ā dīs missum. vōbīs necesse est hunc infantem statim interficere. ille tōtam cīvitātem dēlēbit.”
tristis Priamus igitur nātum armentāriō suō, Agelāō, servō fidēlī, mandāvit. “cor istīus mihi refer. tum cīvitās nostra salva poterit esse.”
benīgnus armentārius autem hoc facere nolēbat, sed infantem in monte Idā ad tūtēlam deōrum relīquit; regī cor canis retulit.
tum aliquantō post Agelāus ad eundem locum, ubi infantem relīquerat, revēnit, et, ecce! ursam vīdit mammam infantī dantem. hoc erat ā dīs ōmen secundum!
ille puerum ad uxōrem suam portāvit ac prō suō aluit. nam illī orbī erant.
puer, Paris nōmine, cito adolescēbat et iuvenis fiēbat pulcher ac fortis. multa praeclāra faciēbat, multa dīgna fīliī rēgālis perfēcit. sōlus quidem atque adhūc parvus puer manum latrōnum ā bōvibus pepulerat et sodālēs suōs servāverat. ex hōc hominēs eum Alexandrum vocābant, nōmen “defēnsōrem hominum” significāns. Paris autem dē orīgine suā nihil sciēbat.
“vae mihi”, inquit Agelāus. “quam diū poterō commentum meum cēlāre? nam omnēs eum vidēbunt rēgālem esse. mox rex ipse fraudem meam cognōverit.”
apud hominēs tamen Paris vir erat honestus probusque. etiam dī Alexandrum iūdicem esse excelsum habēbant. idcircō Mercurius deās ad illum dūcēbat.
meridiē illī, dum pastor harundine suāviter sub arbōre canit, deus alātus in āëre velut avis apparuit dīxitque: “Paris beāte, pater deōrum hominumque tē iubet hoc facere: venient ad tē trēs deae. dē pulchritūdine inter sē dissentiunt. dā palmam victōriae pulcherrimae eārum.”
tum deus ēvanuit.
prīma ad Paridem Iūnō vēnit. stolam gerēbat purpuream et in capitecorōnam gemmīs affixīs, velut matrōna eximiā pulchritūdine, manū dextrā scēptrum tenēns.
“Alexander beāte,” inquit, “ecce! pulchritūdo mea ad imperium pertinet. virō mortālī haec sunt summum bonum: exercitūs habēre, populōs vincere, tōtum orbem terrārum sibi subiectum vidēre. voluptātēs iuvenālēs cito ēvanescunt; iuventūs ipsa semper brevis est, nec sapientia vel scientia mortālis valet sine potentiā. sīc est rēgula hominibus: potentissimus aliīs imperat. ego sum regīna dēārum. hoc tibi, beāte Alexander, prōmittō: imperium sine fīne habēre. hoc Parcae dēcrēvērunt: Alexander sibi tōtum orbem terrārum subiciet. tantum mihi dā palmam victoriae.”
ille autem benignē surrīsit dīxitque: “aliam ream opportet mē audīre, dea.”
tum Minerva sē Paride coram prōduxit, vestīta velut Lacōnica virgō praestantis venustātis.
“Alexander beāte,” inquit, “tibi amīcitiam, sapientiam, sanitātem, fēlīcitātem vēram prōmittō. nam ope meā omnia mysteria intellegēs, omnēs sapientēs intimē cognoscēs. mēcum vēram voluptātem in vītā simplicī inveniēs, hominēsque tē beātum vōcābunt, quod tū tē ipsum intellexeris. ex hōc omnia bona tibi redundābunt: bonōrum amicītia, grātia hominum, delectātiō rērum, fēlīcitās immūtābilis. fuge Iūnōnis blanditiās, fuge Veneris turpēs corruptēlās. vāde mēcum, cāre, et ego tibi semper favēbō, dea tibi semper adiūtrīx. tū idcircō bene vīvēs beātus, gnārus naturae rērum.”
ille iterum benīgnē surrīsit dīxitque: “mē oportet, dea, tertiam ream aequē audīre.”
tum Venus appropīnquābat et, postquam sē illī in prātō amoenō praebuit, Natūra ipsa velut ē reverentiā formae eius conticuit. nam crīnēs ūberrimī per collum dīvīnum intortī defluēbant, et in capite erat corōna flōribus variīs texta, cutis autem eius candōre roseō lūcida nitēbat. pastōre coram dea eximiae pulchritūdinis stābat nūda.
“Paris beāte”, inquit, “tibi prōmittō summam fēlīcitātem, sī mihi parēbis. nūlla mortālis tam pulchra vel tam formōsa est quam ego — nisi fortasse Helena Lacōnica. ea mē dēlectat, eī ego valdē faveō. laudāsne meam formam? pariter Helenae formam laudābis. quis iuvenis sibi nōn cupit pulcherrimam fēminārum amīcam amantemque habēre? posthāc omnēs virī tibi invidēbunt, omnēs tē beātissimum hominum vocābunt, quod illa tē dēliciās suās appellāverit. tantum mihi, benīgne, corōnam victōriae dā, et Helena tōta est tua.”