Fābula 12 – Apple of Discord

mālum Discordiae:

nuptiae Peleī et Thetidis

Iuppiter, postquam patrem suum Titanōsque vīcit, orāculum ā Terrā, aviā suā, recēpit. nam ille auctōritātem suam per cōnūbia ac foedera cum aliīs dīs deābusque mūniēbat et honōrēs dīs fautōribus tamquam clientibus suīs distribuēbat.

praetereā saepe erant fīliī suī. nam ā Latōnā Apollinem Diānamque genuerat, ā Cerere Proserpīnam, ā Diōnē deā Venerem; per nympham Maiam autem Iuppiter pater erat Mercuriī. hī dī omnēs habēbant provinciās suās ā patre Iove tribūtās.

sed Māter Terra nepōtem suum monuerat: “dea Thetis māter eritpotentiōris quam pater suus”.

idcircō Iuppiter Thetidem mortālī virō, Pēleō, in mātrimōnium dedit, quod Pēleus pius erat atque honestus vir. Iuppiter hoc in animō habēbat: “fīlius ēius deae imperium mihi numquam poterit auferre.”

Thetis dea erat marītima, fīlia Nēreī, fīliī Oceānī. tristis dea fātum suum plorābat, frustrā autem, quod pater deōrum dīxerat.

quam durum est”, inquit, “mātrem esse virō mortālī. nam etsī potentissimus erit inter hominēs, brevī tempore moritūrus est! nam fīlius meus tamquam flōs papāver vīxerit, et mox eum mortuum lūgēbō. vīta mortālis nihil valet, ac nōbīs dīs hominēs similēs sunt pecoribus! vae mihi!”

Pēleus autem magnoperē gaudēbat, quod Iuppiter tantum eī honōrem tribuit.

tum omnēs dī atque omnia sub sōle nūmina ad nuptiās Pēleī et Thetidis vēnērunt – omnes, quidem, praeter Discordiam, deam iurgiōsam ac pugnācem. nam Iuppiter ipse eam vetuerat adesse.

Discordia īrātissima “istī mē”, inquit, “in levī habent meumque honōrem contemnunt. vōs caelestēs omnēs mē neglegitis — et pācem proptereā apud vōs exspectātis? vēsānī! mē absentem plūs timēre discētis quam praesentem. istīus contumeliae vōs paenitēbit!”

tum dea in mālō aureō, arbore Hesperidum ab Hercule carptō — nam Iūnō id illī dederat — hunc titulum inscrīpsit: EĪ PULCHERRIMAE.

ea subinde hoc inter convīvās nuptiārum tamquam pilam inter puerōs iniēcit, rixāsque deārum exspectābat.

mālum aureum ad pedēs Vulcānī advolverat. prīmō deus mālum nōn vīdit, sed pedem in id leviter offenderat — nam pōculum nectaris ad mātrem suam portābat. tum aurum conspēxit et mīrāns exclāmāvit: “nesciō quid bellum invēnī: quid est?”

māter ēius autem, haud procul ab eō sedēns, auscultābat dīxitque: “mihi est haec pilula, mī filī. ab Hesperidum insulīs mihi Herculēs aurea māla abstulit. hoc valdē vīle est, sed cārum mihi! ergo mihi, fīlī cāre. sine dubiō ego hoc neglegenter āmīsī.”

Hans Rottenhammer, Wedding of Peleus & Thetis

inventum Vulcānī autem uxōrem ēius haud fefellit, sed statim illa globulum ē manū ēius ēripuit atque exclāmāvit:

“ō marīte mī, cārissime deus! quam bellum dōnum mihi adtulistī! tū autem, socrus cāra, benigna Iūnō, apertē hoc vīle nōn āmīsistī, quod mālum titulum habet, sed illa māla Hesperidum litterās nōn possunt habēre. num arborēs putās posse scrībere? grātiās maximās tibi agō, marīte!”

tum Minerva, in medium inruēns, mālum ex eius manibus ēripuit clāmāvitque:

“ō simplicissima Venus. nōnne lēgistī verba in eō īnscripta? nōn tibi haec īnscrīpta sunt! nam tū quidem hominibus volūptātēs addūcis, sed volūptās alīquid est, nōn pulchrum, sed iucundum. titulus nōn dīcit ʻeī iucundissimae’ sed potius ʻeī pulcherrimae’; scīlicet nihil pulchrius est quam sapientia. dea pulcherrima igitur est dea sapientissima. hoc iūdicium vōbīs affirmābit pater noster. ergo mālum est meum.”

ita ea dīxit maximā cum fiduciā, quod vidēlicet Iuppiter Minervam plus amābat quam aliās.

Iuppiter autem cupiēbat iurgium cum uxōre suā vitāre. ille dīxit: “fīliae cārae et uxor mea, cūr iurgium conciētis? in nuptiīs dīvīnīs nōn decet rixās adesse. Discordia abest! hoc inter vōs disputātum illī vestrûm dignissimae alius arbiter aliō diē adiūdicābit. hanc rem ad arbitrium Paridis mittam, mortālis honestī atque aequī.”

Peter Paul Rubens,The Wedding of Peleus & Thetis