puella Colcha ad cubiculum suum sē recēpit, omnibus afflicta aerumnīs, quās Cupidō in pectore humānō concitat. omnia ante oculōs eius vēnērunt — aspectus, habitus, verba virī. eī hās memoriās cogitantī nēmō omnium hominum similis Iāsōnī esse vidēbātur. vox illīus verbaque melle dulciōra in aurībus puellae iam sonōrābant; metūs tamen anima eius erat plēna propter taurōs aëneōs; praetereā īnsidiās ab Aētā metuēbat, ac quasi iam mortuum virgō illum lūgēbat. dum lacrimat, aerumnae eius per sermōnem expressae sunt:
“quam ob rem ego tantō maerōre afflīgor? utrum hērōs an latrō, advena ille malē perībit: quid meā id rēfert? at, velim eum salvum esse. ecce, domina Hecātē, haec est prex mea: vivat ille, ut ad Iolcum suum perveniat. at sī fatum est illum per taurōs aëneōs interficiendum esse, utinam prius sciat mē quidem tālī morte haud gaudēre.”
talia sibi dīcēns puella multō flētū obdormīvit.
intereā Iāsōn cum suīs ad palūdem pervēnit, in quā Argō cēlābātur. Argonautae eōs venientēs laetē salūtābant, multa ac crēbra rogantēs; Iāsōn tamen aspectū dēiectō stābat.
dēnique omnēs tacuērunt, et dūx eōrum “amīcī,” inquit, “rex crūdēlis nōbīs obstat. sunt eī in Agrō Martiālī taurī ingentēs aëneīs pedibus, quī flammās fūmōsque exspīrant. ut vellus aureum capiam, mihi necesse erit, hīs iūgō subditīs, prīmō quattuor iūgera dentibus dracōnis conserere; ē quibus terrigenae armātī orīrī dīcuntur; tum mihi omnēs terrigenae ūnō diē manū meā interficiendī sunt, nemine adiuvante. tantus est labor meus, amīcī, quem ego statim suscēpī, quia aliter facere nōn poteram.”
hīs audītīs, diū omnēs tantō periculō obstupifactī stetērunt; diū tacentēs in sē nequīquam intuēbantur.
tandem Peleus exsiluit et “bonō animō fac sīs”, inquit. “nē animō dēficiāmus. ego quidem mālim armīs potius quam verbīs crēdere. sī tū autem, Aesōnida, in hōc inceptō minimē audēbis, alterī cēde: ego parātus sum periculum subīre. supplicium haud pēius sufferam quam mortem.”
eandem sententiam exprēssērunt nōn sōlum Telamōn ac geminī Castor et Pollux sed etiam Meāger, fīlius Oceānī. aliī autem tacēbant.
dēnique Argus surrexit dīxitque: “hoc cōnsilium nōbīs inūtile est, amīcī. quid bonī nōbīs erit sī singulātim obtruncātī erimus. nōbīs opus est scīlicet vīribus summīs; at opus est auxiliō deae potentissimae. est in Aeētae domō puella, quae ā Hecātē ipsā docta est herbās magicās arte mīrābilī tractāre. hīs illa potest ignēs flagrantēs exstinguere, flūmina inūndantia restringere, astra ac lūnam sacram mediō in cursū sistere. huic forsitan māter mea, eius soror, persuadeat. crēdō eam nōs benignē audītūram esse, atque ego quidem parātus sum ad aulam Aeētae redīre, ut mātrem meam auxilium ōrem.”
huic cōnsiliō dī signum secundum immīsērunt: nam continuō ē caelō timida columba alba, quam accipiter avidē petēbat, in Iāsōnis gremium perterrita cecidit pāvidaque recubābat. tum vātes Mōpsus magnopere gaudēns exclāmāvit:
“ecce, amīcī — signum vōbīs ā dīs missum. nōnne ita anteā ille vātes caecus, Phineus, nōbīs praedīxit? omnēs memoriā tenētis illum dixisse nōs iter ope Veneris perfectūrōs esse. Cytherēa nōbīs salūs erit. utinam dea nōs adiuvet! utinam hoc omen nōbīs secundum sit! ita accipiō, amīcī. Venerī crēdāmus! Argō salūtem nostram mandēmus!”
hīs verbīs audītīs, iuvenēs plausērunt. Idās autem, vir pugnāx atque acer, magnā voce clāmāvit: “ō dēdecus! ita est? nōs, virī fortissimī, arte muliebrī salvī erimus? nōs inter meretrīcēs in templīs Veneris auxilium postulābimus? quid? utrum virtūtem puellārum exspectēmus? an subsidium magārum barbarārum petāmus, tamquam amantēs pallidī? an virginī insanientī salūtem nostram mandēmus, ut illa unguentō vel philtrīs magicīs faciat id quod ipsōs nōs virōs armīs nostrīs perficere oportet? virī sīmus! opus martiāle arte martiālī faciāmus!”
ita dīxit, et sodālēs multō murmure immōtī tamen sedēbant; nēmō surrexit nec quis sententiam eius sermōne confirmāvit.
dēnique Iāsōn “vidēlicet” inquit “omnēs cōnsentīmus”, et Argum ad Colchōrum urbem remīsit. tum nāvem in apertō mōvērī iussit, “nē nōs”, ut inquit, “barbarīs ignāvī videāmur”.
eōdem tempore Aeētēs in contiōne, quam in locō sēclūsō advocāverat, dīcēbat; in animō habēbat Minyās dolō dēlēre: sē, dūce illōrum taurīs victō, cēterōs statim iussūrum esse accēndī, virgultīs dē silvā dēspoliātīs atque in nāve collocātīs; quippe sē Phrixum benignē excēpisse, Iōve monente — hospitem quidem quam cultissimum; pīrātās tamen praedae cupidōs oportēre poenam dare, nōn hospitālia dōna referre! tantam gratiam fīliōs Phrixī hospitī paternō reddidisse! illōs manum latrōnum sēcum rapīnae causā adduxisse. iam prīdem Sōlem patrem suum sē dē cōnsanguineōrum īnsidiīs in sē monuisse — haud ā fīliābus fīliōve Apsyrtō, vidēlicet, potius quam ā nepōtibus. “at illī” inquit “poenam dabunt, atque in terrā exsecrātā iacēbunt insepultī!”
intereā Argus ad rēgiam revēnit, mātremque ratiōnibus gravibus impellēbat, quās omnēs ipsa iam nōverat. dubitāverat tamen, quia puellam invītam fore putābat rēgisque īram metuēbat.
Mēdēa autem, dum haec geruntur, in lectō suō dormiēbat, inquiēta tamen. somnia enim aerumnīs curīsque animam eius complēbant. in somniō videt advenam labōrem periculōsum accēpisse, nōn velleris aureī causā sed potius amōris Mēdēae ipsīus gratiā; sē ipsam esse praemium illīus labōris, et sē advenae triumphantī nūptūram esse; in somniō videt sē ipsam taurōs facile tractāre, at, labōre rīte perfectō, parentēs negāvisse sē palmam victoriae advenae datūrōs prō rē gestā fīliae; nam cum illō pactum fuisse; tum post magnam dē rē altercātiōnem, patrem dēnique fīliam sīvisse vel patriam vel exsilium cum advenā līberē ēligere; tunc eam sine morā prōnūntiāvisse sē advenam patrī matrīque praeferre; tum illīs ex īrā clāmantibus Mēdēa expergiscitur.
in lectō arrecta, terrōre horrescēns, cute sūdōre perfūsā, longō intervallō sedet; tum sē ē metū recipit atque ē misericordiā suī sibi dīcit: “ah, hī nōbilēs! peritūrī hūc vēnērunt. mortem dūcis eōrum prōvideō ac metuō. utinam ille ad patriam redeat, ut aliquam puellam Argīvam petat! melius erit mē innūptam perīre quam tantās aerumnās sufferre! at pudor, hinc abī! auxilium sorōris quaeram. illa prō fīliīs sollicita est, et forsitan eī in hāc rē ope meā opus sit.”
hīs dictīs ea surgit et, valvīs cubiculī apertīs, aulam dēsertam nūdō pede intrat, sorōris conclāve petēns, ut eī omnia patefaciat. at gradus eius tardat, pudōre gravī oppressus, dum mēns haesitat; ibi diū in tenebrīs incerta stat. dēnique pedēs retrō ad cubiculum suum vertit, sēque in lectō flētuī multō dat. ter prōfiscitur, ter pudōre victa revenit. dēfessa dēnique in lectō iacet, plorāns. tamquam virgō nupta quae vel ē bellō vel ē naufrāgiā vel ē quōvīs aliō malō marītum novum āmīsit antequam coniūgium factum est; quae nequīquam iterum iterumque vānum lectum in longō silentiō spectat, quamquam cor eius dolōre penitus turgescit; quae plorāns in cubiculō suō manet, nimis pudōre affecta, nec sē cum familiāribus commiscēre vult, nē ancillae eī inrīdeant, nēve verbīs impudicīs ignominiam eī inferant: tālī similis Mēdēa sēclūsa plōrābat.
dēnique autem ūna ex ancillīs, puella aequaeva cāraque, ad cubiculum adveniēns, dominam intus plorantem invēnit; quae continuō ad Chalciōpēn accucurrit et omnia illī patefēcit. illa, quae in conclāvī suō cum fīliīs conferēbat, statim sollicitā mente per domum ad sorōris cubuculum ruit. ibi eam in lectō inter multōs gemitūs dissolūtam, genīs lacerātis oculīsque flētū dēfessīs, invēnit. tum eī amplexūs dāns clāmāvit “ō cāra soror, quam ob causam tū vītam tuam per lacrimās consūmis?”
Mēdēa per pudōrem nimis ērūbescēbat diūque tacēbat. nam quamquam animus eius iam prīdem promptus erat respondēre, pudor virgineus linguae frēnōs adhibēbat. dēnique autem, amōre audācī impulsa, per mendācium respondit: “propter fīliōs tuōs in metū praecipuō sum: nē pater eōs ūnā cum advenīs temerē interficiat! paulō antehāc dormiēbam, atque in somniō tālem rem horrībilem vīdī. dī immortālēs tāle malum āvertant!”
hīs verbīs perterrita, Chalciōpē exclāmāvit: “īdem metūs mē terrent ac tē, soror; eā causā hūc quam celerrimē vēnī, ut nōs cunctae nātīs meīs viās ad salūtem inveniāmus. tē implōrō: per Terram magnam deōsque inferōs, grave iusiurandum iurā! nōlī līberōs meōs sinere crudeliter ad mortem dūcī! at sī nōn: utinam ego eōdem tempore morte exstinguar ac nātī meī; tunc posteā ego tē tamquam Erinys ultrīx ex inferīs īnsectābor!”
hīs dictīs sē lacrimīs acerbīs dedit vultumque in sinū sorōris abdidit; iam domus tōta plēna erat fēminārum flētūs.
longō temporis intervallō Mēdēa prīma locūta est: “soror, quam tū mē istīs verbīs terrēs! quid ad nōs maledicta vel iuraiuranda pertinent? tantum hoc cupiō: ut fīliī tuī salvī sint. at quoniam tū id poscis, ecce! iusiurandum grave iurō: per omnēs deōs inferōs perque Mātrem Magnam: ope meā tē tuōsque salvōs fore; dī ita faciant!”
“agedum”, illa inquit, “nōnne tū arte tuā nātōs advenamque illum servābis? nam ope tuā opus est nōn sōlum cōnsangineīs nostrīs sed etiam illī, quī tantum perīculum suscēpit. ille quidem Argum ad mē mīsit, et auxilium nostrum nunc petit.”
quibus verbīs audītīs, Mēdēa magnopere gavīsa est, et sorōrī respondit: “Chalciōpē, omnia faciam, ut tū nātīque tuī, nōn sōlum salvī, sed etiam fēlīcēs sītis. nam, nōnne tū mihi plūs quam soror ac māter potius quam germāna vidēris, quoniam tū mihi parvae mammam eandem dedistī ac nātīs tuīs — ut ā mātre nostrā saepe audīvī? at abhinc fuge; nōlī dē hīs rēbus dīcere. māne ego ad Hecātēs fānum ibō, herbīs idōneīs ad taurōs tranquillandōs collectīs.”
Chalciōpē igitur sē ad conclāve suum recēpit et omnia nātīs ēxplicāvit; dē quibus rēbus certior factus, Argus ad nāvem redīit.
interim nocte obtentā tenebrae dēnsantur, dum polus sidera pascet. eā hōrā mediō in marī nautae vigilantēs Ursam vertentem Oriōnemque stellīs fulgentem spectant. eā hōrā viatōrēs vigilēsque labōre dēfessī quiētem dēsiderant. eā hōrā māter maerēns infantis suae obliviscitur mortuae, tandem somnō victa; eā hōrā in urbibus tandem dēsinunt canēs latrāre vocēsque hominum per viās sonāre. quā hōrā astra somnum mortālibus suadent, eā hōrā Mēdēa īnsomnis in cubiculō suō manet: eam paenitet, quod turpiter contrā patris iussum advenam iūvāre vult; cūrae amōris animam remordent; vīrēs taurōrum metuit: ierum iterumque illum obtrītum sub ungulīs aëneīs videt doletque. ut radiī sōlis micantēs trepidant in murō saltantēs, ē situlā aquae plēnā reflectī, sic cor eius aerumnīs in pectore palpitat salitque: nunc putat sē illī tutēlam in taurōs fore, nunc mortem sibi cōnsciscit, nunc fātum suum aequō animō sufferre cōnstituit, tōtā rē neglectā. anceps inter metum spemque animus fluctuat, mēnsque incerta sententiīs variīs cruciātur:
“vae mihi! hīc malum, illīc malum in utrāque parte iacet! quō modō possum inter talia ēligere? haud decet mē parentēs dēcipere aut iussa patris neglegere. quō dolō possum illum servāre quīn parentēs meī id cognōscant? at illō mortuō, quam misera erō! utinam mē ante lūcem dea Diāna sagittā acerbā necet! tunc mihi dēnique quiēs secūra erit. at discēdat ā mē omnis pudor, omnis scrupulus! meā ope ille fugiat, vellere aureō captō – tunc ego eōdem diē aut dē trabe altā suspēnsa mortem obībō, aut venēnō. at per tālem mortem quantum mihi dēdecus ēveniet! Cholcae idcircō mē infāmem malīs verbīs reddent. ergō hāc ipsā nocte melius est mē in meō cubiculō perīre; nam in tālī morte nec infāmis videor nec perfida parentibus.”
hīs dictīs, cistam in sīnum suum accēpit, in quā herbae tam salūtārēs quam lēthālēs servābantur, in animō habēns sibi mortem consciscere. multōs inter flētūs manibus fībulās trementibus bīnās reserābat — at sibitō maximus horror moriendī mentem cēpit, et abhorrēns magnō silentiō diū sedēbat. ante oculōs veniunt omnia iūcunda omnēsque cūrae viventium; vīdit amīcās aequālēs quibuscum gaudēbat ludere; vīdit saltātūs gracilēs in quibus semper laetēbātur. haec omnia maximī esse nunc habet, et longē dulcius vidētur sōlem spectāre quam umquam anteā. quae omnia vīsa tunc mortis odiō animum eius implēvērunt, absque inceptō suō mēns abhorruit.
Mēdēa tum longō intervallō ex illā cistā aliud extraxit — medicāmentum efficācissimum valēnsque ad taurōs mānsuēfaciendōs, nomine Prōmētheum, quod ipsa in rupibus Caucasiīs collēgerat. quī hoc corporī suō illēverit, postquam Virginem ūnigenam sacrificiīs noctūrnīs plācāverit, ille in ūnum diem invulnerābilis ignī ferrōque fiet atque aliōs mortālēs superāre audāciā vīribusque corporis valēbit. id originem habet in plantā quādam, quae prīma apparuit ex humō ichōre sanguineō madefactā, quem Titānus ille in rupe alligātus prōfūdit, dum Iōvis aquīla iēcur eius rōdit. cuius flōrēs eōdem colōre ac crocī Corcyraeī in caulī excelsā flōrent, radix autem speciem habet carnis nuper sectae. ex hōc succus ater manat, quem Mēdēa mediā nocte, veste fuscā amicta, conchā Caspiā collēgerat, postquam septiēs corpus suum aquā vīvā lauvit, Brīmō septiēs nūtrīce infantium invocātā, Brīmō noctivāgā septiēs rēgīnā inferōrum invocātā. radice Titānō sectō, magna terra mōvit tremuitque, et Prōmētheus ipse ex animī angōre gemuit.
id unguentum, quod ex hōc confēcerat, illa nunc in gremiō retinet, dum tacēns in conclāvī suō sedet, intentē aurōram prīmam exspectāns.