Adapted from the Metamorphoses of Apuleius
Maurice Denis, Psyche Abandoned
ōlim in Lydiā rex trēs habēbat fīliās. omnēs ex eīs pulchrae erant, sed tertia filia aliās fēminās pulchritūdine suā longē superāvit. illīs duābus inopia procōrum nūlla erat, et rēgēs potentēs libenter eās in mātrimōnium dūxērunt. hanc autem, Psychēn nōmine, nēmō petēbat, quod pulchritūdine in aequō dīs stābat. omnēs eam tamquam deam adōrābant.
Psychē autem plūrimum dolēbat ac saepe lacrimābat, quod neque amīcum neque amīcam usquam invēnit, sed virgō sōla semper manēbat tamquam statua in adytō adōrāta; nam forma eius verenda erat, atque hominēs formam eius valdē metuēbant.
Venus autem īrātissima erat, et vehementer Psychēn oderat, quod omnēs eam prō deā colēbant. “istī illam”, inquit, “Venerem novam vocant atque eam pulchriōrem putant quam mē, deam vēram! illam dēlēbō.”
tunc ad sē fīlium pestiferum suum arcessīvit Cupidinem.
“tū, mī male fīlī, et hominibus et dīs pestis semper es. saepe tibi maledīcēbam, quod maleficia ubīque committis. nunc autem grātiam ā tē petō: ope tuā inimīcam mihi hominem dēlēbō. amābō tē: tibi quicquid quaerēs dabō -– tantum adiūvā mē.”
et ille “cāra māter mea”, inquit. “promptus sum tē adiūvāre. mihi semper placet hominibus dolōrem inflīgere. sed dā mihi dōnum quodlibet; id mihi nihil interest.”
tum is deus pestifer ad Lydiam volāvit. pharētra eius plēna erat sagittārum acerbārum. sed ille, simul ac Psychēn vīdit, statim amōre ardēbat. puella formā suā deum ferōcem cēpit. Cupidō ipse eam cupiēbat.
“hanc”, inquit, “in mātrimōnium clam dūcam. māter mea nīl sciēt.”
illī prō beneficiō Apollō, frāter ēius, grātiam reddidit*: Apollō patrī Psychēs orāculum fallāx ēdidit: “dī tibi īrātissimī sunt, ō rēx Lydōrum. nēmō nisi fīlia tua pulcherrima eōs plācābit. eam in sacrificium ad drācōnem in monte meō relinque.”
eam ibi Lydī invītē relīquērunt. ibi Psychē per noctem in monte manēbat fātumque suum timēbat.
māne autem ventus Zephyrus, minister Cupidinis, eam lēniter rapuit atque in vallem amoenam portāvit. puellam dēnique in herbīs mollibus dēposuit. ibi illa diūlibenter dormiēbat.
posteā Psychē surrēxit* ambulābatque per nemus sanctum. ibi vīllam magnificam cōnspexit et cautē illa vīllam intrāvit: ubīque aurum, argentum, gemmās vidēbat. illa domus mīra erat. ministrī ancillaeque eam salūtābant ac “dominam” vocābant.
tum ea vōcem benignam ex omnī parte audīvit: “cāra mea, nunc tū uxor es mea. deus sum potēns, tē semper cūrābō. tū quoque posthāc māter eris deae potentis. hoc sōlum ā tē poscō: tū mē numquam spectābis. noctū tē vīsitābo, ante lūcem invīsus discēdam. invīsus tibi semper erō marītus.”
simplex Psychē autem magnopere gaudēbat, quod tandem nympha erat deō.
posteā ēius sorōrēs ad montem illum vēnērunt lamentātiōnēsque longās prō sorōre āmissā faciēbant. vocēs eārum per vallem usque ad vīllam Cupidinis descendēbant, illāsque cotīdiē Psychē audiēbat. ea in diēs dolēbat lacrimābatque.
“ō marīte benigne”, inquit, “tū mē plūrimum amās. tū mihi nihil negās. infēlīx tamen sum, quod sorōrēs meae mē putant mortuam. dā mihi hoc tantum, sī fiērī potest: cupiō eās vidēre. possuntne mē in vīllā nostrā vīsitāre?”
“cāra uxor mea”, inquit, “propter amōrem tuī, Zephyrum iubēbō eās hūc māne portāre. dē mē autem tacē. eae nihil dē mē nunc sciunt nec quid posthāc scient.”
sorōrēs ad vīllam magnificam vēnērunt* ac stupefactae omnia spectābant: aurum, argentum, gemmās, dīvitiās, et valdē invidaefiēbant.
itaque illae ab eā petēbant: “dīc nōbīs dē marītō tuō, soror cāra.”
tum Psychē fabulam fallācem confēcit: “ille pulcherrimus est ac dīvitissimus iuvenis. speciem Apollinis seu Cupidinis habet.”
ad vesperum illae dīxērunt: “quam beāta es, soror! quō modō marītus tuus tantās habet dīvitiās?”
tum ea illīs respondit: “ille mercātorbenignus est. nāvēs eī plūrimae sunt, et nāvēs ēius dīvitiās ab Indīsferunt. ille mihi est tamquam avunculus benignus.”
illae autem perterritae erant. “simplicissima Psychē, iste marītus tuus tē dēcipit. māne illum vōcās iuvenem pulchrum, nunc autem senem dīvitem! mendācia! tū eum numquam vīdistī! num tu es mendāx, cāra?”
tum Psychē ūbertim lacrimābat responditque: “ego eum numquam vīdī.”
“infandum!” inquiunt. “Apollō nōs monuit* dē drācōne pestiferō. iste marītus tuus drācō est pestifer. illum debēs manū tuā necāre. nocte in lectō novāculam habē. lucernam prope lectum cēlā. dum ille dormit, faucēs illīus caede!” hoc consilium illa libenter cēpit.
posteā sorōrēs ēius discessērunt.
tum nox sē suprā terrās pandēbat. ea puella pavēns in lectō manēbat.
postrēmō marītus eius ad lectum vēnit et mox obdormīvit. ea cautē surrexit, cautē novāculam manū tenēbat, cautē lucernam accēnsit. mīrābile visū! adolescentem formōsissimum vīdit. ex aspectū ēius etiam flamma lucernae ipsa increscēbat. ex ūmerīs deī pinnae in lūmine roseae candēbant. tunc spīritus puellae in faucibus haesit et ea diu perterrita deum spectābat.
ē lucernā autem ardēns stilla oleī infēlīx cecidit atque in ūmerum puerī dextrum stillāvit. ille statim ē somnō surrexit puellamque stupēfactam in lūce lucernae vīdit.
“o simplicissima Psychē, nunc hic nōbīs est fīnis. fīlius sum Veneris, deae tibi invidae; Cupidō ille sum, deus potentissimus. sed tē servāre āb īrātissimā matre meā diūtius nōn possum. avē valēque, cāra uxor mea.”
ille dīxit, fūgitque.