deus Dionysus vel Bacchus nātus est Thēbīs ē Semelā, fīliā rēgis Cadmī, quam Iuppiter, sub speciē mortālī, noctū vīsitābat. faciem amantis suī autem puella numquam vīdit. Iūnō autem puellae valdē invīdēbat, et eam dēlēre cupiēbat. quōdam diē rēgīna deōrum Semelae, iam sex mensēs praegnantī, apparuit aspectū vīcīnae anūs vetulae.
“cūr tū faciem amantis tuī numquam vīdistī, cāra?” vetula rogāvit. “hic tē dēcipit. postulā vēram eius nātūram formamque tibi revēlārī. nam oportet tē nātūram patris infantis tuī bene cognōscere.”
at vēra nātura formaque Iōvis fūlmen est dē caelō fulgēns. Iuppiter prīmō recūsābat postulātum concēdere, sed quia iam iurāverat, valdē invītus optātum puellae concessit.
Cadmus iussit dēlūbrum in eō locō aedificārī quō fīlia, fulmine dē caelō tacta, in cinerem reddita est. ibi vītēs ūvīs onustae ūbertim crescēbant, ignisque perennis rītē colēbātur.
infantem praecōcem autem Mercūrius, iussū Iovis, ex iam fūmante favillā rapuit texitque. nam Mercūrius alterum uterum infantī masculīnum confēcit, excāvātum in fēmore patris, arte consūtum. ibi tempore mātūrātus, deus infāns dēnique rē vērā in antrō Crētaeō nātus est — quā dē causā ille “bis nātus” colitur — Mercuriī obstetricis operā.
[Iūnōnis iussū autem Titānēs ē cūnābulīs infantem ēripuērunt, corpusque eius discerpsērunt, et, frustillātim in cortīnā commixtum, coxērunt, quod pergēbant consumere. ē stillīs eius sanguinis, quae in solum ceciderant, Pūnicum granātum crescēbat. Tītānēs autem fulgōre dē caelō tactī dēlētī sunt. sōlum cor infantis intactum restābat, ē quō Rhea, āvia eius, infantem refēcit.]*
* Orphic accountinfantem Iuppiter tunc Prōserpīnae commīsit, ā quā Inōnī nūtrīcī trāditus est. Inō altera erat fīlia Cadmī, uxor rēgis Orchomenī, Athamae nomine, quae infantem deum apud tectum muliebre cēlāvit, fēminīnō modō vestītum; quod dēceptum autem Iūnōnem haud fefellit.nam dea furōrem in Athamam immīsit, quo affectus ille fīlium suum Learchum, aprum esse putāns, necāvit.
eōdem tempore autem Mercurius, iussū Iōvis, infantem dīvīnum ē periculō ēripuit, nymphīsque, quae in monte Nysā habitābant, commīsit. ibi nymphae Bacchum in antrō cūrābant et melle alēbant. in monte Nysā deus adolescēns vīnum ex ūvīs factum invēnit.
cītō adultus, per tōtum orbem terrārum errābat, quia furōre afflictus est ā Iūnōne missō. dēnique ad Phrygiam pervēnit, quō Rhea eum sānāvit docuitque rītūs suōs.
posteā per omnēs terrās peregrīnābātur vīnum hominibus ferēns, et furōrem in eōs immittēns quī deō resistēbant. aliōs autem līberāvit, ē quō factō Līber vocātur. Indōs docēbat vītēs colere vīnumque facere, et ibi multās urbēs condidit.
currū leopardīs tractō vehēbātur, saepe vestītus muliebrī modō. procēdēbat per terrās cum Sīlēnō, praeceptōre suō, atque ūnā cum exercitū comitum — Satyrōrum Maenadumque.
(Satyrī silī sunt, auribus acūtis, cornibus parvīs, caudā caprī praeditī. Maenades vel Bacchantēs autem fēminae sunt saevientēs, pellibus hinnuleōrum vestītae, capite circumdatae hederā consertā vel tortīs serpentibus, thyrsum dextrā, tympanum sinistrā manū gerentēs. hae ebriae magnō sonitū saeviēbant, per montēs nocte errāntēs.)
quō cum comitātū, in Eurōpā Bacchus prīmō ad Thraciam pervēnit, quō rex Lycurgus iussit comitēs deī prehendī, rītūsque eius opprimī.
Bacchus ipse fūgit, refugium quaerēns in Thetidis antrō, nymphae marītimae. īrātus Bacchus prīmō terrās Thrāces siccitāte atque inopiā afflixit, tum in Lycurgum ipsum insāniam saevam immīsit, quā affectus ille Dryadem, fīlium suum, secūrī īcit, quia eum prō truncō hederae habēbat, et pergēbat nāsum, aurēs, digitōs puerī forfice crudeliter amputāre. itaque Lycurgus fīlium suum necāvit.
quam ob rem Bacchus maledictum in fīnēs Thrācum prōnūntiāvit, ac mortem rēgis expiātiōnis causā postulāvit. Lycurgus igitur decrētō populī equīs ferīs tractus atque in quattuor partēs dīvīsus est.
posthāc Bacchus triumpāns ad patriam suam prōcessit, Thēbās, quā in urbe nātus erat.