[Thēbīs, ante rēgiam stat Bacchus, modō Bacchānālī vestītus: crīnibus longīs dēiectīs, stolā muliebrī, pelle hinnuleī amictus, fronte racēmīs frondōsīs circumdatus, thyrsum manū tenēns. apparet iuvenis esse pulcher, effeminātus tamen.]
BACCHUS: ego Bacchus sum, nātus Iovis. māter mea mortālis erat, fīlia Cadmī, Sēmēlē nomine, cuius ex uterō igne dīvīnō obstricātus sum. hīc, iussū Cadmī, tumulus eius rītē flammā perennī in templō sacrō colitur. dēlūbrum eius frondibus pampineīs ornāvī.
Thēbās ultiōnis causā advēnī. nam sorōrēs mātris mē deum esse identidem negant. patrem meum putant humilem esse mortālem; ita dīcunt: “pater noster virginitātem āmissam eius mendāciō nōbilī recondidit. rē vērā Iuppiter eam propter stuprum dēlēvit.” ob hanc contumēliam supplicium dīrum dē Thēbānīs sūmam. omnēs mulierēs furōre iam afflictae sunt; per montem Cithaerōnem errant, modō Bacchānālī vestītae; inter quās māterterae meae thyrsōs per noctem inter longōs ululātūs quatiunt.
ego autem sub speciē mortālis virī, formam dīvīnam cēlāns, urbem intrāvī. opportūnē mē deum omnibus revēlābō, et acerbam vēritātem omnēs malē didicerint.
cultor Bacchī videor esse, quā simulātiōne rēgem Pentheum dēlēbō. huic Cadmus, nepōtī suō, fessus annīs, regnum trādidit; obdūrātus iuvenis est autem, dīs inimīcus, rītibus meīs violenter resistēns. bellum dīrum in sacrilegum cum mulierum exercitū thyrsīs armātārum geram.
[exit Dionysus.]
[intrat Tīresiās. senex caecus est, ā puerō conductus ad forēs rēgiae. senex muliebrī modō vestītus est, pelle hennuleī amictus, thyrsum manū gerēns. puer forēs pulsat, et Tīresiās intus ad servum clāmat.]
TIRESIAS: Cadmum forās vocā; ille mē exspectat. [intrat Cadmus, similiter vestītus.]
CADMUS: ecce, amīce! adsum. vocem tuam agnōscō, quam intus audīvī, ac promptus vēnī. nam tū sapientissus es hominum, et parātus sum tē sequī. ēn! tūne, quamquam caecus, vestītum meum laudās? idōneusne sum deō? ille quidem fīlius est nātae meae. quō in locō nunc decet nōs saltāre, crīnēs canōs in deī honōrem iactantēs? quamquam ambō senēs sumus, saltābimus; at tū in rēbus dīvīnīs perītus es. indūce nōs ad deum!
TIRESIAS: mē tamquam haedum lascivientem sentiō, amīce, parātus cum ceterīs saltāre.
CADMUS: [solum thyrsō ictibus iterātīs pulsat.] solum per noctem possum pulsāre, tantīs vīribus utor. [breviter dubitat.] nōnne oportet nōs ibi lecticā vehī?
TIRESIAS: minimē! deō pedibus approprīnquāre decet. deus ipse nōbīs viam ostendet.
CADMUS: sumusne sōlī, ex omnibus Thēbānīs?
TIRESIAS: nōs sōlī clāra vidēmus, amīce; ceterī caecī sunt et rēs vērās vēsānē negant.
CADMUS: rītūs deōrum haud spernō; tantum mortālis sum.
TIRESIAS: mēns callida rītūs antīquitus cultōs ratiōnibus acūtīs āvellere nequit neve inritōs facere potest.
CADMUS: ecce! nepōs meus, cuī regnum concessī – ad rēgiam quasi furiōsus ruit. quid novī, Pentheu?
PENTHEUS: [ad tempus senēs ignōrat. audientēs in theātrō alloquitur.] aberam peregrīnāns, sed nunc Thēbās revēnī, quia fāmam dē fēminīs insāniā afflictīs audīvī. ēbriae ūnā cum Satyrīs per montēs errantēs, ut dīcunt, honōrem Venerī inter tenebrōsa nemora dant, marītos ac līberōs domī relinquentēs. hāc religiōnis similātiōne scelus recondunt. haec mala remedium dīrum postulant. quās iam prehendī, ā mīlitibus meīs artē custōdiuntur; ceterās — inter quās sunt et māter mea et mātertera Autonoë — ipse eās, vēnātus tamquam cervās, vinculīs ac catēnīs opprimam. praetereā dux eārum, quīdam Lydus effeminātus, mortem indignam obībit, corpore frustātim dīreptō, capite ā cervīce mollī āvulsō atque in pālō fixō. hic Bacchus deus nōn est, ut aiunt. deus ē femōre nātus? fīlius Iovis? mendācia! ille spurius iamdudum periit fulgore ictus. [nunc senēs rīdīculōs videt.]
ēn! ecce! quāle spectāculum in mediō praebētis, virī augustī — vel potius asinī! quam bellē stolae vestrae compositae sunt! tū, mī āve, pater mātris meae — tē implōrō, decoris causā: thyrsum dēice, hederās tolle!
CADMUS: tibi iuvenī rēs dīvīnae reverendae sunt. tūne, prolēs Echiōnis, in patrem tuum dēdecus fers? nam ille ē dente serpentis in terrā satō ortus est — tū tamen deōs esse negās? dī rē vērā mīrābilia faciunt.
PENTHEUS: tōta fābula confecta! haud credō.
TIRESIAS: hic, cuī nunc inrīdēs, Pentheu, deus potentissus est. apud hominēs duo sunt nūmina maxima: Cerēs, quae terra ipsa est — ea hominibus cibum vītamque supplet, per eam omnēs vīvunt; etenim frumentum ipsum est nōbīs aliquid dīvīnum. alter deus Bacchus est, vidēlicet succus ūvārum, quō ūtentēs remedium cūrae invenīmus. hūius deī auxiliō aerumnārum nostrārum obliviscī possumus — quam ob causam deus ipse ad rītūs deōrum adest, ut vīnum in terrā libātum, quia vīnum dīs quoque placet.
praetereā deus est vāticīnus, quia eōs quibus inest vī mīrābilī implet: nonnullī ēbriī vērum clārē vident, et nōnnumquam fūtūra prōnūniant. etenim in vīnō vēritās, ut aiunt. hic deus igitur nōbīs colendus est. tū, Pentheu, vim prō deō habēs, sed apud hominēs vīs inrita est, quia hominēs ratiōne rēguntur. quam ob rem, violentiam tuam dēsine, ac seniōribus cēde.
CADMUS: mī nepōs, admonitum bonum nostrī Tiresiae accipe. ita nōn errābis. etiam sī ille rē vērā deus nōn est, cole tamen. hoc nōbīs aliquid beneficiī habet, praecipuē quod deus novus fīlius est materterae tuae. mendāciunculum rēgāle prōnūntiā! hoc iuvat! Sēmēlē deum pepererit, nōbīsque gentīque nostrae dignitās accēdet. age! tempora tua hederā cingam.
PENTHEUS: nōlī mē tangere! vōs īte ad rītūs Bacchānālēs. nōlī mē furōre tuō per manum vēsānam oblīnere. senēs vōs in puerilibus saltātibus oblectāte! vetulī estis stultī.
[sē vertit ad comitātum.] famulī, ad hūius vātis fānum īte, quō in locō auguriātur atque inānia stultīs prōnūniat. omnia quae insunt dēlēte; sacrās eius quisquiliās frangite! illum autem effeminātum, quī mulierēs nostrās morbō suō inficit, prehendite atque hūc quam celerrimē vinculīs et catēnīs vinctum dūcite! hunc praecipitem rapiam corpusque eius omnī suppliciō excruciātum ex urbe canibus ēiciam. rītūs novī ex urbe pellentur.
[mīlitēs ex urbe discedunt, ‘advenam Lydum’ petentēs. Pentheus rēgiam intrat.]