quōdam diē Polyphēmus, postquam ad antrum suum revēnit, peregrīnōs vīgintī intus invēnit, quī dominum aequō animō exspectābant.
“quid vōs vultis?” rogāvit.
illī autem valdē metuēbant, quod aspectus eius terrificus erat. nam apparuit esse homō ingentī statūrā, sed haud homō, sī vērum dīcis, quia erat in mediā eius fronte ūnus oculus, quī tam grandis ac rotundus erat quam parma. praetereā, nōn sōlum in corpore hirsūtō rudēs pellēs animālium gerēbat potius quam vestimenta, sed etiam caprum vehementer olēbat.
“peregrinī sumus”, inquit dūx eōrum, “et ā tē hospitium petimus, quod per iter longum ad hanc īnsulam pervēnimus. nam hospitem decet beneficium peregrīnīs offerre. vēnimus igitur dōna hospitalia quaerentēs.”
“quid est hospitium? hospitium nescio. in fīnibus Cyclōpum hospitēs nōn sunt.”
tum dūx peregrīnōrum explicāvit: “ubīque apud hominēs decorum est peregrīnōs benignē excipere. mōs humānus ubīque est peregrīnīs prīmō cibum praebēre et, post cēnam, eōs interrogāre ac nōmina cognōscere. tum peregrīnī et hospēs inter sē dōna dant. dī Olympiī omnibus eīs favēnt quī peregrīnōs cūrant.”
“apud nōs”, mōnstrum inquit, “dī algent. gēns Cyclopum deōs nihil cūrat. ego vōs tamen ad antrum meum excipiō.” tum ille magnā voce cachinnāvit et aditum antrī ingentī saxō clausit.
“prīmō igitur cēnam parō.”
manibus suīs duōs ē nautīs facile prehendit et capita eōrum tamquam catulōrum in saxum confrēgit, quōs avidē vorābatcrudōs.
“ista hospitālitās tua”, inquit, “mē valdē dēlectat! nunc autem dē nōminibus: ego sum Polyphēmus.”
“et mē”, inquit dux peregrīnōrum, “hominēs Nēminem vocant. ego sum Nēmō.”
Polyphēmus autem nihil dīxit sed statim in solō brūtē obdormīvit.
māne ille mātūtīnus surrexit et in ientāculum duōs aliōs ex nautīs saevissimē dēvorāvit.
“hoc tibi, Nēmō,” inquit, “dōnum hospitāle praebeō: tē ultimum comedam.”
tum gregem ad pastum agēbat et antrum iterum saxō clausit.
interdum in antrō nautae palum iam viridem, quem Polyphēmus recenter ab arbōre olīvā ad baculum cecīdit, in hastam acūtam fingēbant. tum hastam in intimō antrō cēlāvērunt.
ad vesperum Polyphēmus ad antrum revēnit et prīmō gregem suum numerāvit. tum hospitibus suīs operam dedit ac rogāvit: “nōnne dōnum meum Nēminī placet?” et ad nautārum dūcem aspiciēns magnā voce cachinnābat.
“at Polyphēme”, inquit, “nōnne vīs dōnum hospitāle tuum habēre? vīsne vīnum nostrum bibere? hae amphorae enim, quās ā nāve nostrā portāvimus, plēnae sunt vīnī.”
“quid est vīnum? vīnum nesciō.”
nautae igitur vīnum in poculum fūdērunt. tum ille cautē bibit atque exclāmāvit: “hoc mihi placet!”
tum duōs aliōs ē nautīs dēvorāvit atque poculum hausit. dēnique valdē ēbrius obdormīvit; nam anteā vīnum numquam biberat.
tum nautae Graecī hastam igne, quī in focōardēbat, calefēcērunt. tum, illī, dum Polyphēmus, prānsus pōtusque, in somnō ēructat, hastam ardentem in oculum eius ūnicum impulērunt. statim mōnstrum ferōciter mūgīvit.
Cyclōpēs vīcīnī ad antrum accurrēbant ac perterritī eum rogābant: “quis tē, Polyphēme, tam crudēliter vexat?”
et ille respōndit, “Nēmō mē crudeliter vexat!”
“sī igitur,” inquiunt, “nēmō tē vexat, ōrā patrem tuum. nam deus sōlum tē iuvāre potest.”
māne, quandō Cyclōps gregem suum ex antrō agēbat, nautae Graecī sē sub ariētibus cēlābant, quōrum in velleribus artē inhaerēbant. itaque poterant antrum cruentum effugere.
dēnique tūtus in nāve suā magister nautārum ad litus clāmāvit: “ēn, Polyphēme, sī quis tē umquam rogāverit, hoc scītō: ego, quī tē caecum fēcī, nōn nēmō sed Ulixēs sum Ithācēnsis, fīlius Laërtae.”