Fābula 37 – Antigona 2

Antigona (pars altera)

Adapted from Sophocles’ Antigone

[Creōn et nōbilēs senēs Thēbānī in forō prō rēgiā colloquuntur.]

SENEX PRIMUS: ita discessit, ō rex, fīlius tuus, immodicā īrā mōtus. vereor nē quid temere et audāciter faciat.

CREON: abeat! nīl meā interest. quicquid ille audēbit, eās nōn servābit.

SENEX ALTER: num tū vīs ambās ad mortem dūcī iubēre?

CREON: rectē dīxistī — nōn alteram, quae nihil peccāvit.

SENEX TERTIUS: quod ad Antigonam pertinet — quālem mortem ea obībit? quō modō supplicium persolvet?

CREON: ducta per loca dēserta in specū montānō saxīs occlūdētur tamquam in sepulchrō, dēmēnsō cibāriō relictō — secundum iustitiam ergā deōs, nē caenō urbs aspergātur. illa deōs suōs precētur: fortasse Mors ipsa eam līberābit! nam sānē Mortem venerētur. [exit.]

SENEX PRIMUS: Cupidō, deus inēluctābilis, quī sine missiōne in omnī proeliō victor es! domūs nōbilium flagrantibus sagittīs tuīs obruistī; in agrīs pastōrēs vexās, per maria nautās morbō tuō afflīgis. nē caelestibus quidem ipsīs parcis, sed deōs quoque verberibus tuīs persecūtus es.

SENEX ALTER: ā tē, Cupidō, haec intestīna discordia patris fīliīque orta est. tū miseriā exsultās quam hominibus intulistī.

[Antigona, manibus vinctīs, ā mīlitibus ē rēgiā dūcitur.]

SENEX TERTIUS: ecce! misericordiā usque ad sēditiōnem commōveor, cum hanc ad exitium ita dēductam intueor. heu! quantum lacrimō, nec singultūs refrēnāre queō!

Antigone, Mary Stillwell

ANTIGONA: ō cīvēs Thēbānī, ēn! mē spectāte ad thalamum ductam fūnebrem, nympham mānibus infernīs! ō Sōl, numquam posthāc vidende; ō diēs mihi ultime, nōnne mē vidētis ad infernōs vīvam dūcī. omnipotēns deus lētālis mē trāns flūmen Acherontem ad torum fūnebrem fert. vae mihi miserae! in speluncā saxōsā illī deō nuptum eō.

quondam Niobē, prolēs Tantalī, in saxum commūtāta est, cum oculōs suōs lacrimandō dēlēret. dī ē misericordiā eam in scopulum convertērunt, quae nunc ūmōre prōfūsō rūpēs Lydās ūmectat.

SENEX PRIMUS: nimis tū contrā cīvitātis vim contendis. ultrā audāciam ausa es. ergō iam perībis. vereor nē tū eadem patiāris ac infēlīx pater tuus.

ANTIGONA: hoc est! omnis stirps domūs Laiī nunc ērādīcātur. ō māter, propter coniugium infēlīcem tū ad mānēs īmōs īstī; et tū, ō frāter, quī cum socerō tuō, Adrāstō Argīvō, bellum in patriam gerere tuam ausus es, tū mē per istam affīnitātem tuam nūptiīs prīvāvistī. tū mortuus mē ad mortem trahis.

[ex rēgiā exit Creōn, cum mīlitibus.]

CREON: impūnē nēmō rēgi inrīdet. sī reverentiam laudās, legēs reverērī oportet! audāciā tuā tū tē perdidistī.

ANTIGONA: mihi nūllī luctūs, mihi nūllae lacrimae adsunt! ad mortem ītur, omnī spē remōtā. nōndum lūmen diēī spectābō, nēmō mē lūgēbit.

CREON: sī morientī licēret luctūs suōs lacrimīs augēre, numquam fīnīret! tempus teritur. [mīlitibus imperat.] illam dēhinc cītō abdūcite.

ANTIGONA: quae iusta deōrum violāvī ut mortem merērem? sī hoc dīs placeat, ita estō; at sī istī in hōc inīquē faciant, ō dī, utinam eadem patiāntur quae mihi inferant.

[Antigona ā forō ad portās urbis dūcitur.]

SENEX PRIMUS: ōlim Danaēn, sōlam fīliam suam, Acrisius, rēx Tīrynthis, in turrī aëneā, tamquam in sepulchrō, inclūserat, metuēns nē, secundum ōrāculum, manū nepōtis suī interīret.

J.W. Waterhouse, Danaë

SENEX ALTER: quā in turrī Iuppiter sē in Danaēs sinum per radiōs sōlis aureōs infūsit; nympha posteā fīlium peperit fortem, Perseum nōmine.

SENEX TERTIUS: nē Perseus, cum adolēvisset, forte avum interficeret, Acrisius mātrem cum infante in arcā, tamquam in sepulchrō, collocāvit, et in mare eōs iussit inicī.

SENEX PRIMUS: ā piscātōre servātus, Perseus adultus, multīs annīs post, Medūsā interfectā, Andromedā ā periculō ēreptā, maximam fāmam adeptus est. tum, forte Tīryntem regressus, Acrisium, discō missō, infēlīcī cāsū necāvit.

SENEX ALTER: quid Fortūna hominī ferat, incertum est, nec quis est quī ante sciat quid ēventūrum sit. hoc sōlum apud hominēs certum est.

[Tīresiās, senex vātes caecus, ā puerō ductus, lentē intrat et ante rēgiam stat.]

TIRESIAS: nōbilēs Thēbānī, ā puerō ductus veniō, viam oculīs alterīus secūtus, ut caecī solēmus prōgredī.

CREON: quid novī ferēns vēnistī, sancte Tīresiā. ā tē semper parātī sumus discere quae oportet nōs facere. numquam antehāc falsus es.

TIRESIAS: ō Creōn, tē tamquam in praecipitī stantem videō, nec fausta sunt signa deōrum quae cōgnōvī. prīmum in sedibus in quibus soleō aurgurārī, clangōrem terrificum audīvī eārum avium quae mihi parēre cōnsuescunt. ecce! sē crudēliter dīlacerābant! tum, perterritus, sacrificiō nūmen dīvīnum quaerēbam, sed — mīrābile dictū — ignis ad aram undique dēfēcit, nec quicquam accendī potest. dē fēmore victimae in favillās ater manābat ūmor līmōsus, et vesica tumēns subitō rupta est, bilī undique perfūsā. flammae sacrae igitur exstinctae sunt — haec omina dīra, quae tibi obnūntiō, ō rex, per oculōs hūius puerī ipse “vīdī”, sicut aliī per mē vident.

scītō ergō tē hōrum mōnstrōrum causam esse, cum ārae omnēs putidō cadāvere illō inquīnātae sint, quod tū usque ad praesēns tempus prōfānās. dī ab hāc urbe sē āvertērunt, nec iam rēgī Thēbānō favent, nec precēs nostrās volunt audīre.

verbum sapientī: certē omnēs errant; nam errāre hūmānum est. sapientis vērō est vitia corrigere et iniūsta in iūsta reficere. age! mortuīs cēde: quid gloriae adeptus eris sī cadāver gladiō caedēs? haec tibi monita benevolēns dīcō.

CREON: ergō tū quoque aurō corruptus es, mendāx sortilege! vae vōbīs quī prōditōrem patriae dēfendātis! ad quem fīnem, rogō — nē dī polluantur? minimē. nam quis hominum potest deum pollūtum facere? nēmō! potius vultis imperium rēgāle ēvertere ut rēs novās prō vulgō indūcātis. numquam ille prōditor tegētur, etiam sī aquīla Iōvis ipsīus cadāver rōserit!

certē, venerende Tīresiā, omnēs hominēs errant, sed callidiōrēs, cum dōnīs corrumpantur, obscaenē errant.

TIRESIAS: ēn, fit ut hoc tibi sēcrētum deōrum dīrum obnūntiam; auscultā: ante sōlis occāsum terra hodiē madefacta sanguine erit ūnīus ā tē ortī, corpore prō cadāvere datō — cum tū vīvam ad infernōs mittās atque infernōs mortuō prīvēs. tuī nīl interest quid mortuīs dēbitum sit. haec rēs tamen nōn ad inferōs sōlum pertinet, quōs offendistī, corpore insepultō; in hōc violentiam caelō quoque intulistī: itaque Erinyes, tardae sed certae ultrīcēs mānium infernōrum, tē nunc persequuntur. odium lētāle in tē inlātum est, iamque domus tua maerōre flētūque implēbitur. [ad puerum sē vertit.] age, puer, domum eāmus.

Henry Fuseli, Tiresias & Odysseus

[Tīresiās exit, ā puerō conductus.]

SENEX PRIMUS: ō rex, dīra sunt haec monita. memoriā meā nihil falsum umquam dīxit hic vātēs.

CREON: idem sciō, amīcī, et metuō. quicquam ex rēgiā potestāte dēminūtum erit sī cēdam. ō, quid faciam? dīcite mihi! vōbīs parēbō.

SENEX ALTER: ī! puellam ā specū līberā! cadāver, iūstīs inlātis, tege, tumulō congestō.

CREON: ita est? hortāminī ut cēdam?

OMNES: ita hortāmur. cītō prōficiscere!

CREON: ō, difficillimum suscipiō — at estō! [mīlitibus imperat.] agite! securēs, pālās, vectēs ferte! festīnāte!

[cum mīlitibus Creōn ex urbe festīnat.]

SENEX PRIMUS: ō Bacche, deus Thēbīs nāte, proles Sēlēnae fulmine tactae Iōvisque! magister mysteriōrum Eleusīnōrum, tū quī tē inter facum fūmōs nocturnārum manifestās — advenī, exsaltāns cum comitātū Bacchantium, quae tēcum per montēs versantur. saltā tū tuaeque per viās Thēbārum, Bacche, quī omnia bona dās!

[currēns nūntius forum exanimis intrat; senēs appellat.]

NUNTIUS: cīvēs nōbilēs, heu! Creōn nunc infēlīcissus hominum est. domus Cadmaea omnīnō perīit. āh! Haemōn interiit, sanguine manū suā fūsō, furēns in patrem, quod nympha sē suspenderat.

SENEX PRIMUS: ō, vātēs magne, tū omnia praevīdistī.

[ē rēgiā Eurydicē ēgreditur, cum ancillīs.]

SENEX SECUNDUS: ecce, Eurydicē, Creontis uxor. heu, misera!

EURYDICĒ: cīvēs meī, forte verba istīus auscultāvī, dum domō ēgredior. nam ad Minervae dēlūbrum ībam ut sacra facerem deamque prō urbe precārer. tum novum luctum audīvī, et perterrita animō paulisper līquī. at tū, nūntī, dīc mihi quid acciderit; sine metū omnia vērē ēnārrā.

NŪNTIUS: domina, vīsa oculīs meīs nārrābō; ipse aderam. prīmum, rēgem prōsequentēs, ad locum vēnimus quō corpus Polynīcae iacēbat, quod iam valdē putrefactum ac canibus dīlacerātum erat. illō aquīs sacrīs rītē ablūtō, Creōn Hecatēn Triviam Dītemque precātus est ut propitiī essent sibi domuī tōtīque urbī. tum iussit rogum virgultīs exstruī, ossaque igne purgāta in tumulō aggestō collocārī.

dein cum ad montem illum perventum est, cūius in specū Antigona occlūsa erat, vocem horrificē vagientem audīvimus Haemōnis, fīliī tuī. cum illūc omnēs perterritī accurrimus, illum īmō in sepulchrō invēnimus, spōnsam suam lineō iam suspensam amplexus.

pater, singultū datō, fīlium hortābātur ut discēderet. puer autem patrem acriter aspiciēns in eius vultum spuit; tum nūllō verbō redditō, gladiō dēstrictō ad patrem accurrit, quem autem Creōn facile ēlūsit. deinde Haemōn pudōre mōtus sē in ferrum maximā vī iniēcit. tum sanginem multum prōfundēns corpus puellae amplexus est et mortuus ad terram cecidit. itaque ille puer tristis uxōrem nōn domum sed ad mānēs dūxit.

[subitō Eurydicē, nūllō respōnsō datō, tacita in rēgiam redit.]

SENEX PRĪMUS: quid hoc significat? vereor nē quid rēgīna temere faciat.

NŪNTIUS: ego opīnor ac spērō eam cum fēminīs familiāribus intus luctum peractūram pudōris causā, ut mōs est. at intus ībō vīsum, quid factūra sit. [in rēgiam intrat.]

SENEX SECUNDUS: ecce! rēgem ipsum videō. Creōn caput fīliī suī manū sustinet. heu, miser! hoc ēventum testimōnium est īnsolentiae tuae.

[intrant Creōn et mīlitēs, quī feretra Haemōnis Antigonaeque portant.]

CREŌN: vae mihi! ō scelera mea! fīlī, interīstī iuvenis, nōn tuae sed meae stultitiae causā.

SENEX PRĪMUS: serō vidēs quid sit cum iustitiā rēgere.

CREŌN: ō, per lacrimās ac sanginem hoc didicī. vae mihi miserō!

[nūntius ex rēgiā ēgreditur.]

NŪNTIUS: domine, nunc tibi novus dolor ad hunc praesentem additur; quanta copia plāgārum tibi congesta est! rēgīna, huiusce puerī māter, mortua est!

CREŌN: ō dī! utinam moriar! caedēsne caedī additur? quid plūs? cūr mihi?

[ē rēgiā corpus Eurydicēs in feretrō effertur.]

NŪNTIUS: oculīs tuīs testimōnium habēs, domine. illa, postquam dē fīliī morte certior facta est, ad larārium festīnāvit, quō sē pugiōne interēmit, et inter multum sanguinem perfūsum, maledictīs in tē invocātīs, periit.

CREŌN: ō dī! precor ut cītō moriar. mī famulī, mē dūcite dēhinc, ego quī fuī. nam nunc nihil sum; iam pereō.

SENEX PRĪMUS: hominī nūlla fuga est ab eīs quae sibi patienda sunt.

[Creōn in rēgiam dūcitur.]

Benjamin Constant, Antigone & Polynices