Fābula 40 – Iphigenia 3

Iphigenīa (pars tertia)

Adapted from Euripides’ Iphigenia in Aulis

[prō tentōriō Agamemnonis Clytaemestra stat sollicita circumspectāns.]

CLYTAEMNESTRA: quam diū Agamemnōn ā tentōriō abest! intus nāta mea iam plōrat, oculōs suōs flētū dēterēns, quod patrem iam didicit mortem in sē excōgitāsse.

sed eum nunc videō hūc festīnantem. mox hunc parricīdiī damnābō.

[intrat Agamemnōn.]

AGAMEMNON: nāta Lēdā, faustē tē hīc inveniō prō tentōriō. omnia ad deam nuptiālem colendam parāta sunt.

CLYTAEMNESTRA: nōminibus faustīs ūsus scelus nefandum dissimulās, cūius ab nōmine propriō ac vērō abhorreō. [in tentōrium clāmat.] exī nāta, quae patris prōpositum bene ac penitus iam scīs. venī frātrem Orestam ferēns. [intrant Iphigenīa et ancilla Orestam ferēns.] ecce! vidēsne ut nāta tibi obsequātur? sed ad cētera plūra dīcam.

AGAMEMNON: cāra, cūr lacrimās? quārē oculīs dēmissīs conspectum patris ēvitās?

CLYTAEMNESTRA: nesciō quibus verbīs id rogāre nisi brevissimīs; tū vērō mihi modō virīlī respōndē vērāciter: nātam nostram — habēsne in animō istam necāre?

AGAMEMNON: horribilia dīxistī, quibus audītīs attonitus sum! quam vīle …

CLYTAEMNESTRA: satis! respondē iam ad rogātum!

AGAMEMNON: insānum rogās!

CLYTAEMNESTRA: tantum respondē!

AGAMEMNON: [post silentium longum.] ō fāta mea! malō geniō nātus sum! ō fortūna mihi adversa!

CLYTAEMNESTRA: itane? tibi adversa? et fīliae tuae? et mihi, matrī eius?

AGAMEMNON: cuī nocuī?

CLYTAEMNESTRA: rogāsne? ego tōtam rem penitus nōvī, et hoc prōpositum tuum omnīno patefactum est. etiam silentium tuum tē damnat, nec recūsāre quīs! ergō auscultā!

prīmum tū scīs me tibi nūpsisse invītam, cum tū meum marītum prīmum Tantalum, rēgem Mycēnārum, interfēcerīs. eō tempore infantem meum, mē spectante, ad solum maximā vī allīsistī. posteā tū, quamquam ā frātribus meīs victus, Dioscurīs fortibus, dēnique tamen patrī meō, per precēs multās persuāsistī ut licēret tibi mē in mātrimōnium dūcere.

contrā hās iniūriās ego tibi semper eram uxor fidēlis neque eram tibi opprobriō in quācumque rē. domī integra, pudicitiā bonā, quae rēs tuās ita augēbam ut tū domō discēderēs gaudēns, domumque redīrēs laetus. itaque tibi hunc fīlium peperī, duāsque fīliās, quārum ūnam nunc vīs abs mē ēripere.

sī quis tē rogāret quārē, Agamemnōn, fīliam tuam vellēs necāre, quid tū respondērēs? ita, fortasse? “eam necābō ut Menelaus Helenam recuperet.” itaque ista pulchra puella morte suā scelus uxōris periūrae solvet? vīsne amātam prō odiōsissimā mūtāre? hoc tū iūstum esse cēnsēs?

agedum: hoc aliud dīligenter consīderā. sī tū mē domī relīqueris nātā viduam, hoc bellum nefandum gestūrus, quālis uxor tibi domī erō? quālī animō rēs tuās cūrābō? quālem coniugem mē tibi praebēbō? quamcumque posteā in aulīs sellam oculīs lustrāverō, ea mihi lugentī vidua appārēbit nātae. per annōs longōs cubiculum eius virgināle dēsertum manēbit, neque umquam dēsinam in diēs lacrimās assiduās prō eā fundere.

“ō nāta!”, tum clāmābō, “quis tē ante tempus perēmit? pater tuus!” hoc opprobrium, hoc dēdecus tū domuī tuae legās, Agamennōn, cum tū ad bellum prōficisceris.

praetereā quō modō exspectās nōs tē domum regressum exceptūrōs? per deōs, nōlī mē cōgere ut mala fiam fēmina! ego quidem nōlō tē prōdere; nē tū in mē hoc peccātum commīserīs.

dīc mihi: fīliā interfectā, quās precēs ōre istō ēdēs, quōs deōs precāberis? quae bona ā dīs expostulābis, amātā necātā? ā bellō regressus, tūne complectēris līberōs tuōs neque flāgitium admīseris? quis līberōrum in vultum tuum impavidus intuēbitur?

quid tacēs? loquere mēcum! hās rēs numquam cōnsīderāstī? tū tē tōtum rēī mīlitārī dēdidistī? tūne tantum ad scēptrum vībrandum, ad exercitūs dūcendōs cūrās? talia tibi cūrae sunt?

mīlitēs istī, sī virginem in sacrificium volunt, sorte ēligant cūius fīliam ad aram dēdūcere velint! an potius Menelaus suam fīliam prō facinore mātris inīquae ipse interimat! quid bonī erit sī illa scelesta domī fīliam invēnerit tūtam, quam relīquisset flāgitiī causā, cum ego pia ac pudica māter meam āmīserō! ō nōlī nātam interficere, quae et mea est et tua.

Leonaert Bramer, Sacrifice of Iphigenia

IPHIGENIA: ō pater, quibus verbīs poterō tē mōvēre, sī lacrimīs meīs nōn possum? supplex ad pedēs genua tua amplexa, tē implōrō: nē vītam mihi ante tempus exstinguās! nōlī mē ad loca tenebrōsa infernōrum dēicere! quam dulce est lūmen caeleste spectāre!

prīma tē patrem vocāvī, prīmus tū mē fīliam. prīma in genibus tuīs sedēns tē osculābār. “ō nāta,” dīcēbās, “aliquandō tē laetam apud marītum tuum vīsitābō.” et ego “pater,” respondēbam, “tunc tē senem magnō cum glaudiō excipiam, grātiās reddēns prō cūrā paternā.” ita colloquēbāmur. at nunc tū omnia colloquia nostra oblītus, cupis mē interficere.

ō cūr sum moritūra propter Paridem et Helenam? quid mihi Paris est, quid ego Paridī? quārē ille mihi exitiō est?

ō pater, in oculōs meōs intuēre: ā tē vītam habeō; nōlī eam mihi auferre! ō, mihi concēde ut vīvam. hoc tē obsecrō per deos omnēs.

AGAMEMNON: uxor mea, fīlia mea: bene sciō quid distet inter quod idōneum sit misericordiae et quod nōn. aliter vēsānus essem! prō certō līberōs meōs amō! ergō mihi horribile est tantum audēre — atquī aequē horribile nōn audēre!

ēn! id quō ego ad tantum cōgor: ecce exercitum maximum, classemque omnium Graecōrum! vidēte rēgēs dūcēsque eōrum, inter mīlitēs aere armātōs, omnēs ad bella gerenda parātōs. quibus ā vāte Calchante nūntiātum est nūmen deōrum nōs vetāre Trōiam nāve aggredī vel urbem expugnāre nisi ego fīliam Diānae in sacrificium praebērem.

ō nāta mea, furor insānus bellī gerendī omnem mīlitem ad loca barbara vastanda accendit, ut peregrīnōs prōhibeant Graecās nuptās rapere. nisi hoc fēcerō, exercitus Argōs prōfectus, urbem expugnābit dīripietque. tum turba mīlitāris omnem domum nostram exstinguet — nātās, fīlium, uxōrem, mē: omnēs moritūrī sumus, sī nūmen deae inritum fēcerō.

nōn Menelaō serviō; nōn Menelaī grātiā huic exercituī imperātor sum. minimē! potius, patria ipsa, manūs supplicēs ad caelum tollēns, mē ōrat ut summum bonum ad salūtem commūnem faciam. nōs ipsī dēbilēs sumus nec quid valēmus contrā hōc fātum dīvīnum.

ō cāra, patria sē ad tē atque ad mē vertit, et nunc, quantum in nōbīs est, illa līberanda est!

[Agamemnōn exit.]

CLYTAEMNESTRA: mea nāta, pater, quī tē prōdidit, iam effūgit.

IPHIGENIA: vae mihi miserae, māter! haec vīta mea iam nōn est mea. prōditōre patre dūcente, Diāna mē tamquam prīmitiās prō Trōiā

in sacrificium eō agit, ut hominēs plūrimā caede moriantur.

at ecce, māter! virōs hūc accurrentēs videō.

CLYTAEMNESTRA: Achillem conspiciō, natum deā, quem pater hūc …

IPHIGENIA: ancillae, adiūvāte mē. in tentōrium eō. ancillae, cēlātē mē!

CLYTAEMNESTRA: remanē, mea fīlia. amīcus sociusque nōbis succurrit! hic nōbīs praesidiō erit.

[clāmor virōrum audītur. Achillēs, cītō accurrēns intrat.]

ACHILLES: Clytaemnestra, veniō armātus, parātus ad vōs defendendās — tē fīliamque tuam. in contiōne mīlitēs, Ulysse incītante, flāgitābant ut ista continuō immolārētur, nec volēbant ā mē causam nostram cognōscere. ego ipse, ratiōne adductā, eīs persuādēre conābar ut cōnsilium mītius caperent, sed vulgus ūnā voce minābātur mē mortem oppetitūrum esse, lapidibus coöpertum. etiam Myrmidōnēs meī mihi incipiēbant lapida inicere — ita accēnsī sunt omnēs cupiditāte bellī gerendī.

iam omnēs armātī aderunt ad istam vī agendam. estis maximō in periculō, sed ego plūrimōs magnā cum caede strēverō antequam turba huic vim afferet.

CLYTAEMNESTRA: dī tē beātum faciant prō virtūte tuā, Achillēs! at quid nōbīs faciendum est? rē vērā volunt eam abdūcere?

ACHILLES: etiam crīnibus prehēnsam ad aram tractūrī sunt, ut dīcunt. malum in animō habent, domina. tū autem fīliam complexa retinē, dum ego vulgus gladiō repellō.

IPHIGENIA: satis! māter, auscultā mē! videō tē īrā in marītum accēnsam esse, id quod malum ac vēsānum est. inopēs contrā fātum īnsuperābile, nīl valēmus.

audī, māter! certē hic nōbīs laudandus est propter virtūtem animōsque suōs. atquī caveāmus nē hic ā mīlitibus suīs vituperētur. sī nōn, nōs ipsae tum nihil cōnsecūtae erimus, et hic malē peritūrus est.

itaque hanc rērum nōtiōnem animō concēpī, nec dē hāc dissuādērī queō: ita moritūra sum sicut fātum est, et sīc volō id fierī: maximā cum laude, omnī ignōminiā remōtā.

Iphigenia, detail Pompeian fresco

ō dulce et decōrum est prō patriā morī! tōta patria oculōs in mē sōlam convertit. per mē, nōn propter Helenae formam, mille nāvēs Trōiam petitūrae sunt. meā virtūte posthāc numquam barbarī fēminīs Graecīs iniūriam inferent, numquam eās praedam facient. meā virtūte tōta poena Helenae crīminis persolūta erit.

quibus factīs ego, servātor patriae honōrem fāmamque consecūta erō. idcircō haud decōrum est mē vītam nimis amāre. tū mē nōn prō tē sōlā, māter amāta, sed potius prō tōtā patriā peperistī. maiēstāte patriae laesā, plūrimī arma capiunt, plūrimī nāve promptī sunt maria rēmīs verrere. hōs, quī mīlia sint virōrum, ego cōhibērem ūnam vītam servandō?

praetereā hoc quoque cōnsīderā: estne iustum hunc virum sōlum cum turbā mīlitārī proeliō congredī ūnīus fēminae causā, cum prō certō moritūrus sit? melius erit multās fēminās mortem oppetere urbe expugnātā quam hunc nōbilem ūnum, nūllam gloriam armīs adeptum, Aulide perīre.

ō māter, sī Diānae placet vītam meam exstinguere, quō modō possum nūminī dīvīnō obstāre? itaque mē deae in sacrificium praebō; hae rēs gestae tibi meī erunt monumentō. cum tū dē hīs rēbus cōgitābis, eās prō cōnūbiō meō, prō līberīs meīs habē; ita mementō meī. decōrum est Graecōs barbarīs imperāre, dēdecus aliter.

ACHILLES: ō virgō, quam beāta est patria, quod tū tē tōtam eī, nōn mihi dedistī, quod tē potius quam mē ad mortem praeclāram dūcit! bonum ac decōrum tū māvīs facere secundum nūmen dīvīnum.

atquī cum tē aspicio, quae aliās virtūte praecēdās, cupiditāte tē servandī vincor. parātus sum comminus cum istīs pugnāre — tantum memor sīs quam dulce sit valēre vītā.

IPHIGENIA: tū, hospēs atque amīcus, nōlī prō mē morī, neu quem interfēcerīs! tantum dēsine mē patriam servāre — quantum in mē inest.

CLYTAEMNESTRA: dolōre obrūta sum! tē āmissā vītam agere nequeō.

IPHIGENIA: satis! in hōc crēde mihi, māter. nōlī mē ignāvam reddere! nōlī mihi luctūs peragere! nam servāta, nōn āmissa erō. nē tumulum in memoriam meam congesserīs — potius sit ara Diānae tamquam monumentum meī.

CLYTAEMNESTRA: in hīs, tibi pareō, nāta. estne aliquid quod domī in tuī memoriam faciam?

IPHIGENIA: mitte odium patris; nē eī īrāta sīs! ille invītus patriae grātiā mē dīs infernīs dēvōvit.

CLYTAEMNESTRA: minimē! remanē, nāta. nōlī mē linquere!

IPHIGENIA: sine lacrimāre! nē quid infaustum fēcerīs! ō valē, māter.

ipsa libēns ad aram prōcēdō. ō puellae, vōcēs in Dianae gloriam tollite! avē, dea! salūtem tibi dīcimus!

dulce canite, puellae; populus vērō linguīs faveat, dum sacerdōs mōlam salsam ē calathō dūcit, igne lustrālī accensō. tum pater ad aram in parte dextrā incēdet. utinam aquā lustrālī aspergar, ad summam gloriam patriae!

saltāte, puellae! in Rēgīnae honōrem saltāte! ō avē, Triformis dea: ō Courotrophe et Lūcīna, quae līberōs cūrās; ō Hecatē Trivia, cuī iusta funebria cūrae sunt; ō Vēnātrīx Diāna, dea Lunae, quae animālia servās: nūtū tuō prosperā fortūnā patria ūtātur!

valē, amātum lūmen caeleste! avē atque valē!

François Perrier Sacrifice of Iphigenia