Fābula 27 – Jason & Medea 1

Iasōn et Mēdēa (pars prīma)

Adapted from Apollonius of Rhodes, Argonautica, Book 3

Erātō, adsīs mihi, Mūsa, canentī: quō modō amōris causā filia Aeētae hērōēs Argonautās adiūvit? quam ob rem puella Colcha patriam suam, vellere aureō captō, ūnā cum advenā fūgit? tū certē scīs, dea, quia tū pariter cum Cypriā in pectoribus virginum regnās ac plūrimum apud amantēs valēs.

facile per Symplēgades Argō volāvit, Minervā adiuvante; facile hērōēs ad flūminis Phāsidis ostium pervēnērunt, quō Colchī ultimī habitant. Iāsōn nāvem iussit inter iuncōs palustrēs abdī, in quibus Argonautae, tamquam volucrēs pavidae, usque ad sōlis occāsum manēbant.

dēhinc ad sinistram iacēbat urbs Aeētae, monte Caucasō imminente, ad dextram autem partem campus Martis nemusque deī implācābilis sē extendit. ibi oculīs fulgentibus dracō ille sanguineus in quercū antīquā sedēbat aureī custōs velleris.

sollicitae dē monte Olympō deae dēspiciēbant, Iūnō Minervaque, seorsum ā cēterīs caelestibus sedentēs; inter sē cōnsilium capiēbant. prīma Iūnō locūta est:

“haud decet Iāsōnem inōpem esse — at haud quicquam facere possumus! Aeētam sciō in hospitēs saevissimum esse virum, nec deōs aliōs nisi Martem ac patrem suum, Sōlem, curāre. quō modō poterimus Iāsōnem adiuvāre? ille mihi ultor erit in Peliam, impium hominem, quī ōlim honōrēs meōs in sacrificiō temerē ōmīsit. idcircō illum crudeliter pūniam, per Iāsōnis manūs. Iāsōn quidem mē valdē dēlectāvit ex eō tempore quō ego hominēs sub anūs vīlis speciē prōbābam: nam ille mē umerīs suīs sublātam trāns Anaurum, flūmen tum inundāns, trānstūlit. age! tū plēna es cōnsiliōrum. patefac viam!”

Minerva triste audiēns sedēbat cōnsiliī inops. “benigna noverca,” inquit, “nequeō quid bonī ferre. ad arborem Martis ne fortissimus quidem mortālis apprōpīnquāre potest, nōn sōlum dracōnis causā, sed etiam propter imprēcātiōnēs magārum Colchārum. praetereā Colchī ipsī, belligerī ac saevissī virī, Argonautās nostrōs longē numerō superant. nec vī nec dolō nōbīs licet vincere.”

tum Iūnō “at dolus subtīlis,” inquit, “ut nunc videō, nōs servābit. age! ā Venere auxilium petāmus. crēdō fīliam Aeētae, magam potentissimam, corde sagittā Cupidinis trānsfixō, Iāsōnem nostrum libenter adiūtūram esse. ille puer lascīvus facile ā matre vincī potest.”

“illūc igitur eāmus” inquit. “at tē decet cum eā loquī; ego autem, quia virgō sum, tacēbō.”

itaque deae ad vīllam auream Vulcānī prōfectae, Venerem in aulā invēnērunt in sellā eburneā sedentem. hospitēs subitae eam imprōvidam dēprehēnsērunt — nam intentē pectine argūtō comās dēdūcēbat flāvās.

Cypria “ēn, amīcae!” exclāmāvit. “haud umquam hospitēs excipimus. marītus iam prīdem ad eam īnsulam fluitantem prōfectus est, ubi officīnam habet, sī forte eum quaeritis. aliae deae mē rārō vīsitant. agite! cōnsidēte, deae. cūr mihi, haud dignae, tantum honōrem confertis?”

Alfred Sacheverell Coke, Eros and Ganymede

tum suāviter surrīdēns Iūnō “ō aequō pudicior, Venus”, inquit. “opem tuam in rē graviōre petimus. nec manū tuā nec vī ullā opus est, dea, sed sōlum auxiliō fīliī tuī. iste facile poterit sagittā acerbā Mēdēam reddere amōre ardentem in Iāsōnem. tum ille, puellā magā adiuvante, fāta sua perficiet, vellere aurō captō. tunc ille impius, Peliās Iolchus, per Iāsōnem perībit.”

“ō dominae,” inquit Cypria, “ego vōs facilius eī persuāsūrās esse crēdō — nam ego in eum nihil valeō, quia ille mihi effrēnātē inrīsit ac dolōs acerbiōrēs in matrem suam semper conficit. āh! puer est nequam atque improbus! at quia vōs hoc inceptum tantī esse habētis, estō.”

Roman girls playing with knucklebones

illae gaudentēs discessērunt, optātum adeptae; haec autem nātum suum per omnem Olympum quaerēbat. dēnique in īmō Iōvis pōmāriō ūnā cum Ganymēdē astragalīs aureīs lūdentem invēnit. ecce! genīs ardōre ērubescentibus, Cupidō omnēs praeter duōs astragalōs adeptus erat, et, cēterīs manū avārē prehēnsīs, iam parātus est collūsōrem vincere. alter puer autem paene lacrimāns prō ultimīs iaciēbat; dēnique, astragalīs āmissīs, īrātus ē pōmāriō magnā voce plōrāns Ganymēdēs effūgit.

Cupid & Ganymede, bas-relief

“sceleste, cūr tū tīrōnem fraude subtīlī dēcēpistī? bene tū scīs illum nūper hūc apud nōs caelestēs advēnisse. puer est tibi naturā pār, mī fīlī, quem Iuppiter talōnibus adunctīs in caelum, sub speciē aquīlae, sustulit.

“at auscultā! cupisne tū facere id quod ego ā tē nunc petō? aliquid leve ac iucundum quaerō. sī tū mihi parēbis, bellam sphaeram tibi dabō caeruleam, quā ōlim Adrastēa, Iōvis nūtrīx, Dictaeō in antrō infantem tranquillābat. mīrē confecta est orbibus aureīs in globulō consūtīs; quam sī tū manibus ad caelum iēceris, sulcōs igneōs per aērem ductōs vidēbis. hanc tibi dabō, mī fīlī, sī tū puellae mortālī in pectus sagittam infīxeris; tantum fac ut tenera fīlia Aeētae amōre Iāsōnis incendātur.”

hīs verbīs audītīs puer, ludibriīs in solum dēmissīs, gaudēns matrī cārae amplexum atque oscula dedit, tum, astragalīs collectīs magnāque cum cūrā ēnumerātīs, ē pōmāriō cītō cucurrit, arcū pharētāque sublātīs.

intereā Iāsōn in nāve contiōnem apud Argonautās habēbat: “in tālī periculō, amīcī, nōs oportet ratiōnī potius quam armīs crēdere. vōs igitur hīc ad bellum parātī remanēte; ego autem cum paucīs ad urbem Aeētae ībō. forte, ratiōne dūce, eī persuadēre poterimus. ūnā mēcum addūcam quattuor Phrixī fīliōs, quōrum māter, Chalciōpē, fīlia est Aeētae. verbīs blandīs mōrēs virī oportet probāre; sī rem bene gesserimus, vellere receptō ad Graeciam tūtī redībimus. sī nōn, aliter prōpositum perfīcī potest. at prīmō decet cognoscere mōrēs Aeētae. illī quidem necesse est nōs hospitēs benignē excipere nepōtum suōrum causā; certē nēmō usquam īram Iōvis, quī hospitēs cūrat, libenter incītat. iam prīdem ille Phrīxum benignē excēpit.”

hīs dictīs, Iāsōn ūnā cum fīliīs Phrixī ac Telamōne Augēāque prōfectus est. eīs prōcēdentibus Iūnō campum tōtamque urbem nebulā dēnsā cēlāvit, ad rēgiam apprōpīnquantibus autem, nebulā subitō diffūsā, omnia patefēcit. itaque eī, nullō obstante, mediam ad aulam pervēnērunt.

Medea, etching by J. W. Waterhouse

Mēdēa, quae cotītiē ā sōlis ortū Hecātae dēlūbrum colere cōnsuescēbat, eō tempore forte dōmī aderat, per Iūnōnis dolōs. illa, fīliīs sorōris vīsīs, magnā voce clāmāvit; dēinde sonō audītō Chalciōpē ipsa īmīs ex aedibus currēbat nātīsque suīs cōnspectīs gaudēns manūs ad caelum sustulit.

ipsī matrī amplexūs dedērunt, quae, laetē plōrāns exclāmāvit: “ō mihi fēlīciter redditī! dī vōbīs obstābant, vidēlicet. vōs patrī morientī parēre cupiēbātis, ac redītum ad Graeciam petēbātis — frustrā quidem, quia dī istud inceptum vetant. agite nunc! remanēte hīc mēcum, in terrā nātālī. clārē, nefās est nāvibus mare temptāre, nātī. quantae cūrae mihi erant iussa patris vestrī!”

dēnique ultimus Aeētēs ipse ūnā cum rēgīnā Eidyiā intrāvit, et, hospitibus benignē exceptīs, iussit mēnsās parārī. intereā autem Cupidō invīsus per aērem clārum advenerat et in vestibulī limine stāns arcum parābat, āvidus dolōris inferendī; ē pharetrā telō acrī sublātō furtim ille per turbam, sē nebulā dēnsā involvēns, prōcēdēbat. dēnique ad Iāsōnis pedēs constitit atque ictū certō in pectus virginī Colchae telum acūtum infīxit; cūius in faucibus spīritus haeret simul ac cor vulnerātum ex ictū saltat.

deus lascīvus gaudiō exsiluit et, laetō rīsū ēditō, ad Olympum rediit, telō ardentī in puellae pectore relictō infēlīcis. ea iterum iterumque hospitem pulchrum obtūtū furtīvō oculōrum intuēbātur. in animae commotiōne genae eius, colōre mūtātō, prīmō roseae apparēbant, dein pallidae.

postquam hospitēs, mēnsīs remōtīs, refectī sunt, Aeētēs nepōtēs suōs quaedam rogābat: “fīliī nātae meae Phrixīque, optimī hospitis meī: quam ob rem revēnistis? quid malī in itinere obiistis? ego quidem vōs saepe monēbam — at vōs sapientiōrī parēre nōlēbātis. iter istud egomet bene sciō, quia in currū Sōlis, patris meī, ad Hisperiam vehēbar eō tempore quō Circēn, sorōrem meam, ibi dūcēbāmus atque in Tyrrhēniā īnsulā, longē ā Colchide nostrā, relīquimus — quō in locō illa adhūc iam vīvit. at satis! apertē dīcite! quid malī vōbīs accīdit? quī istī sunt comitēs vestrī? quō modō hūc revēnistis?”

tum Argus, quī frātrum maximus erat nātū, in mediō stetit et, quamquam Iāsōnis prōpositō diffidēbat, argūtē tamen respondit:

“domine, illa ratis vīlis, quā, dēhinc prōfectī, maria ignōta temptābāmus, brevī tempore tempestāte fracta est. itaque in litore īnsulae Martis nōs quattuor naufrāgī dēiectī sumus, cēterīs āmissīs. forte eōdem diē hī virī ad eandem īnsulam paulō anteā pervēnerant. hoc ēventum fēlīx nōs servāvit; nam hī Martis volucrēs pepulerant, quae lētālēs pennās ferreās in hominum corpora tamquam tela acūta ex aēre dēiciunt. at hī, ā Phīneō vate caecō monitī, dum ad īnsulam apprōpīnquant, magnum sonum scutīs ictīs cīvērunt et Martis volucrēs clangōre dīrō repulērunt. certam mortem obītūrī erāmus; hī nōs ē tantō perīculō ēripuērunt.

Jason taming the bulls of Aeëtes, Jean-François de Troy

“ad prōpositum eōrum, autem, pauca līberē dīcam. rex quīdam hunc, quia vir est summae gloriae apud Aeolidās, hūc mīsit in inceptum fātāle: Aeolidās ā Iōvē pūnīrī aiunt propter Phrixī dolōrēs, nec posse īram deōrum plācārī nisi vellus ariētis aureī ad patriam restitūtum sit. eam nāvem, quā hūc advēnērunt, Minerva ipsa confēcit modō mīrābilī, quem fabrī Colchī vestrī ignōrant; nautae ipsī fortissimī sunt virī apud Graecōs, omnēs ex eīs aut fīliī aut nepōtēs deōrum. hic ipse nihil malī in animō habet, nec quid vēnit āctūrus in tē aut vī aut dolō ullō. minimē! prō beneficiō parātus est arma suōrum committere ad Sauromātās pellendōs, quī tuī sunt hostēs saevissimī. “age! cognōsce nomina gentēsque hōrum virōrum: dūx eōrum, Iāsōn nomine, fīlius est Aesōnis, ā Crētheō genus dūcit — ab eādem stirpe ac nōs ipsī, ut vidētur. nam Crētheus et Athāmās geminī erant prolēs Aeolī, et Phrixus, pater noster, fīlius erat Athāmae. hic secundus iactat sē eundem patrem ac tē habēre, ō rex — Sōlem: vidē Augēam, cōnsanguineum tuum. et hunc tertium vidēs Telamōnem, fīlium Aeācī, quī sē iactat fīlium esse Iōvis ipsīus.”

hīs verbīs audītīs, rex paene caecātus est īrā infandā fīliīsque Chalciōpēs turpiter maledīxit: “scelestī! abīte! dēsinite īnsidiās in mē componere, vōs et istī sociī pirāticī! ego equidem nunc intellegō vōs nōn vellus potius quam regnum meum cupere. mē oportet vōs iubēre linguīs ēvulsīs manibusque praecīsīs in inculta ac vasta loca nūdīs pedibus ēicīnisi quod iam ad mēnsam meam cibum cēpistis. at ista gloriōsa verba dē dīs fīliīsque deōrum — mera fābula sunt!”

hīs rēgis dictīs Telamōn parātus erat gladiō strictō respondēre; Iāson autem statim surrexit, blandīsque verbīs rēgem appellāvit:

“ō Aeēta, Colchōrum domine, armīs nostrīs ignōsce. nōs imbellēs ad urbem domumque tuam vēnimus gratiam tuam petentēs. quis hominum praedae causā ad ultimōs terrae fīnēs iter perīculōsum facit? nēmō tam vēsānus est. hoc ad inceptum necessitās dīra mē impellit ac tyrannus iniustus. supplicēs tē coram advēnimus. tibi licet armīs nostrīs ūtī in hostēs tuōs, vel Sauromātās vel quāscumque gentēs tū sternere cupis. nostrī miserēre.”

obsequiō Iāsōnis immōtus, rex tamen cōnstituit vīrēs eius rēbus gestīs praeclārīs probāre. “sī rē vērā”, inquit, “vōs nātī deōrum estis, facile praemium illud merēbitis. ego ēquidem haud similis sum istī tyrannō tuō, quī virōs nōbilēs, ut dīcitis, honōre propriō fraudat. tibi, advena, facinus praeclārum prōpōnō, quod egomet manibus meīs saepe perfēcī. in campō Martis mihi sunt duo taurī pedibus aëneīs, quōs Volcānus ipse callidē confēcit; ē faucibus ferrī indūrātī flammās fūmōsque exspīrant. hōs ipse manibus meīs sub iugum subiciō, tum novālem dūram ante meridiem ārō, agrumque dentibus dracōnis conserō — et ecce! cītō bellātōrēs armātī ē glaebīs oriuntur — omnēs ad caedem parātī. hōs tē oportet statim interficere; hāc messī sangineā antē sōlis occāsum confectā, tibi licēbit vellus aureum ex quercū Martis carpere ac, praedā receptā, dōmum impūnē redīre. hoc ego ipse nullō adiuvante saepe perfēcī. sī tū idem fēceris, ego tē mihi parem virtūte concēdam. virō ignāvō autem haud decōrum est vel gloriam vel praedam vel etiam vītam suam habēre.”

diū Iāsōn, oculīs dēiectīs, in mediō tacēbat. dēnique “domine,” inquit “tū mihi refugium nullum relīquistī; necessitāte dīrā ex utrāque parte cogor. crās forte mortem meam obitūrus sum. estō! istum labōrem suscipiō.”

cuī rex, “tālibus verbīs, ignāve,” respondit, “studium patēficis tuum. age, ergo! crās nōbīs coram māne adsīs, parātus mortem tuam obīre.”

tum discēdunt Iāsōn, Telamōn, Argus; hūius frātrēs autem cum mātre in rēgiā remanent.

dum illī exeunt, Iāsōn formā ac lepōre cēterōs superat, quem puella Colcha oculīs mīrantibus intuēbātur. dolōre exaestuante cor eius ardēbat, et anima puellae ē pectore gradātim manābat tamquam in somniō, virō discēdentī īnstāns.

Medea, red-figure vase