[fēminae Bacchantēs intrant. omnēs advenae sunt, vestītae modō Bacchānālī, thyrsōs manū gerentēs.]
BACCHANTES: [cantantēs] euhoē, Bacche, euhoē Bacche. ō deus et domine, advenī! tū ipse nōbīscum adsīs! iō, iō Bacche!
[intus vox dīvīna clāmāns audītur.]
VOX: fiat mōtus terrae!
[terrā vehementer movente, rēgia in ruīnās collābitur; eōdem tempore flammae ē dēlūbrō Sēmēlae ad caelum exsiliunt. dē ruīnīs advena Lydus discēdit.]
ADVENA: amīcae, metuum vestrum movēte! deus ipse mē līberāvit. Pentheus mihi ad stabulum adductō mortem miniābātur, dum instrumenta necis parantur. ego eī autem, dīcentī sē mē vinctūrum esse, inrīsī: nam nōn corpus meum manū tenēbat, sed simulācrum meī, quod subitō in taurum conversum est. illō cum hōc strenuē labōrante, ego aequō animō seorsum sedēbam surrīdēns. tum — ecce! — vox dīvīna audīta est, et, terrā movente, mūrī collapsī forēsque sponte suā patefactae sunt. ecce! hūc advēnī, ā deō līberātus. sed illum intus furentem audiō. iamiamque ipse praestō erit.
[intrat Pentheus, īrā valdē commōtus.]
PENTHEUS: ēn, tū. quid accidit? quō modō tū ēffūgistī?
ADVENA: ā deō līberātus sum. at tū animōs tuōs trānquillā — nam valdē īrasceris.
PENTHEUS: [mīlitibus suīs imperat.] omnēs in urbem adītūs iubeō claudī, omnēs portās praeclūdī. īte.
[arementārius intrat currēns.]
ARMENTARIUS: domine — timeō, sed haec tibi audienda sunt. fābula mīrābilis mihi nārranda est, sed timeo — quia dīcunt tē īracundum esse..
PENTHEUS: sine metū ea ēde quae tibi dīcenda sunt.
ARMENTARIUS: ficta et iucunda verba, an vēra sed acerba cupis audīre, domine?
PENTHEUS: vēra sōlum, quamvīs acerba — līberē nārrā!
ARMENTARIUS: fēminās bacchantēs in monte vīdī, quās dīcunt antehāc nūdīs pectoribus ex urbe fūgisse, et rītūs eārum sēcrētē spectāvī, domine. omnia quae ibi vīdī tibi nārrābō. age ergo:
prīmā lūce, fēminās istās spectāvī, dum bōvēs meōs agō, lentē ambulantēs, ā matre māterterāque tuā Autonoā ductās. mediō in prātō sē remittēbant, verecundē tamen, nōn, ut dīcunt, impudenter. aliae bracchiīs hinnuleum vel catulum lupīnum tenēbant, cui mammam dābant — sī quis domī infantem relīquerat; aliae, saxō thyrsīs ictō, rīvum vel lactis vel vīnī vel mellis ē terrā effundēns efficiunt. tum quīdam ē comitibus meīs dīxit rēgem — tē, domine — nōbīs prō mātre Agāvē captā praemium maximum datūrum esse.
ad hoc prōpositum, in eam inruēbāmus, sed clāmōre nostrō audītō, fēminae, thyrīs prēhēnsīs, impetum fēcērunt. ipsī diffūgimus; illae autem īrā incītātae in bovēs nostrōs incidēbant: iuvencōs manībus suīs discerpsērunt, taurōrum capita āvulsērunt. ungulīs, cornibus, membrīsque crudīs inter arbōrēs ubīcumque sparsīs, locus vidēbātur quāsī pugnae esse. tantum meīs oculīs vīdī.
dīcunt illās tum in duōs vīcōs, ad radīcēs Cithaerōnis iacentēs, furōrem vertisse ac dīripuisse; virōs ensibus hastīsque armātōs paulīpser restitisse, sed fēminās, thyrsōs prō telīs gerentēs, illōs pepulisse — tanta vīs eīs inest. tū igitur hunc deum potentem — quisquis est — benignē accipe, domine!
BACCHANTES: [cantantēs] euhoē, Bacche, euhoē Bacche. ō deus et domine, advenī triumphāns!
PENTHEUS: nunc nōbīs faciendum est. vōs, mīlitēs, tōtum exercitum parātum facite! equitātum, sagittāriōs, peditātum — omnēs armātōs convocāte. iam hostēs dēlēbimus!
ADVENA: cavē, Pentheu! īram tuam preme, iuvenis; fac dīs sacrificium!
PENTHEUS: tacē, pestis! terram sanguine istārum madidam faciam — hoc tibi sacrificium erit.
ADVENA: exercitus tōtus pulsus fugiet. nīl contrā vīrēs deōrum valēs.
PENTHEUS: quid? iubēs igitur mē in servitium muliēbrī manuī trādī?
ADVENA: minimē — viam inveniēmus, deō volente. ego tē possum sine armīs illūc adducere.
PENTHEUS: tū mē dolō dēcipis.
ADVENA: nullō dolō sed arte meā tē servāre possum.
PENTHEUS: fraudem dīcis. [clāmat.] famulī, arma mea ēdūcite!
ADVENA: [voce grāvī] Pentheu! nōlī! nōlī hoc facere. [aequō animō] cupisne tū eās spectāre dum per montēs errant?
PENTHEUS: ita vērō! magnī esse spectāculum istum habeō.
ADVENA: cūr tū hoc tantī esse habēs? tanta est cupidō tua?
PENTHEUS: ita! at illās ēbriās saltantēs nōn sine dolōre spectāverō.
ADVENA: libenter tamen eās spectāre cupis?
PENTHEUS: possuntne ē latebrīs spectārī?
ADVENA: mē dūce, ē prōximō invīsus spectāre potes.
PENTHEUS: iamdudum avidus sum. dūc mē illūc!
ADVENA: prīmō autem tibi aspectus muliebris simulandus est. tibi necesse est stolam dēlicātam induere …
PENTHEUS: mē iubēs fēminam vidērī?
ADVENA: ita melius est. illae tē vīsum ut virum necābunt.
PENTHEUS: tū rectē dīcis. tū omnia bene conficis.
ADVENA: intus venī. vestītum tuum componam — crīnēs, stolam …
PENTHEUS: quid? tū mē muliebrī modō exornābis? at mihi hoc magnum dēdecus erit!
ADVENA: tū igitur nunc minus cupis Bacchantēs oculīs tuīs vidēre?
PENTHEUS: minimē. valdē cupiō. tēcum ergō vādo: dūc mē ad illās.
[Pentheus et advena rēgiam intrant. interim Bacchantēs cantant.]
BACCHANTES: [cantantēs] euhoē, Bacche, euhoē Bacche. ō deus et domine, advenī! tū hominem tibi inimīcum dēlēbis! iō, iō Bacche!
[advena ē rēgiā discēdit. intus vocat.]
ADVENA: exī, Pentheu! — sacrilege perverse, inimīce deōrum. vir avide malī, cupide impiōrum factōrum — ō, Pentheu: nōbīs tē pelle hinnuleī amīctum ostende!
[ille Bacchānālī modō vestītus gradū dēlicātō vādit.]
PENTHEUS: quālis fēmina videor? mē venustam esse putās?
ADVENA: equidem! at — manē! — istōs cirrōs tuōs in fronte decet aliter componī: [cirrōs in fronte ēius componit.] ecce! prō puellā tē habeō esse. quam bella es!
PENTHEUS: ita rē vērā? nunc dūc mē ad illās.
ADVENA: tē autem decorius grādī decet. nunc tū tē animō sānō geris.
[advena Pentheum manū tenēns per viās ad montem Cithaerōnem dūcit. ūnā cum eīs vādit famulus quīdam Pentheī. interim Bacchantēs cantant.]
BACCHANTES: [cantantēs] euhoē, Bacche, euhoē Bacche. ō deus et domine, advenī! tū hominem tibi inimīcum dēlēbis! iō, iō Bacche!
[famulus Pentheī revenit.]
FAMULUS: cīvēs Thēbānī, plōrāte. mortem rēgis nostrī vōbīs nūntiō. ita ēvēnit:
nōs postquam ad montem vēnimus, prīmum in prātō serēnō sēdimus; ibi Cithaerōn cantibus ac clārā Bacchantium voce sonābat. ex eō locō illae longē cōnspicī poterant, vix tamen. idcircō Pentheus infēlīx, sacra clārius cupiēns spectāre, pīnum altam ascendit.
hīc sedentem māter eius prīma illum vīdit oculīs prōfānis sacra cernentem; prīma furōre concīta fīlium suum thyrsō missō vulnerāvit, et “euhoē, adeste, fēminae”, clāmāvit. “ille leō in nostrīs agrīs errat, ille mihi feriendus est”.
tum omnis turba insaniēns in ūnum ruit. māter eius, cervīcem iactāns, crīnēsque per āërem movēns, āvulsum fīliī caput digitīs complexa cruentīs clāmāvit: “īō, comitēs, hoc documentum est victoriae nostrae”.
et ecce! Agāvē nunc urbem intrat, unā cum turbā īnsānā, capite eius in thyrsō fixō.
[intrat Agāvē, cum fēminīs Bacchantibus.]
AGAVE: euhoē, Bacche. dē hoste triumphō. praedam habeō, caput leōnis, quod deō nostrō offerō. īō, īō, dē hoste triumphō.
[eī appropīnquat Cadmus.]
CADMUS: fīlia mea, quid tū in thyrsō geris?
AGAVE: [caput dē thyrsō tollit.] ecce! magnam praedam in gloriam deī. leōnem magnum necāvī et caput eius manibus meīs āvulsī. tantam gloriam nōbīs, pater, haec victoria mea fert!
CADMUS: misera nāta. nesciēns scelus magnum fēcistī.
AGAVE: tū pater, senex īrācundus es! quam bellum est hoc caput leōnis! nōnne vidēs?
CADMUS: īnspice, fīlia; īnspice dīligenter. quid vidēs?
AGAVE: videō tantum caput leōnis. sed cūr tū tam tristis es, pater?
CADMUS: hūc venī. prīmō illūc spectā. [digitō locum in solō indicat.] nunc ad sōlem oculōs verte.
AGAVE: spectō. quid dēbeō vidēre?
CADMUS: aliter tibi caelum vidētur an idem?
AGAVE: clārius mihi vidētur esse. at cūr hoc faciō?
CADMUS: dīc mihi: quis es tū, quis marītus tuus?
AGAVE: [iam caelum īnspiciēns] ego Agāvē sum, nāta tua. tū mē in mātrimōnium Echiōnī dedistī.
CADMUS: et quantōs līberōs peperistī. quae sunt eōrum nomina?
AGAVE: tantum ūnum peperī, Pentheum nomine.
CADMUS: nunc oculōs reverte, fīlia, ad manūs tuās. quid vidēs?
AGAVE: videō, ut comitēs meae dīcunt, leōnis caput.
CADMUS: spectā rectē. vidē! haud difficle est.
AGAVE: videō – ō, dī, quam horribile! nefandum scelus! quid fēcī!
BACCHANTES: [cantantēs] euhoē, Bacche, euhoē, ō deus et domine: tū hominēs tibi inimīcōs dēlēs! iō, iō Bacche!