In arena

duo retiarii et duo murmillônes arenam intraverunt. postquam gladiatores spectatores salutaverunt, tuba sonuit. tum gladiatores pugnam commiserunt. murmillones Pompeianos valde delectabant, quod saepe victôres erant, Pompeiani igitur murmillones incitabant. sed retiarii, quod erant expedîti, murmillones facile evitaverunt.

'retiarii non pugnant! retiarii sunt ignavi!' clamaverunt Pompeiani. Nucerini tamen responderunt: 'retiarii sunt callidi! retiarii murmillones decipiunt!'. murmillones retiarios frustra ad pugnam provocaverunt. tum murmillo clamavit: 'unus murmillo facile duos retiarios superat'.

Pompeiani plauserunt. tum murmillo retiarios statim petivit. murmillo et retiarii ferociter pugnaverunt. retiarii tandem murmillonem graviter vulneraverunt. tum retiarii alterum murmillonem petiverunt. hic murmillo fortiter pugnavit, sed retiarii eum quoque superaverunt.

Pompeiani, quod irati erant, murmillones vituperabant; missionem tamen postulabant, quod murmillones fortes erant. Nucerini mortem postulabant. omnes spectatores tacebant, et Rêgulum intente spectabant. Rêgulus, quod Nucerini mortem postulabant, pollicem vertit. Pompeiani erant irati et vehementer clamabant. retiarii tamen, postquam Rêgulus signum dedit, murmillones interfecerunt.

  • pugnam commiserunt: entablaron combate
  • expedîti: armados ligeramente
  • evitaverunt: esquivaron
  • callidi: hábiles
  • decipiunt: se burlan
  • frustra: en vano
  • provocaverunt: desafiaron
  • vulneraverunt: hirieron
  • alterum: otro
  • hic: este
  • missionem: perdón
  • pollicem vertit: invierte el pulgar
  • interfecerunt: mataron

1. Traduce el texto.

2. Redacta un texto expositivo con la información obtenida en estos últimos textos sobre los espectáculos de gladiadores.

3. Declina en los casos que conozcas los siguientes términos: pugna, Pompeianus, callidus, canis.