Tricesimus Primus: July 25, 2007: **Noctes Atticae**
Well, this isn't exactly a word, but it is rather cool!!! Sorry there isn't a translation, but there wasn't one on the site on which I found it, and I don't want to mislead you with an incorrect translation. This is just one of the chapters--there are other cool-ish gramatical ones (and I'm sure that there are other mythological/culturish ones as well). This book was basically random things written during boring, winter nights in Attica, and it doesn't have an organization of logical ideas together.
Gellius: Noctes Atticae : Book 15
5 Verbum "profligo" a plerisque dici inproprie insciteque.
1 Sicut alia verba pleraque ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant deflexa ac depravata sunt aratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est "profligo", significatio versa et corrupta est. 2 Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit semperque eo verbo, qui diligenter locuti sunt, ita usi sint, ut "profligare" dicerent "prodigere" et "deperdere" "profligatasque" res quasi "proflictas" et "perditas" appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa, quae prope absoluta adfectaque sunt, "in profligato" esse dici ipsaque esse iam "profligata". 3 Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum virum, barunculo cuidam ex advocatorum turba Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit. 4 "Nam cum ille" inquit "rabula audaculus ita postulasset verbaque ita fecisset: "Omnia, vir clarissime, negotia, de quibus te cogniturum esse hodie dixisti, diligentia et velocitate tua profligata sunt; unum id solum relictum est, de quo rogo audias", tum praetor satis ridicule: "An illa negotia, de quibus iam cognovisse me dicis, profligata sint, equidem nescio; hoc autem negotium, quod in te incidit, procul dubio, sive id audiam sive non audiam, profligatum est". 5 Quod significare autem volunt, qui "profligatum" dicunt, hi, qui Latine locuti sunt, non "profligatum", sed "adfectum" dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit de Provinciis consularibus. 6 Eius verba haec sunt: "Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum". 7 Item infra: "Nam ipse Caesar quid est quod in ea provincia commorari velit, nisi ut ea, quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?" 8 Idem Cicero in oeconomico: "Cum vero adfecta iam prope aestate uvas a sole mitescere tempus est".
penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Gellius/15*.html
(add http:/ to the beginning--it didn't fit on the line)
I probably used "profligo" wrong in the sentence that I used...sorry!