The Hen that Laid Golden Eggs

Gallina Auripara

Gallinam quaedam habuit, quae ova pareret aurea. Rata igitur, intra ipsam auri extare massam, occisam, aliis gallinis similem invenit. Illa igitur multum sperans se inventuram divitiarum, exiguo quoque illo privata est.

Affabulatio: Fabula significat, oportere contentum esse praesentibus, & inexplebilem fugere satietatem.