The Frogs Seeking a King

Ranae Regem Petentes

Athenae cum florerent aequis legibus,

Procax libertas civitatem miscuit,

Frenumque solvit pristinum licentia.

Hinc conspiratis factionum partibus,

Arcem tyrannus occupat Pisistratus.

Cum tristem servitutem flerent Attici;

Non quia crudelis ille, sed quoniam grave

Omne insuetis onus; et coepissent queri;

Aesopus talem tum fabellam retulit.

Ranae, vagantes liberis paludibus,

Clamore magno regem petiere a Jove,

Qui dissolutos mores vi compesceret.

Pater Deorum risit, atque illis dedit

Parvum tigillum; missum quod subito vadi

Motu sonoque terruit pavidum genus.

Hoc mersum limo cum jaceret diutius,

Forte una tacite profert e stagno caput,

Et, explorato rege, cunctas evocat.

Illae, timore posito, certatim annatant,

Lignumque supra turba petulans insilit:

Quod cum inquinassent omni contumelia,

Alium rogantes regem misere ad Jovem;

Inutilis quoniam esset, qui fuerat datus.

Tum misit illis hydrum, qui dente aspero

Corripere coepit singulas: frustra necem

Fugitant inertes: vocem praecludit metus.

Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Jovem,

Afflictis ut succurrat. Tunc contra Deus,

Quia noluistis vestrum ferre, inquit, bonum;

Malum perferte. Vos quoque, o cives, ait,

Hoc sustinete, maius ne veniat malum.