Tunc, seniores habebant concilium. Seniores in concilio rogabant “Quomodo possumus capere Hierusalem?”
Seniores: “Capiamus Hierusalem in machinis, quia volumus adorare Jesum in Sepulchro Sancto.”
Seniores fecerunt duo lignea castra. Seniores quoque fecerunt multa machinamenta.
Dux Godefridus fecit ligneum castrum cum machinis.
Comes Raimundus quoque fecit ligneum castrum cum machinis.
Sed non est multum ligni circum Hierusalem. Necesse erat importare lignum ab terris longe ab Hierusalem.
Saraceni viderunt nostros milites facientes machinas.
Itaque, Saraceni fortificabant civitatem.
Saraceni quoque arrescebant turres in nocte.
Nostri seniores viderunt partem civitatis esse languidam.
Civitas erat languida in parte orientale.
Itaque nostri seniores moverunt machinam Godefridi et ligneum castrum ad hanc partem.
Seniores moverunt machinam nocte Saturni (ie Sabbati)
In prima hora, dum sol surgit, seniores contruxerunt machinas.
Tunc, Die Solis, Die Lunae, et Die Martis, seniores posuerunt machinas in ligneum castrum.
Comes Sacnti Egidii erat in campo ad Meridiem.
Comes Sancti Egidii re-faciebat suam machinam.
Sed sitis magna erat. Unus homo non poterat exstinguere sitim pro uno denario.
machinis= siege machines (battering rams, catapults, etc)
lignea castra= siege towers (lit: wooden castles)
machinamenta= battering rams, catapults, etc
ligni= 🪵🪵
arrescebant= built up, made taller
languidam= weak
Tunc, seniores nostri ordinaverunt quomodo oppugnarent Civitatem Hierusalem in machinis, quia seniores volebant intrare Sanctum Sepulchrum et adorare Nostrum Salvatorem, Jesum.
Seniores fecerunt duo lignea castra et multa alia machinamenta.
Dux Godefridus fecit castrum suum cum machinis.
Comes Raimundus similiter fecit castrum cum machinis.
Godefridus et Raimundus importabant ligna ab longinquis terris, quia non est multum ligni circum Hierusalem.
Saraceni viderunt nostros seniores facientes machinas et muniebant civitatem et arrescebant turres in nocte.
Nostri seniores, autem, viderunt quam partem civitatis esset languidam. Itaque, seniores deportaverunt nostram machinam et ligneum castrum illuc, in orientalem partem, in nocte Sabbati.
Prima hora, seniores construxerunt ea machinamenta.
Seniores aptaverunt et ornaverunt machinas in ligneo castro in Prima Feria, Secunda Feria, et Tertia Feria.
Comes Sancti reficiebat suam machinam in plaga meridiana.
Interea, nos fuimus in tanta pressura sitis ut unus homo non posset habere sufficientam aquam pro uno denario, et non possit exstinguere sitim suam.
interea= meanwhile
Tunc, seniores nostri ordinaverunt quomodo possent ingeniare civitatem ut intrarent Sanctum Sepulchrum ad adorandum nostri Salvatoris.
[Seniores] fecerunt duo lignea castra, et plura alia machinamenta.
Dux Godifridus fecit suum castrum cum machinis, et Raimundus Comes similiter [fecit castrum], quibus [castris] attrahebant ligna de longinquis terris.
Saraceni, igitur, videntes nostros facientes machinas, muniebant civitatem, et turres arrescebant nocte.
Nostri seniores, autem, videntes ex qua parte civitas esse magis languida, deportaverunt in nocte Sabbati nostram machinam et ligneum castrum illuc, in orientalem partem.
Summo diluculo (prima hora) [seniores] erexerunt ea [machinamenta], et aptaverunt et ornaverunt castrum in Prima, et Secunda, ac Tertia Feria
Interea, nos destricti fuimus in tanta pressura sitis ut unus homo non posset habere aquam ad sufficientiam pro uno denario, aut [non posset] exstinguere sitim suam.
ingeniare= here: capture with siege engines
ingeniare → engineer, (siege) engine
Tunc seniores nostri ordinaverunt quomodo ingeniare possent civitatem, ut, ad adorandum nostri Salvatoris, intrarent Sepulchrum.
Feceruntque duo lignea castra, et alia plura machinamenta. Dux Godefridus suum fecit castrum cum machinis, et Raimundus comes similiter; quibus de longinquis terris attrahebant ligna.
Saraceni igitur videntes nostros facientes has machinas, mirabiliter muniebant civitatem, et turres nocte accrescebant.
Videntes autem nostri seniores ex qua parte esset civitas magis languida, illuc in quadam nocte sabbati deportaverunt nostram machinam et ligneum castrum in orientalem partem.
Summo autem diluculo erexerunt ea, et aptaverunt et ornaverunt castrum in prima et secunda ac tertia feria. Comes namque Sancti Egidii, a meridiana plaga reficiebat suam machinam.
Interea in tanta pressura sitis fuimus districti, ut unus homo non posset pro uno denario ad sufficientiam habere aquam, aut exstinguere sitim suam.