Ecce Boamundus. Boamundus erat Francus. Boamundus erat potens in bello.
Iam, Boamundus erat in obsidione Malfi (vulgo: Amalfi). Boamundus erat in obsidione Malfi, quod Amalfi erat in rebellione contra Normannos.
Boamundus erat in obsidione prope Pontem Scafardi. Turris defendit Pontem Scafardi. Si Boamundus caperet turrem, capit pontem.
Dum Boamundus erat in obsidione, audivit quod multi Christiani de Francia ibant ad Ierusolymam. Boamundus quoque audivit quod Christiani sunt preparati pugnare contra Paganos.
Itaque Boiamundus rogavit “Habetis gladios? Habetisne hastas? Habetisne loricas? Quae arma habetis?”
Boamundus quoque rogavit, “Quid signum Christi habetis? Quid signum exclamatis in pugna?”
Et Christiani dixerunt Boamundo: “Habemus arma apta. In dextra scapula habemus crucem Christi. In pugna exclamamus ‘Deus vult!’ ‘Deus vult!’ ‘Deus vult!’’
Amalfi= civitas in Italia
obsidione= siege
(Boamund was besieging the city)
Turris^
signum= cry, war-cry (Hill)
crucem= ✝️
At Boamundus, bellipotens, erat in obsidione Malfi et Scafardi Pontis. Boamundus audivit innumerabilem gentem Christianorum venisse de Francis. Gens Christianorum itura est ad Sepulchrum Domini in Ierusolyma. Gens Christianorum est parata ad proelium contra Paganos!
Boamundus inquirit: “Quae arma gens fert? Quam symbola Christi gens portat in via? et Quid signum in proelio gens sonat?”
Haec verba dicta sunt Boamundo: “Ferunt arma ad bellum congrua! In dextra scapula vel inter scapulas ferunt Crucem Christi! Sonum ‘Deus vult, Deus vult, Deus vult!’ una voce conclamant!”
gentem= host, army
itura est= are about to go, are heading to
proelium= battle
congrua= apta, bona, satis
At bellipotens Boamundus, qui erat in obsidione Malfi et Scafardi Pontis, audivit innumerabilem gentem Christianorum de francis venisse, ituram ad Domini Sepulchrum, et preparatam ad proelium contra gentem Paganorum.
Boamundus diligenter coepit inquirere quae arma pugnandi haec gens ferat, quam ostensionem Christi haec gens portet in via, vel quod signum in proelio sonet.
Cui (Boamundo) per ordinem haec verba dicta sunt: “Ferunt arma ad bellum congrua. In dextra vel inter duas scapulas Crucem Christi baiulant. Sonum vero ‘Deus vult, Deus vult, Deus vult!’ una voce conclamant.”
ituram= to go; they have come in order to go (Turpin)
ordinem= formation, the gathered army
At bellipotens Boamundus, qui erat in obsidione Malfi, Scafardi Pontis, audiens venisse innumerabilem gentem Christianorum de Francis, ituram ad Domini Sepulchrum, et paratam ad prelium contra gentem paganorum, coepit diligenter inquirere quae arma pugnandi haec gens deferat, et quam ostensionem Christi in via portet, vel quod signum in certamine sonet.
Cui per ordinem haec dicta sunt: “Deferunt arma ad bellum congrua, in dextra vel inter utrasque scapulas crucem Christi baiulant; sonum vero ‘Deus vult, Deus vult, Deus vult!’ una voce conclamant.”