In tertia die, Raimundus Piletus, Raimundus de Taurina, et alii milites seperaverunt se ab exercitu.
Illi seniores invenerunt duo centum (200) Arabes.
Christi milites pugnaverunt contra illos Arabes infideles.
Deus dedit auxilium et Christiani superaverunt illos Arabes.
Christiani occiderunt multos ex eis Arabibus.
Christiani apprehenderunt triginta (30) equos.
Die Lunae, nos oppugnavimus Civitatem Jerusalem.
Nos oppugnavimus civitatem fortissime, sed nos non habuimus scalas.
Ergo, nos non potuimus capere Civitatem Jerusalem.
Tamen, nos destruximus unam minorem murum.
Nos quoque construximus unam scalam.
Nos movimus scalam ad majorem murum.
Nostri milites ascendebant murum in scala. Nostri milites pugnaverunt cum Saracenis. Nostri milites percutiebant Saracenos cum gladiis et lanceis. Nostri milites quoque percutiebant defensores civitatis.
Multi ex nostris militibus erant mortui, sed plures ex illis militibus erant mortui.
******
Nos non poteramus invenire panem.
Nos non habebamus panem per decem dies.
Sed nuntius venit ad nos ab navibus nostris.
Nuntius dixit naves habere panem!
Sed nos quoque non habebant aquam. Nos habebamus multum timorem. Animalia nostra quoque non habebant aquam.
Itaque, nos et animalia nostra ivimus sex milia passum.
Nos venimus ad fontem Syloa. Syloa in pede Montis Syon erat.
Nos dedimus aquam ex fonte animalibus.
Aqua fontis sustinebat nos, sed aqua erat preciosa. Necesse erat dare pecuniam pro aqua.
nos= we, us
noster, nostra, nostrum= our
invenerunt= found
scalas= 🪜🪜🪜
murum= wall
percutiebant= struck, cut
(percussion)
panem= 🍞
nuntius=📰/🗣️ 💬
timorem= 😰
sex milia passum= six miles
In tertia die, alii ex nostris (scilicet Raimundus Piletus et Raimundus de Taurina et alii plures), sequestraverunt se ab exercitu ad causam pugnandi.
Illi invenerunt bis centum (200) Arabes, et Christi milites pugnaverunt contra illos infideles.
Et, Deo dante auxilium, nostri milites superaverunt illos Arabes,
et occiderunt multos ex eis Arabibus
et apprehenderunt triginta (30) equos.
In Die Lunae post eam pugnam, nos forrtissime aggressi sumus civitatem Ierusalem.
Nos aggressi sumus tam mirabiliter, sed scalae non erant preparatae. Itaque, civitas non erat in nostra manu.
Tamen, destruximus minorem murum, et ereximus unam scalam ad murum majorem.
Nostri milites ascendebant super hanc scalam, et percutiebant Saracenos et defensores civitatis cum ensibus et lanceis.
Multi ex nostris fuerunt mortui, sed plures ex illis fuerunt mortui.
******
In illa obsidione, non poteramus invenire panem ad emendum per spatium decem dierum. Tandem, nuntius nostrarum navium venit. (quia nostrae naves habent panem)
Et nos fuimus in multa pressura sitis.
Nos fuimus in nimia pressura ut, propter timorem et pavorem, ambularemus sex milia passum dare animalibus aquam.
Fons syloa sustinebat nos. Fons Syloa est ad radicem Montis Syon. Sed, tamen, aqua erat preciosa et nos vendebamus aquam inter nos.
scilicet= that is, in other words, more specifically
invenerunt= they found
obsidione= the siege
ad emendum= to buy
sitis= thirst
ut= that
Tertio die [alii] ex nostris (scilicet Raimundus Piletus, et Raimundus de Taurina et alii plures), sequestraverunt se ab exercitu, causa proeliandi. Inveneruntque bis centum Arabes, et Christi milites proeliati sunt contra illos incredulos (Arabes). Et, Deo adiuvante, [nostri] fortiter superaverunt illos, et occiderunt multos ex eis, et apprehenderunt triginta equos.
Secunda Feria veniente, nos fortissime aggredimur civitatem. Nos aggredimur civitatem tam mirabileter ut, si scalae fuissent paratae, civitas fuisset in nostra manu. (sed nondum habebamus scalas!)
Tamen, (nos) minorem murum stravimus, et ereximus unam scalam ad maiorem murum. Super quam scalam nostri milites ascendebant, et, comminus, percutiebant suis ensibus et lanceis Saracenos et defensores civitatis.
[Multi] ex nostris fuerunt mortui, sed plures ex illis [fuerunt mortui].
*******
In illa autem obsidione, invenire panem ad emendum invenire non poteramus per fere spatium decem dierum, donec nuntius nostrarum navium venit.
Et, nos detenti sumus in nimia pressura sitis ut, propter nimium terrorem et pavorem, per sex milia [passum] potaremus equos et alia animalia.
Namque, Syloa fons, qui est ad radicem Montis Syon, sustinebat nos. Sed, tamen, aqua cara vendebatur inter nos.
communis= hand-to-hand fighting
donec= until
sitis= thirst
potaremus= daremus aquam
Tertia vero die ex nostris (scilicet Raimundus Piletus et Raimundus de Taurina et alii plures), causa preliandi, sequestraverunt se ab exercitu, inveneruntque bis centum Arabes, et preliati sunt Christi milites contra illos incredulos; et Deo adiuvante fortiter illos superaverunt, et occiderunt multos ex eis, et apprehenderunt triginta equos.
Secunda vero veniente feria, aggredimur fortissime civitatem tam mirabiliter, ut si scalae fuissent paratae, in nostra fuisset civitas manu.
Tamen minorem stravimus murum, et unam scalam ereximus ad maiorem murum, super quam ascendebant nostri milites, et comminus percutiebant Saracenos suis ensibus et lanceis, et defensores civitatis. Fueruntque mortui ex nostris, sed plures ex illis.
*******
In illa autem obsidione panes ad emendum invenire non poteramus fere per spatium dierum decem, donec venit nuntius nostrarum navium.
Et in nimia pressura sitis detenti fuimus, ita ut, per nimium terrorem et pavorem, per sex milia nostros potaremus equos, et alia animalia. Syloa namque fons, qui est ad radicem montis Syon, sustinebat nos; sed tamen cara vendebatur aqua inter nos.