Hi seniores (Tancredus Marchisi filius, etc) eunt trans mare in famulato Boamundi. Hi seniores exeunt naves in Terram Bulgariae.
Multa abundantia est in hac terra. Multum frumenti et multum vini est. Quoque est multum alimentorum corporis in hac terra.
Deinde hi seniores descendunt in Vallem de Adrianopoli.
Seniores in Valle de Adrianopoli remanent, quod necesse erat senioribus exspectare gentem suam.
(Seniores ierunt trans mare primi. Nunc, necesse erat genti ire trans mare)
Tunc, Boamundus habet concilium cum gente. Boamundus comfortat gentem et monet gentem: “Gens mea! Essetis boni et humiles homines! Nolite depredare Bulgariam, terram istam! Bulgarii sunt Christiani! Malum est depredare ex Christianis! Noli accipere cibum, nisi est necesse survivere!
famulato Boamundi= Boamund's posse, household
alimentorum corporis= nourishment of the body
vallem de Adrianopoli= valley of Adrianople
gentem= army, host
monet= warns
depredare= pillage, raid, ravage
nisi= unless
Hi omnes seniores transierunt mare ad famulatum Boamundi. Hi omnes seniores applicuerunt ex navibus in partibus Terrae Bulgariae. In terra Bulgariae, seniores invenerunt magnam abundantiam. Seniores invenerunt abunduntiam frumenti et vini et alimentorum corporis.
Deinde, seniores descendunt in Vallem de Andronopoli. In valle, seniores exspectaverunt gentem suam, quia non omnes milites transierant mare.
Tunc, Boamundus vocavit concilium cum gente sua. Boamundus comfortavit et monuit gentem, dicens: “Essetis boni et humiles homines! Nolite depredare terram istam, quia terra Christianorum est! Noli accipere cibum, nisi quod vis edere!”
famulatum Boamundi= Boamund's household, personal retainer, retinue
alimentorum corporis= nourishment of the body
Hi omnes [seniores] transfretaverunt ad Boamundi famulatum, et applicuerunt [in] Bulgariae partibus; ubi (in Bulgaria) invenerunt nimiam abundantiam frumenti, et vini, et alimentorum corporis.
Deinde, [seniores] descendentes in Vallem de Andronopoli, exspectaverunt gentem suam, donec omnes transfretassent mare.
Tunc, Boamundus ordinavit concilium cum gente sua. Boamundus, confortans et monens [iussit] omnes ut essent boni et humiles, et ne depredarentur terram istam, quia [terra] Christianorum erat. [et iussit ut] nemo acciperet nisi quod ei sufficeret ad edendum.
donec= until
ei sufficeret= is sufficient for them (to eat)
Hi omnes transfretaverunt ad Boamundi famulatum, et applicuerunt Bulgariae partibus; ubi invenerunt nimiam abundantiam frumenti et vini et alimentorum corporis.
Deinde, descendentes in vallem de Andronopoli, expectaverunt gentem suam, donec omnes pariter transfretassent.
Tunc Boamundus ordinavit concilium cum gente sua, confortans, et monens omnes ut boni et humiles essent; et ne depredarentur terram istam, quia Christianorum erat, et nemo acciperet nisi quod ei sufficeret ad edendum.