Petrus Heremita et Guvalterius Sinehabere sunt in Cyvito.
Cyvitus est castellum supra urbem Nicenam.
Turci audiunt quod Petrus et Guvalterius sint in Cyvito.
Turci veniunt ad Cyvitum.
Turci gaudent quod possunt necare omnes.
Turci nunc sunt in Cyvito. Turci obviaverunt Guvalterio et militibus Guvalterii. Turci necant omnes.
Sed Petrus Heremita non est in Cyvito. Petrus ivit ad Constantinopolim. Nunc, Petrus est prope Constantinopolim.
Petrus ivit ad Constantinopolim, quod Petrus non poterat refranare suos milites. Milites non volebant audire Petrum.
Turci vident milites Petri (sine Petro ipso) et necant multos.
Alii milites dormiebant. Alii milites erant nudi. Turci necant omnes.
Turci quoque vident sacerdotem. Sacerdos celebrabant missam. Turci necaverunt sacerdotem in altare.
Sacerdos est martyrus.
Guvalterius Sinehabere= Walter the Penniless
gaudent= rejoiced
obviaverunt= met
refranare= to refrain
sacerdotem= priest
missam= Mass, a Catholic religous service
Tunc, Turci audiunt quod Petrus Heremita et Guvalterius Sinehabere fuissent in Cyvito, quae est castellum supra urbem Nicenam.
Turci venerunt ad illum locum cum magno gaudio. Turci gaudebant, quod possunt occidere Petrum, Guavelterius, et omnes qui sunt cum Petro et Guavelterius.
Cum Turci venissent ad Cyvitum, Turci obviaverunt Guvalterio cum suis militibus. Turci occiderunt omnes.
Petrus, vero, non erat in Cyvito. Petrus iverat ad Constantinopolim et erat ante urbem.
Petrus iverat ante Constantinopolim, quod non poterat refrenare suam diversam gentem.
Gens Petri non volebat audire neque Petrum neque verba Petri.
Turci irruerunt super eos milites (qui non volebant audire Petrum). Turci occiderunt multos ex eis militibus.
Turci invenerunt alios dormientes. Turci invenerunt alios nudos. Turci necaverunt omnes.
Sacerdos quidam erat cum militibus Christianis. Sacerdos celebrabant missam. Turci invenerunt sacerdotem, missam celebrantem, et statim necaverunt eum sacerdotem super altare. Id est, Turci martirizaverunt sacerdotem.
Guvalterius Sinehabere= Walter the Penniless
occidere= to kill
suis= cum Turcorum militibus
gentem= army, host
irruerunt= rush toward, attack, charge
missam= mass, a Catholic religous service
statim= sine mora, immediately
Denique, Turci, audientes quod Petrus Heremita et Guvalterius Sinehabere fuissent in Cyvito, quae supra Nicenam urbem est, venerunt illuc (ad Cyvitum).
Turci venerunt illuc cum magno gaudio ut occiderent illos (P&G) et eos [milites] qui cum ipsis [P&G] erant.
Petrus Heremita vero ierat paulo ante Constantinopolim, quod nequibat refrenare illam diversam gentem. Gens eius nec illum nec verba eius audire volebat.
Turci, irruentes super eos (gens Petri), occiderunt multos ex eis. [Turci] invenerunt alios dormientes, alios nudos, et omnes ex quibus Turci necaverunt.
Cum quibus militibus, Turci invenerunt quemdam sacerdotem, missam celebrantem, quem statim super altare [Turci] martirizaverunt.
paulo= a little bit
irruentes= attacking, charging
statim= sine mora, immediately
Audientes denique Turci quod Petrus Heremita et Guvalterius Sinehabere fuissent in Cyvito, quae supra Nicenam urbem est, venerunt illuc cum magno gaudio ut occiderent illos et eos qui cum ipsis erant.
Cumque venissent, obviaverunt Guvalterio cum suis, quos Turci mox occiderunt.
Petrus vero Heremita paulo ante ierat Constantinopolim, eo quod nequibat refrenare illam diversam gentem, quae nec illum nec verba eius audire volebat. Irruentes vero Turci super eos occiderunt multos ex eis;
alios invenerunt dormientes, alios nudos, quos omnes necaverunt, cum quibus quemdam sacerdotem invenerunt missam celebrantem, quem statim super altare martirizaverunt.