Galli (ie Franci) fecerunt tres exercitus.
Exercitus primus intravit in Hungariam.
Petrus Heremita, Dux Godefridus, Balduinus (frater Godefridi), et Balduinus Comes de Monte erant in exercitu primo.
Sunt quoque alii milites, sed ego ignoro eos.
Milites erant in via. Karolus Magnus fecit viam.
Via ducit ad Constantinopolim.
* * * * *
Petrus Heremita primus venit ad Constantinopolim.
Petrus venit Constantinopolim in Die Primo mensis Augusti.
Multi Germani sunt cum Petro.
In Constantinopole, Petrus invenit Lombardos et Longobardos.
Lombardi et Langobardi erant extra Urbe Constantinopole.
Imperator Romanus dat Lombardis et Langobardis mercatum.
Intra Urbe est mercatum simile.
Imperator dixit Langobardis et Lombardis: “Nolite ire contra Turcos sine maximo numero Christiano. Vos non potestis pugnare cum Turcis. Plures milites erant necesse!”
Sed Lombardi et Langobardi nequiter deducebant se, quia destruebant palatium Constantinopolis in flammis.
Tunc Christiani (L, L, atque Franci) auferebant plumbum de muris ecclesiarum.
Tunc Christiani vendebant plumbum cum Graecis!
Qua de causa, Imperator iratus est, et dixit: "Christiani! Ite trans Bracchium!"
Sed postquam Christiani ierunt trans Bracchium, Christiani non cessabant agere omnia mala. Christiani ita devastabant domos et ecclesias in hoc loco.
Christiani venerunt ad Nicomediam. In Nicomedia, Lombardi, Langobardi, et Alemanni, diviserunt se ab Franci, quia Franci sunt superbi.
Lombardi et Langobardi eligerunt ducem super se.
Nomen novo duci erat Rainoldus.
Alemanni quoque eligerunt ducem.
exercitus= army
[map of the Crusaders' routes]
Dux= Duke
comes= count
alii milites= other knights;
often in ML, miles refers specifically to knights rather than foot-soldiers (pedes)
Lomb.&Lang.= North & South Italians
mercatum= a market, a place for provisioning
nequiter deducebant se= they conducted themselves disgracefully
(Turpin)
auferebant..= they were stealing the lead off of the churches’ walls
Bracchium= The Arm of St. George (The Bosporous Strait)
cessabant agere= they did not stop doing
superbi= proud, arrogant
eligerunt= chose, elected
Itaque, Galli fecerunt exercitum in tres partes. Una pars exercitus Francorum intravit in regionem Hungariae. Petrus Heremita, Dux Godefridus, Balduinus (frater Godefridi), et Balduinus Comes de Monte sunt duces huius partis.
Isti potentissimi milites et multi alii milites (quos ego ignoro) venerunt per viam ad Constantinopolim. Iamdudum, Karolus Magnus, rex Franciae, fecit hanc viam in tempore antiquo.
* * * * *
Petrus Heremita (supradictus) primus venit Constantinopolim in Kalendis Augusti.
Maxima gens Alamannorum erat cum Petro. In Constantinopole, Petrus invenit Lombardos, Longobardos, et alias gentes. Omnes circum Constantinopolim congregebant.
Imperator iusserat Christianos dari mercatum, sicut mercatum in civitate. Et Imperator dixit: “Nolite transmerare Bracchium sine maxima parte Christianorum, quoniam vos non magni in potestate et vos non potestis pugnare cum Turcis.”
Sed ipsi Christiani (non solum Longobardi et Lombardi, sed etiam Franci) nequiter deducebant se, quia Christiani palatia urbis (Constantinopolis) delebant et ardebant. Et, Christiani auferebant plumbum de ecclesiis. (Ecclesiae coopertae erant in plumbo).
Christiani vendebant plumbum Graecis.
Ob eas res, Imperator iratus est et iussit eos Christianos transmerare Bracchium. Postquam Christiani trans Bracchium ierunt, non cessabant agere omnia mala.
Christiani comburebant et devastabant domos et ecclesias.
Tandem, Christiani pervenerunt ad Nicomediam. In hoc loco, Lombardi, Longobardi, et Alamani divisi sunt ab Francis, quia Franci sunt pleni cum superbia, et Lombardi et Langobardi eligerunt seniorem super se, nomine Rainoldus.
Alamanni eligerunt similiter.
Dux= Duke, but also leader
comes= count
isti= in ML, ille means much closer to the and isti kind of takes ille’s place as this or that
iamdudum= long ago
gens= host, army, but the national character of that army (that they are Germans) is stressed in this usage
dari= to be given
quoniam= quod, quia
nequiter deducebant se= they conducted themselves disgracefully (Turpin)
ardebant= were burning
coopertae erant= had been covered
comburebant= they were burning (combust)
seniorem= leader
(cf. signeur, señor, sir)
Denique, Galii fecerunt tres partes. Una pars Francorum in Hungariam regionem intravit, quem Petrus Heremita, Dux Godefridus, Balduinus (frater Godefridi), et Balduinus Comes de Monte ducunt.
Isti potentissimi milites et alii plures milites (quos ignoro) venerunt per viam (quam Karolus Magnus Rex Franciae fecit) usque ad Constantinopolim.
* * * * *
Petrus (supradictus) primus vero venit Constantinopolim in Kalendis Augusti, et cum eo (Petro) [erat] maxima gens Alamannorum. Illic (in Constantinopole) [Petrus] invenit Lombardos et Longobardos et alios plures congregatos, quibus (Lombardis, Longobardis, etc.) Imperator iusserat dari mercatum, sicuti mercatum erat in civitate. Dixitque [imperator] illis Lombardis, Langobardis, etc.:
“Nolite transmeare Brachium, donec maximus numerus Christianorum veniat, quoniam vos tanti [in fortitudine sive numero] non estis, ut cum Turcis proeliari (pugnare) valeatis.”
Ipsique Christiani nequiter deducebant se, quia palatia urbis sternebant et ardebant; et [Christiani] auferebant plumbum, ([in] quo ecclesiae erant coopertae), et vendebant [plumbum] Graecis.
Unde Imperator iratus est, iussitque eos (Christianos) transmeare Brachium. Postquam Christiani transfretaverunt, [Christiani] non cessabant agere omnia mala, comburentes et devestantes domos et ecclesias.
Tandem, pervenerunt Nicomediam, ubi Lombardi et Longobardi, et Alamanni ab Francis divisi sunt, quia Franci tumebant superbia.
Elegerunt Lombardi et Longobardi seniorem super se, cui nomen Rainoldus; Alemanni similiter.
congregatos= having gathered
donec= until
tanti= so great
valeatis= possitis
sternebat= they were destroying
unde= qua de causa
1.2.1 Fecerunt denique Galli tres partes. Una pars Francorum in Hungariae intravit regionem, scilicet Petrus Heremita, et dux Godefridus, et Balduinus frater eius, et Balduinus comes de Monte. Isti potentissimi milites et alii plures quos ignoro venerunt per viam quam iamdudum Karolus Magnus mirificus rex Franciae aptari fecit usque Constantinopolim.
1.2.2 Petrus vero supradictus primus venit Constantinopolim in Kalendis Augusti et cum eo maxima gens Alamannorum. Illic invenit Lombardos et Longobardos et alios plures congregatos, quibus imperator iusserat dari mercatum, sicuti erat in civitate, dixitque illis “Nolite transmeare Brachium, donec veniat maxima Christianorum virtus, quoniam vos tanti non estis, ut cum Turcis preliari valeatis.”
Ipsique Christiani nequiter deducebant se, quia palatia urbis sternebant et ardebant, et auferebant plumbum, quo ecclesiae erant coopertae, et vendebant Grecis. Unde imperator iratus est iussitque eos transmeare Brachium. Postquam transfretaverunt, non cessabant agere omnia mala, comburentes et devastantes domos et ecclesias.
Tandem pervenerunt Nicomediam, ubi divisi sunt Lombardi et Longobardi et Alamanni a Francis, quia Franci tumebant superbia. Elegerunt Lombardi et Longobardi seniorem super se, cui nomen Rainoldus, Alamanni similiter.
denique= itaque, nam (Turpin)
scilicet= “that is to say” (OLD)
aptari fecit= Made to be repaired
ML has a habit of using fecit + infinitive to refer to an order from a king.
quibus= Francis, etc.
maxima virtus= the greatest strength; don’t leave until you’re at full strength
grecis: Just like with proeliare, the ae dipthong in ML is pronounced and often written simply as e