Victorinus van Pettau schreef in het laatste kwart van de derde eeuw verschillende boeken, waarvan er twee bewaard zijn gebleven. In zijn Commentaar op Openbaring schrijft hij over het ontstaan van de evangeliën.
Victorinus, In Apocalypsin, IV.4:
Simile leoni animal euangelium est cata Iohannem, quod, cum omnes euangelistae hominem factum Christum praedicauerunt, ille autem illum antequam descenderet et carnem sumeret deum praedicauit dicendo: deus erat uerbum et quoniam tamquam leo fremens exclamauit, leonis uultum sustinet praedicatio eius.
hominis Matheus enititur enuntiare nobis genus Mariae, unde carnem accepit Christus. ergo dum enumerat ab Abraham usque ad Dauid et ab Dauid usque ad Ioseph, tamquam de homine locutus est; ideo praedicatio eius effigiem hominis accepit.
Lucas quoque <a> sacerdotio Zachariae offerentis hostiam pro populo et apparente sibi angelo dum enumerat, propter sacerdotium et hostiam ipsa conscriptio uituli tulit imaginem.
Marcus interpres Petri ea quae in munere docebat commemoratus conscripsit sed non ordine, et incipit prophetiae uerbo per Esaiam praenuntiato.
Victorinus, In Apocalypsin, XI.1:
Accepisse autem arundinem similem uirgae, ut metiret templum dei et aram et adorantes in ea, potestatem dicit, quam dimissus postea exhibuit ecclesiis. nam et euangelium postea scripsit. cum essent enim Valentinus et Cerinthus et Ebio et cetera scola <satanae> sparsa per orbem, conuenerunt ad illum de finitimis ciuitatibus episcopi et compulerunt eum, ut ipse testimonium conscriberet in dominum.